Albertus, puer ignāvus, litterās nōn amābat. Magistrum suum saepe vītābat et agrōs pererrābat. At taurus saevus habitābat agrōs. Aliquandō puerum videt. Prīmō stat et advenam lūstrat saevīs oculīs. Albertus fugam tentat. Tum īnstat taurus. Mox miserī puerī tergum vulnerābit mōnstrum cornigerum.
Fossa lāta, līmō et aquā plēna, forte terminābat agrum. Puer miser locō appropinquat et aquae sē mandat temerē. Aqua nōn est alta, sed līmus profundus membra cohibet. Taurus puerum videt sed aquae perīculum timet. Diū haeret Albertus; taurus vānā īrā captīvum lūstrat. At agricola forte agrum intrat. Statim baculō magnō taurum dēturbat līberatque puerum.
Carolus, agricolae impigrī fīlius, bonus erat puer sed amīcōs amābat malōs. Agricola igitur puerō calathum pōmōrum plēnum dat. Bona continēbat calathus pōma, pauca tamen erant putrida. Puer dōnum dīligenter cūrat, sed pōma mala maculant bona, et mox mala sunt cūncta. Carolus maestus adversam fortūnam plōrat. Tum agricola fīlium ita monet: "Pōma mala maculant bona, certē malī amīcī maculābunt puerum bonum."
Plūtus, vir avārus, parvam fossam parat, atque ibi argentum cēlat multum. Servus forte agrum arābat. Subitō latebrās nūdat spoliatque argentum. Postrīdiē dominō appāret fūrtum, nam oculīs avidīs thēsaurum suum saepe spectābat. Miser Plūtus terram et caelum implet querēlīs.
Mercurius, fīdus deōrum nūntius, subitō adest, et causam lacrimārum benignē postulat. Plūtus igitur fortūnam malam ita nārrat: "Sum vir egēnus, tamen parvum habēbam thēsaurum; magnā cūrā pecūniam meam semper servāvī. Nunc tamen nihil mihi manet."
At deus maestum virī animum mulcet et fossam saxīs implet. Tum Plūtum admonet ita: "Tū quidem argentum semper lūstrābās, nec umquam attrectābās dīvitiās. Avārō dīvitiae nōn prōsunt; saxa igitur argentī locum tibi supplēbunt."
Cimbrī terram habitant mīram, nam ōceanus tēcta agrōsque agricolārum saepe inundat. Incolae fossīs tumulīsque magnus undārum violentiam coercent; aliquandō tamen aqua claustra dēturbat et vastat terram.
Forte erat tumulus nōn validus; iam appāret parvā rīmā; mox via magna patēbit et terram superābunt undae. At perīculum videt puer parvus; statim dextrā rīmam implet coercetque aquam. Diū et cōnstanter servābat puer praesidium. Iam rigēbant membra, at dextrā parvā aquam semper coercēbat.
Postrīdiē agricolae locō appropinquant. Puer frīgidus et moribundus dextrā tamen aquam coercet. Saxīs celeriter tumulum cōnfirmant, et līmō rīmam implent. Tum umerīs puerum sublevant recreantque cibō.
Tantam cōnstantiam saepe commemorant Cimbrī, nārrantque līberīs suīs puerī factum.
Carolus, puer inhonestus, servus erat Clōdī, honestī virī. Clōdius erat fistulā perītus et canōrīs sonīs amīcōs saepe dēlectābat; at fistulam nōn amābat puer, sed saepe erat dominō molestus.
Forte agricola, Clōdī vīcīnus, nūptiās fīliae celebrat, vocatque et dominum et servum. Cēna erat cōpiōsa; mēnsa cāseum magnum vix sustinēbat; hīc ōva, illīc pōma erant; at convīvārum oculōs praecipuē dēlectābat porculus.
Convīvae epulās exspectant cupidē; mox splendidē cēnābunt. Intereā saltant et dominus Carolī fistulā cantat. At puer avidīs oculīs mēnsam lūstrat et videt porculum. Raptim dextra tenet praedam et fugam tentat frūstrā. Nam Clōdius fugitīvum occupat, recuperat praedam; baculō tergum servī malī verberat. Inde Carolus maestus et iēiūnus malī factī poenās dat.
Mēdicus quondam longō labōre fessus breve ōtium apud rūsticam vīllam amīcī petēbat. Intereā fīliō cūram clientium committēbat. Iuvenis labōre superbus comitī iocōsō fortūnam ita nārrat: " Pater mihi clientēs suōs committit."
"At," respondet amīcus, "ubi pater urbem repetit, ex clientibus quot supererunt?"
Tīmōn medicus, vir benignus sed suae artis omnīnō ignārus, nec causās nec remedia morbōrum intellegēbat. Itaque clientēs plērumque ē vītā discēdēbant.
Tīmōn erat vēnātor, sēdulus quidem sed imperītus. Canēs et equōs habēbat multōs, sed iacula sagittāsque praecipuē amābat. Quondam dum tēla ante portam aedium parat, occurrit amīcus. "Hodiē saltem," inquit, "ō medice, nihil occīdēs."
In Hispāniā ōlim vīvēbat Nerō, puer improbus. Forte erat vīcīnō in hortō arbor magna mātūrīs pōmīs onusta. Ubi puer arborem videt, magna cupīdō praedae animum occupat.
"Num dominus mē vidēbit?" inquit puer avidus. "Cūr arborem nōn statim ascendō?"
Itaque sine morā rāmum prehendit et in arborem sē trahit. Iam inter pōma sedet; iam dextrā frūgēs tenet grātās. At subitō raucum clāmōrem audit. Ecce sub arbore magnum saevumque canem videt. Frūstrā Nerō sē cēlat, nam canis fūrem sentit impletque agrōs clāmōre raucō. Dēnique sub arbore iacet exspectatque puerum.
Diū in altā sēde manet puer. Intereā cōnsilia multa et callida in animō volvit. "Nōnne cūstōs saevus mox dormiet? Nōnne cālīgō noctis mē līberābit?"
Dēnique quod canis praesidium nōn relinquit, dē salūte dēspērat. At fortūna captīvum iuvat. Taurus niger agrum intrat. Statim videt canem et torvā fronte inimīcum antīquum petit. Nec pugnam recūsat canis, sed dentibus saevīs modo tergum modo frontem taurī tentat.
Tum puer occāsiōnem nōn praetermittit, at ex arbore dēsilit petitque fugam. Adversāriī nec fugam sentiunt nec pugnam relinquunt. Itaque Nerō ā tantō perīculō tūtus prō salūte dīs agit grātiās.
Tīmōn erat vir generōsus sed egēnus. In aedibus magnīs sed obsolētīs habitābat, et inopiam cibī saepe tolerābat. Calebus, servus domesticus, multum amābat Tīmōnem et paupertātem dominī cēlābat dīligenter.
Aliquandō viātōrēs multī hospitium ā Tīmōne petēbant. Vir benignus portās aedium libenter aperit. Ubi hōra cēnae adest, quod cibum habēbat nūllum, Calebus paulum haeret. Vīcīnus forte epulās celebrābat; subitō ad locum currit Calebus et magnā vōce, "Aedēs ārdent," exclāmat.
Convīvae hūc illūc ērumpunt. At Calebus sine morā ā mēnsā ānserem abstrahit nitidum appōnitque viātōribus epulās magnificās.
Henrīcus IV (quārtus), rēx Britannōrum, pigrum prōdigumque fīlium habēbat; nam iuvenis comitēs malōs nimium amābat. Forte cīvēs Cāium, amīcum prīncipis, cōram iūdice accūsant fūrtī. Prīnceps ad locum properat et dīrīs minīs veniam dēlictī postulat.
At iūdex, vir strēnuus, veniam negat. Prīnceps igitur gladium stringit. Tum iūdex catēnīs iuvenem vincit superbum. Post mortem patris iuvenis Henrīcus, iam rēx, iūdicī praemia digna dat habetque in amīcōrum numerō.
Aluredus, rēx Britannōrum, cum Dānīs saepe pugnābat. Prīmum Dānī cōpiās rēgiās vincēbant, et rēx exsul hospitium ab incolīs parvae casae petit. Incolae figūrae rēgis īnsciī hospitī cēnam exiguam lectumque dūrum praebent.
Postrīdiē ad labōrem pergunt. Agricola ovēs pāscit; uxor verrit aedēs, rēx ignem incendit torretque lība. Mox tamen quod Aluredus multīs cūrīs ānxius labōrem praetermittit, flammae adūrunt lība.
At uxor agricolae ubi factum videt īrā plēnā hospitem pigrum increpat, et dextrā aurēs rēgiās verberat. Sed rēx poenam patienter tolerat.
Elisabētha, rēgīna Brittānōrum, vestēs splendidās et pretiōsās semper gerēbat. Forte magnā cum catervā comitum per vīcōs urbis ambulābat. Subitō ante pedēs multum videt lutum. Rēgīna stat incerta quod viam lūbricam timet.
At ex turbā exsilit iuvenis; umerīs novum pallium dētrahit et locum tegit vestīmentō; tum iterum ad sociōs recurrit. Laeta rēgīna super pallium ambulat nec pedem maculat. Statim grāta iuvenem in numerum amīcōrum adscrībit.
Rōscius, praeclārus iūriscōnsultus, pūblicōs lūdōs quondam spectābat. Subitō vir rūsticus occurrit. "Dā mihi," inquit, "respōnsum, ō praeclāre Rōscī; canis dīvitis vīcīnī meum agrum intrāvit, necāvitque trēs pullōs. Quantam tū multam dominō canis impōnis?"
"Quattuor assēs," respondit Rōscius.
"Dā mihi igitur assēs," inquit vir, "tuus enim canis erat reus."
"Rēs aequa est," iterum respondit Rōscius, "et libenter tibi quattuor assēs dabō. At tū prīmum numerā mihi quīnque assēs, numquam enim iūriscōnsultī sine mercēde dant respōnsa."
Glaucus, puer Corinthius, adultōrum hominum mōrēs semper induēbat; nam togam virīlem vulgō gerēbat et saepe tondēbat mollēs genās. Quondam intrāvit tabernam praeclārī tōnsōris, et magnā vōce "Tondē," inquit, "meam barbam sine morā."
Tōnsor, vir iocōsus, parat aquam; obdūcit mentum iuvenis spūmā albā; cultrum acuit; postrēmō vādit ad portam, habetque sermōnem cum amīcīs. Prīmō Glaucus rem patienter tolerābat; tandem nōn continet īram, sed causam morae postulāvit.
"At," respondit tōnsor, "tuam barbam exspectō."
Rūsticus ōlim, nōmine Gellius, vir dīves sed indoctus, mittit fīlium ad lūdum Zēnōnis, praeclārī philosophī. Post aliquot annōs fīlius repetit paternum tēctum, et parentēs suā sapientiā dēlectat; nam omnēs ingeniō et sermōne superābat.
Mox tamen iuvenis disputat cum patre dē cultū arvōrum; tandem īrātus baculō caput et umerōs senis verberat. "Ō scelerāte," exclāmat Gellius, " num verberās patrem?"
"Equidem," respondit iuvenis "et rēctē; nōnne tū mē parvum puerum verberābās?"
"At invītus verberābam tē, et prō tuā ūtilitāte."
"Et ego hodiē verberō tē prō tuā ūtilitāte, et invītus."
Ricardus, adhūc iuvenis, succēdit rēgnō Britannōrum. Mox erat gravis sēditiō plēbis. Vir rūsticus, nōmine Figulus, sēditiōsam turbam dūcēbat. Iamque ingēns caterva intrāverat urbem Londīnium et omnia spoliābat. Inde dum cīvēs claudunt tabernās et fugam tentant, subitō rēx iuvenis cum paucīs equitibus adest.
Figulus autem prehendit equī rēgis habēnās. Sine morā magister equītum stringit gladium occīditque hominem audācem. Statim omnēs sūmunt arma tenduntque arcūs. Rēx autem prōcēdit in medium. "Comitēs," inquit, "hīc iacet vester dux, nec umquam resurget. Dēpōnite tēla; ego posthāc erō vōbīs dux."
Senex, nōmine Abulus, dīves sed avārus, antīquās sordidāsque vestēs gerēbat. Omnēs cīvēs cognōscēbant pannōsōs avārī calceōs. Ōlim senex lavābat membra apud pūblicās thermās. Forte vir iocōsus locum intrāverat. Ubi videt vestīmenta Abulī, sine morā mūtat calceōs senis avārī cum purpureīs soleīs cōnsulis. (Nam cōnsul ibīdem forte sē lavābat.)
Mox Abulus ex aquā ēmergit. Nescius fraudīs, dīs agit grātiās prō tantō mīrāculō, et cum purpureīs soleīs discēdit. At ubi cōnsul sentit fūrtum et cognōscit calceōs Abulī, vix continet īram. Dēnique invītus foedōs calceōs induit.
Postrīdiē līctōrēs trahunt Abulum apud cōnsulem, atque hominem fūrtī accūsant. Īnfēlīx Abulus multīs cum lacrimīs veniam imprūdentis factī ōrat, at frūstrā. Nam cōnsul asperā vōce, "Dēligā," inquit, "līctor, ad pālum malum fūrem; verbera tergum saevīs virgīs."
Līctōrēs haud invītī sūmunt poenam, calceōsque Abulō reddunt. Abulus vix trahit miserum corpus ad flūmen (magnum flūmen nōn procul aberat). Tum exclāmat, "Numquam iterum, īnfēlīcēs calceī, dominum perdētis." Inde aquae calceōs committit.
Frederīcus, puer crūdēlis, nōn amāvit animālia; saepe dīvellēbat ālās muscārum et corpora formīcārum acubus trānsfīgēbat. Aliquandō vexābat Traiānum, suum canem, saxīs et verberibus.
Saepe pater Frederīcum ita monuit: "Cave canem, nōnne dentēs habet acūtōs?" At puer verba patris neglegit et manū caudam miserī canis torquet.
Diū Traiānus rem patienter tolerat. Tandem īrātus mordet dextram puerī. Frederīcus multīs cum lacrimīs patrem petit. "Cūr tandem," inquit pater, "meum cōnsilium neglegēbās?"
Pāstor, nōmine Panurgius, multās ovēs habēbat; at dīves vīcīnus vīgintī ex numerō subdūcit. Pāstor ad iūdicem properat fūremque accūsat. Sed iūdex, vir inhonestus, prae timōre dīvitis virī precēs pāstōris spernit.
Tum pāstor humiliter accēdit ad fūrem: "Retinē," inquit, "ovēs. Dā mihi tamen arietem, ducem gregis." Fūr incautus arietem dat.
Iam pāstor tollit animal in umerōs et discēdit. At ovēs audiunt vōcem ducis et ūniversae nōtum ovīle suī dominī petunt.
Vultur ōlim fīnxerat nīdum in altā et praeruptā rūpe. Hīc diū impūne tenerōs pullōs alēbat. Saepe iuvenēs dēscēnsum ad nīdum tentāverant, at frūstrā, quia praeceps scopulus imminēbat et lūbrica saxa vestīgia fallēbant.
Tandem senex iuvenēs hīs verbīs dērīdet: " Cūr, ignāvī, perīculum timētis? Ecce! Mea parva fīlia ad locum dēscendet." Iuvenēs etsī rem vix crēdunt, tamen mandāta eius peragunt. Magna quercus impendēbat scopulō; huic fūnem aptant et omnia parant.
Iam senex tenerō corporī virginis fūnem cautē aptat. Tum sex validī iuvenēs eam ex altā rūpe dēmittunt. Omnēs tacitī ēventum exspectant; at illa sēcūra āerium iter pergit et magnō contō dēfendit acūtōs scopulōs.
Iam pervenit ad nīdum et dextrā parvum vulturem tenet. Statim dat signum reditūs. At pater vultur audit vōcem prōlis et magnō clangōre puellam petit. Illa tamen, etsī saevī ālitis unguēs tenerās manūs dīlacerant, cultrō sē dēfendit nec praedam dēmittit.
Iam iuvenēs vident perīculum puellae ingeminantque labōrem. Mox laetus pater audācem fīliam amplexū tenet.
Ricardus, rēx Britannōrum, ōlim cum Solimānō bellum gerēbat. Multōs equitēs dīversārum gentium, sociōs adiūtōrēsque bellī, habēbat. Hī fortis rēgis timēbant virtūtem sed superbiam parum amābant.
Forte rēx suum signum in altō et īnsignī locō cōnstituerat. Id movēbat īram sociōrum et noctū signum dīvellunt. Rēx igitur, ubi repōnit signum, dēligit cūstōdem locī equitem, nōmine Cennetum. Nec ille tantum honōrem recūsat at laetus arma induit. Inde, etsī ipse haudquāquam hostem timēbat, canem fidēlem vigiliae comitem advocāvit.
Nox erat et lūna serēnō fulgēbat caelō. Diū et vigilanter Cennetus locum cūstōdiēbat. At subitō canis lātrātum ēdit. Iam ipse audit lēnem sonitum. Statim stringit gladium. At vōx nōta, "Dēpōne," inquit, "tēlum; Cloēlia, tua spōnsa, haud procul ab hōc locō tē exspectat; venī igitur mēcum celeriter."
Stultus eques fideī immemor statiōnem dēserit; relinquit tamen canem cūstōdem locī. Dum abest, clangōrem armōrum audit, deinde gemitum. Dolōre furēns recurrit ad locum.
Ēheu! Signum abest et fidēlis cūstōs moribundus iacet.
Paucōs post diēs Ricardus cōpiās sociōrum recēnsēbat. Dum ipse in rēgiō soliō sedet, prīncipēs equitēsque cum multīs mīlibus mīlitum ante oculōs rēgis incēdēbant. Haud procul ab eō locō stābat Cennetus cum cane fidēlī (is enim vīrēs corporis recuperāverat).
Iam ducēs singulātim rēgem salūtābant. Subitō canis cum saevō lātrātū equitem aurō et ostrō īnsignem ex equō in pulverem dēturbat. Comitēs cum clāmōre occurrunt. At
rēx, "Cōnsistite," inquit, "amīcī; iūsta est poena, hic enim meum signum violāvit."
Cambricus ōlim, ācer vēnātor, fidēlem habēbat canem, nōmine Gelertum. Dum ipse in silvīs abest, canem saepe relinquēbat parvī fīlī cūstōdem. Aliquandō mōre suō Gelertus dominum reducem cum laetō clāmōre salūtābat. At subitō dominus pectus eius et dentēs sanguine cruentōs notat; perterritus cūnās parvī fīlī petit.
Ēheu! Puerum nōn videt sed undique cruōrem, foedī certāminis indicium. Statim caecō furōre canem, malī auctōrem, iaculō trānsfīgit. Gelertus cum gemitū exspīrat.
Simul dominus in recessū aedium īnfantem videt salvum atque incolumem. Sed haud procul ab eō locō iacēbat ingēns lupus. Fidēlis enim cūstōs vītam īnfantis ita servāverat.
Erat Tīmōnī uxor garrula. Haec aliquandō apud fēminam vīcīnam cēnābat. Diū Tīmōn uxōrem suam frūstrā exspectāverat. Tandem īrātus aedium portam obserat et petit cubīle. Mox tamen uxor redux ōstium vehementer pulsat. "Aperī celeriter portam," exclāmat illa, "nōnne uxōris tuae vōcem audīs?"
"Minimē," respondit ex cubīlī dominus, "tū nōn mea uxor es nec vōcem tuam cognōsce. Mea enim uxor iam mēcum cubat."
Diū fēmina precēs prōdūcēbat, sed frūstrā. Tandem dolum parābat. "Nisi tū," inquit, "portam aperiēs, ego in hoc flūmen dēsiliam." Simul in aquam magnum lapidem dēvolvit et sēsē nōn procul abdit.
Vir sonitū territus ōstium aperit properatque ad rīpam. Prōtinus irrumpit in aedēs uxor obseratque portam. Frūstrā vir īnfēlīx ōstium pulsat. "Discēde," inquit uxor, "tū enim, ut ipse dīxistī, nōn es meus coniūnx."
Edvardus ōlim, rēx Britannōrum, urbem Gallicam oppugnābat. Diū incolae cōpiārum rēgis impetum magnā cum virtūte sustinuerant. Tandem, ubi nihil cibī supererat, miserīque cīvēs mūrēs et pellēs edēbant, cum rēge dē dēditiōne agēbant.
At rēx, propter tantam hostium pertināciam īrātus, saevās condiciōnēs pācis impōnit mortemque duodecim prīncipum postulat. Sine morā duodecim virī sē prō patriā dēvovent. Inde comitēs maestī fūnibus colla amīcōrum vinciunt eōsque ad rēgem dūcunt.
Rēx inter nōbilēs in praetōriō sedēbat. Iamque maesta turba cīvium captīvēs ad locum dūcit omnēsque multīs cum precibus ad pedēs victōris cadunt. At rēx dūrus precēs eōrum spernit āvertitque vultum.
Forte rēgīna rem cognōscit; statim ad praetōrium properat suāsque lacrimās cum precibus cīvium iungit. "Dā mihi, rēx magne," inquit, "vītās hōrum fortium virōrum; nōnne hī rēctē suam patriam dēfendērunt?"
Rēx prīmō precēs nōn audit, tandem lacrimae uxōris īram vincunt poenamque captīvīs remittit.
Duo ōlim erant frātrēs, Verrēs et Tīmōn. Hōrum alterum gravis corripuerat morbus. Hic iam moribundus frātrem ad lectum vocāvit eīque cūram parvōrum līberōrum mandāvit. Ille multīs cum lacrimīs mandātum accipit fidemque ūnum annum integram servat.
Secundō tamen annō, quod līberī erant agrīs nummīsque dīvitissimī, patruus aurī avidus īnsidiās nepōtibus struēbat. Itaque duōs latrōnēs ad sēsē appellat. "Interficite," inquit, "clam hōs īnfantēs; vōbīs magnum pondus argentī, pretium caedis, dabō."
Postrīdiē Tīmōn malā fraude nepōtēs ad sē advocat, "Hodiē," inquit, "vīcīnae urbis incolae fēriās agunt; hī igitur ex meīs servīs fidēlissimī, dēliciārum causā et voluptātis, vōs ad locum dūcent." Simul manū duo latrōnēs ostendit. Līberī magnō cum gaudiō discēdunt et iam animō mīlle laetitiās praecipiunt.
Mox autem viātōrēs ad dēnsam silvam, locum ad caedem aptissimum, veniunt. Forte ūnus ex latrōnibus alterō erat mollior. Huius pectus grāta vōx līberōrum lēnīverat. Hic igitur, ubi ad locum veniunt, nōn modo factum abnuit sed etiam suā manū comitem crūdēliōrem interfēcit.
Līberī gladiīs et cruōre perterritī lacrimās effundunt. Victor tamen timōrem mulcet eōsque in dēnsiōrem silvam dūcit. "Hīc," inquit, "manēte, dum ipse absum. Mox vōbīs placentās lactisque cōpiam reportābō." Simul ā locō discēdit.
Ūnam hōram libērī sine timōre flōrēs silvestrēs undique carpēbant. Mox quod famēs corpora premēbat reditum latrōnis miserē cupiēbant. Frūstrā tamen hūc illūc currunt et omne nemus maestō clāmōre implent, nēmō enim questūs eōrum audit.
Tandem fessī cursū et famē languidī sēsē sub arbore dēiciunt. Mors benigna celeriter fīnit labōrēs nec dēerat honor sepulcrī, parvae enim avēs corpora frondibus tenerīs tēxērunt.
Erat ōlim in Germāniā mala famēs, messis enim eō annō fuerat nūlla. Magna igitur turba cīvium cottīdiē ā prīncipe pānem vehementer petēbat. Tandem precibus eōrum fessus prīnceps crūdēlis omnēs in horreum ingēns vānā spē cibī indūxit.
Mox, ubi horreum plēnum fuit, flammās tēctō admōvit et omnēs ad ūnum dēlēvit. Inde dum clāmōribus miserrimīs et caelum et terrā resonant, "Audīte," inquit, "mūrium strīdōrem."
Vix ea dīxerat, cum vōcem magnam comitēs audiunt. "At miser, paucīs post diēbus iīdem mūrēs tuum corpus dēvorābunt."
In mediō Rhēnō forte eō tempore stābat turris altissima; hūc prīnceps dīrā vōce perterritus fugit; nihil enim aquā tūtius habet. Hīc ūnum diem manēbat tūtus et alterum; tertia tamen nocte cūstōdēs mīlle pedum crepitum audiunt.
Mox ubi sōl noctis umbrās fugāvit, immāne portentum vident. Utramque enim rīpam flūminis innumerābilis mūrium multitūdō complet. Iam mūrēs in aquam dēsiliunt turrimque petunt.
Frūstrā prīnceps portās fenestrāsque obserat; hī enim scandunt mūrōs, illī acūtīs dentibus ligneās portās rōdunt. Passim in aedēs irrumpunt et ūniversī in prīncipem impetum faciunt.
Frūstrā is deōs invocat īrātōs, sēscentī enim hostēs ex ossibus cutem dīvellunt et crūdēlis factī terribilem poenam sūmunt.
Hamelīnam, urbem pulcherrimam, vexābat ōlim dīra
pestis; mūrium enim innumerābilis multitūdō nōn modo omnia dēvorābat, sed etiam īnfantēs, dum iacent in cūnīs, oppugnābat.
Incolae omnia cōnsilia frūstrā tentāverant; dēnique magnum pondus argentī prōpōnunt, tōtīus generis exitī pretium.
Hōc ipsō tempore vir pictā veste īnsignis intrāvit urbem labōremque suscipit. Statim magna caterva eum ad forum dēdūcit. Hūc ubi pervenit advena, ex sinū tībiam parvam dētrahit paucōsque modōs fingit.
Vix id carmen cessāverat, ubi mīrum prōdigium ēvenit, undique enim ad sonum ingentī tumultū mūrēs concurrunt. Prīmō cōnsistunt, deinde omnēs, albī, nigrī, senēs, iuvenēs ad modōs tībiae saltant. Postrēmō ūnō impetū in flūmen ē cōnspectū dēsiliunt.
Prīmō cīvēs rem vix crēdunt; deinde laetitiae ingentī sē dēdunt. Iamque tībīcen suī labōris praemium postulat. At cīvēs iam perīculī expertēs fidem ingrātī violant et magnam partem argentī retinent.
Itaque īrātus iterum tībiam corripit alterumque carmen priōre pulchrius fundit. Prōtinus ex omnibus domibus magna puerōrum virginumque caterva virum cingit.
Inde tībīcen, dum illī chorōs laetissimōs agunt, omnēs ad propinquum montem dēdūcit. Tum miserī parentēs rem terribilem vident; nam ipse dēhīscit mōns et immēnsē hiātū tōtam manum accipit.
Cānūtius, Icēnōrum rēx, longē sapientior erat aliīs rēgibus. Huius ōlim opēs et auctōritātem ūnus ex adsentātōribus hōc modō laudābat. "Nōnne," inquit, "rēx magne, et mare vastum et celerēs ventī tua mandāta peragunt?"
Rēx nihil respondit sed posterō diē iussū eius servī ad lītus maritimum solium dēdūcunt. In hōc adsentātōrem locat et ipse in rūpe stat propinqua. Forte aestus ex altō sē incitābat.
Tum rēx, "Recurre," inquit, "mare superbum; nōnne tū meus servus es? Cūr igitur tuī flūctūs audācēs meum solium ita violant?"
Flūctūs tamen surdī mandāta rēgia nōn audiēbant sed sē in ipsum solium inlīdunt. Tum rēx, "Nēmō nisi Deus imperium maris tenet."
Spectā eandem fābulam in librō "Initium": Fābula dē Rēge Quōdam.
Apud Graecōs scrīptōrēs hoc invēnimus dē Rollōne, cane callidissimō.
Magister, dum ipse ambulat, semper cānī comitī scīpiōnem suum aurātum committēbat. Hunc Rollō superbō ōre per vīcōs gerēbat.
Forte tamen magister prō scīpiōne aurātō baculum sūmit ligneum alterō turpius. Hoc mōre suō canī committit. At Rollō propter tantum dēdecus īrātus diū labōrem recūsat. Tandem ubi magister baculum inter dentēs īnseruit, canis ē cōnspectū subitō fugit; brevī tamen ad magistrum sine baculō recurrit.
Trēs inde mēnsēs magister frūstrā baculum quaerēbat; quārtō tamen mēnse dum servī fimum ex stabulīs in agrōs trānsportant, baculum sub ingentī fimī acervō inveniunt.
Dē eōdem Rollōne aliud et mīrābilius invenīmus.
Magnus anatum grex in lacū fīnitimō natābat. Hārum ūnam canis mīrō amōre fovēbat. Saepe iussū magistrī hanc suō ōre etiam ab ulteriōre margine lacūs ad pedēs eius reportābat.
Ea quidem rēs erat grātior canī et dominō quam anatī; haec igitur pennīs pedibusque canis impetum semper fugiēbat.
Tandem Rollō tālī pervicāciā dēfessus sōlum in hortō effōdit anatemque vīvam sepelīvit, sīve lūdibriō, seu (ut magister crēdidit) quod eum locum magis idōneum putāvit.
Centaurī, quī in montibus Thessaliae habitābant, caput manūsque hūmānās equīnum tamen corpus habēbant.
Herculēs ōlim per hās regiōnēs cum uxōre Dēianīrā, quam nūper dūxerat, iter faciēbat. Mox ad rīpās altī rapidīque flūminis viātōrēs perveniunt frūstrāque vadum petunt.
Subitō occurrit centaurus quīdam, nōmine Nessus. "Multae," inquit, "anteā trāns hoc flūmen ā mē trānsportātae sunt. Tē quoque, ō pulcherrima Dēianīra, sī cupis, lātō meō tergō libenter trānsportābō."
Simul fēminam haud invītam suscipit; deinde perfidus magnā celeritāte in montēs fugit. Herculēs autem, quem fraus centaurī nōn fallēbat, arcum rapuit et ūnā ex iīs sagittīs quās ipse sanguine Hȳdrae tīnxerat fugitīvum vulnerāvit.
At moribundus fēminae cōnsilium hoc inīquissimum dat Nessus: "Accipe," inquit, "hanc tunicam, quam meus sanguis tīnxit; haec tibi aliquandō amōrem coniugis restituet." Hīs verbīs centaurus occidit.
Paucōs post annōs Herculēs, Oechaliae victor, Iolēn captīvam Dēianīrā pulchriōrem adamāvit. Haec igitur verbōrum centaurī haud immemor, tunicam fātālem ad coniugem mīsit. Hanc Herculēs incautus induit et ipse necātur dīrā vī illīus venēnī quō ōlim suās sagittās tīnxerat.
Trēs ōlim viātōrēs ā Galliā ad Ītaliam iter faciēbant. Via erat et longa et difficillima, quod undique montibus altissimīs continēbātur. Saepe magnam cibī inopiam viātōrēs tolerābant.
Tandem nihil illīs supererat nisi ūnus pānis, haud ita grandis, quem omnēs dīligentissimē servābant. Hunc sibi quisque vindicat. Dēnique fessī somnō sē dant pānemque prōpōnunt somnī īnsignissimī
praemium.
Māne suum quisque comitibus somnium nārrat. Prīmus ex viātōribus sīc incipit: " Mihi in somniō appārēbat rāpum ingentissimum; vix id trecentī virī ex agrō trahēbant. Num vōs aliquid hoc mīrābilius vidēbātis? Mihi certē praemium dēbētur."
Tum secundus, "Somnium quidem mīrum nārrāvistī; mihi tamen aliquid mīrābilius vīsum est. Nam vīdī in somniō vās ingentissimum, quod vix quīngentī hominēs tōtīus annī spatiō parāverant. Facillimē eō vāse istud rāpum continēbātur. Nōnne hoc somnium mīrābilius illō iūdicātis? "
At tertius, quī haec tacitē audīverat, "Certē,"
inquit, "uterque vestrum rem mīrābilem nārrāvit pānemque bene meruit. Mihi tamen aliquid mīrum vīsum est. Nam in somnō (ut vidēbātur) ēsuriēbam; pānem igitur dēvorāvī."
In eā parte Britanniae quae ad septentriōnēs spectat lītus undique rūpibus asperrimīs continētur. Incolae igitur, quod ibi multae nāvēs naufragium fēcērunt, turrim altissimam, quae pharus appellātur, quādam in rūpe aedificāvērunt.
Hanc turrim habitābant senex et fīlia eius parva, quī noctū semper incendēbant lucernam, cuius lūmen saepe nautās dē perīculō praemonēbat. At nōnnumquam vīs tempestātis labōrēs nautārum exsuperat, et nāvis īnfēlīx aut sub undīs sē mergit, aut scopulīs crūdēlibus adflīctātur.
Fuērunt ōlim multōs diēs continuae tempestātēs; tandem diēs tranquillus succēdit. Iamque procul ē turrī cūstōdēs magnam aspiciunt nāvem, quae in scōpulīs haeret; mox etiam paucōs vident nautās, quī manibus signa dant auxiliumque petunt.
Tum virgō animōsa cum patre parvam scapham dēdūcit et rēmīs vēlīsque nāvem ambō petunt. Undique ingentēs flūctūs surgēbant, vix enim cessāverat procella; nūllō tamen perīculō illī terrentur sed ē morte nautās ēripiunt omnēsque tūtōs ad turrim reportant.
Pāstōrī cuidam duo erant fīliī, Brūtus et Nerō. Hic, puer acūtus, ā parentibus praecipuē amābātur; illum tamen annīs seniōrem omnēs stultum exīstimābant.
Hī ōlim cum cane suō aliquās petēbant ovēs, quae per montēs dēviōs errāverant. Forte dum procul ā casā paternā absunt, eōs opprimit nox; simul nix crēbra omnia operiēbat et spem reditūs ēripuit. Tandem fessī labōre sub saxō ingentī sēsē prōiciunt mortemque exspectant.
Tum Brūtus ē collō frātris taeniam, dōnum mātris, dētrahit eāque cervīcem canis circumdat. "Age," inquit, "patrem pete."
Intereā, quod puerī nōndum revēnerant, ingēns sollicitūdō pāstōris animum agitābat. Subitō lātrātum audit canis; portam aperit; videt canem, quī taeniam suī fīlī gerēbat.
Hanc ubi vir agnōscit sine morā facem accendit et cum cane fidēlī, duce viae, tandem ad ipsum pervenit scopulum, sub quō puerī iacēbant. Hīc vērō trīste spectāculum vīsum est; Nerō enim, quem frāter suō palliō tēxerat, placidē dormiēbat, at Brūtus, quī suum corpus hōc modō nūdāverat, saevō gelū rigēbat nam puer fortis, quem propter sēgnitiam omnēs dērīdēbant, vītam suam frātrī condōnāverat.
Philippus, eques Britannicus, aliōs equitēs fortitūdine animī corporisque vīribus aequābat; omnēs tamen cōmitāte et mānsuētūdine superābat.
Forte Britannī cum Hispānīs bellum gerēbant atque equitēs utriusque exercitūs ferē cottīdiānīs pugnīs vīrēs exercēbant. Aliquandō dum urbem quandam Britannī oppugnant, Philippus cum paucīs comitibus magnā manū hostium circumdatus est. Diū et ācriter nostrī Hispānōrum impetum sustinēbant. Tandem Philippus iaculō graviter vulnerātus est.
Post pugnam dum comitēs maestī Philippum moribundum ad castra reportant, aliquis eī galeam aquae plēnam dedit. Ille autem, etsī sitis faucēs ūrēbat, mīlitī, quī nōn procul iacēbat avidīsque oculīs aquam lūstrābat, pōculum dedit; " Nōnne huius vulnera," inquit, "graviōra sunt meīs?"
Ingentī aliquandō gaudiō complēbantur incolae cuiusdam fundī, gallīna enim ex ovīs pullōs nūper exclūserat. Ūnum tamen ex ovīs, quod grandius erat cēterīs, adhūc integrum manēbat.
Tum pāvō, quī maximus nātū erat omnium, hīs verbīs gallīnam admonet: "Iam satis labōrāvistī; tandem inūtile istud ōvum dēsere." At gallīna pertināx cōnsilium pāvōnis nōn audit multōsque inde diēs in locō manet.
Dēnique post tantum labōrem parit pullum, quī cēterōs magnitūdine quidem corporis superābat, sed speciē et fōrmā longē īnferior vidēbātur; nam erant eī turpēs pedēs, dēfōrme corpus, collum prōcērum.
Diū in hōc fundō anaticula turpis vītam īnfēlīcem agēbat; nēmō enim eī favēbat. Gallīnae quidem cum
pāvōnibus miseram volucrem spernēbant, quod aquam ita amāvit. Anatēs autem et ānserēs dūrīs rōstrīs advenam suā aquā dēpellēbant. Tandem maesta et īnfēlīx ā fundō in locum dēsertum effūgit, quā sōla tōtam hiemem habitābat.
At vēre novō ad lacum advēnit, in quō multī cȳgnī natābant. Hīs duo puerī frusta pānis iactābant. Tum illa, quod iam mortem optābat, ad cȳgnōs ipsa natāvit, flexitque caput ad ictum rōstrōrum. At attonita suam imāginem, quam aqua reddēbat, vīdit audīvitque vōcem puerōrum, quī cȳgnum cēterīs pulchriōrem laetī accipiēbant. Anaticula enim turpis gracilis cȳgnus ēvāserat.
Midās, rēx Phrygiae, quod ōlim Bacchō placuerat, ēgregiō mūnere ā deō dōnātus est. "Dēlige, rēx magne," inquit deus, "id quod maximē cupis; hoc tibi libenter dabō."
Tum vir avārus mīrum dōnum impetrāvit, omnia enim quae suō corpore tangēbat in aurum mūtāta sunt. Prōtinus rēx laetus rēgiam domum percurrēbat manūque vāsa, mēnsās, lectōs, omnia tangēbat.
Inde ubi nihil lignī aut argentī in aedibus manēbat, grātiās prō tantō beneficiō Bacchō persolvit. Tandem labōre fessus cēnam poscit avidīsque oculīs dapēs splendidās lūstrat. Mox tamen ubi piscem ad ōs admovet, cibus in aurum statim mūtātus est; rēx igitur, cuius in faucibus rigida haerēbat massa, vīnum poscit; idem ēvenit.
Tandem rēx ēsuriēns, quod nihil nec edēbat nec bibēbat complūribus diēbus, maximīs precibus Bacchum ōrat. Inde cum rīsū deus fātāle dōnum āmovet.
Apollo olim, curvae lyrae inventor, cum Satyro quodam de arte sua decertabat. Tandem tanti certaminis arbitrium ambo ad Midam regem (de quo supra demonstravimus) commiserunt. Rex autem, qui numeros omnino ignorabat, postquam carmina utriusque audiverat, Satyro palmam dedit. Deus igitur, tali stultitia iratus, capiti regis asini aures adfixit.
Tum rex callidum consilium concepit; regium enim tonsorem ascivit, cuius opera suum dedecus ab oculis omnium abditum est. At tonsor, vir loquax, qui, dum manet in urbe, rem vix celabat, rus discessit, regisque fortunam arboribus narravit.
Hae autem comarum susurro, quod vento rami agitati sunt, his verbis rem vulgabant, "Sunt Midae aures asini."
Vulpēs sitiēns, quae dēsiluerat in puteum haud ita altum sed lateribus praeruptīs postquam omnem ratiōnem fugae frūstrā tentāverat, ab omnī spē reditūs interclūsa est. Mox tamen caper, quī aquam petēbat, quod fervidī sōlis radiī agrōs ūrēbant, ad eundem puteum advēnit.
"Salvē," inquit, "dulcissima. Nōnne aqua ista frīgida est et iūcunda?"
"At numquam iūcundiōrem bibī," respondit vulpēs, "dēsilī igitur quam celerrimē, ego enim iam diū parcō aquae, quod tē exspectō."
Hoc ubi audīvit stultum animal, in puteum dēsiluit. At vulpēs callida in cornua amīcī prōsiluit, quōrum operā sēsē ad terram sublevāvit. Inde miserī amīcī immemor domum discessit.
Apud antīquōs scrīptōrēs multa lēgimus dē quōdam
equite, quī Philippum (dē quō suprā dēmōnstrāvimus)
mānsuētūdine exsuperābat. Huic enim, dum saucius
humī iacet, aquam multō labōre apportāverat amīcus.
Is autem īnsignī abstinentiā aquam ūnī ex hostibus, quī iuxtā iacēbat, integram praebuit. At perfidus hostis, dum dōnum accipit, cultrō manum quae pōculum porrigēbat vulnerāvit.
Tum eques ingrātō virī animō īrātus, postquam eum modicē culpāverat, partem aquae ipse bibit, partem tamen hostī iterum dedit.
Omnium animālium, quae Scythiam incolunt, taeterrimī sunt lupī. Hī enim saepe ab omnī parte conveniunt perque silvās magnō agmine praedam exquīrunt.
Fēmina quaedam cum tribus līberīs per hās silvās in currū vehēbātur. Subitō lupōrum ululātum audiunt et mox dīrum agmen appāret. Frūstrā illa habēnās dat equō, equōs enim facile cursū adsiduō exsuperant lupī.
Vix breve spatium interpōnitur miseraque fēmina linguās sanguineās, faucēs nigrās, dentēs crūdēlēs aspicit. Iam fervidum spīritum saevōrum animālium ferē sentit. Tum metū vēsānō māter ex currū minimum nātū līberōrum dēicit et dōnō horribilī impetum lupōrum parumper cohibet.
Prīmō atrōx cōnsilium successit, lupī enim, dum saevō clāmōre praedam rapiunt, agmen sistunt; mox tamen ubi carnem ex ossibus miserī īnfantis dīlaniāverant (nec longus ille fuit labor) iterum fugientibus īnstābant.
Iterum fēmina īnfēlīx idem facit alterumque īnfantem lupīs concēdit. Iamque per arborēs, spectāculum grātissimum, vīsa sunt tēcta aedium in quibus amīcī habitābant fessusque equus ingeminat cursum. Nec tamen domum advēnit antequam māter tertium īnfantem eōdem modō mortī obiēcit.
Inde ubi convocāverat propinquōs fātum līberōrum suamque fugam nārrāvit. Tum maximus nātū, dum cēterī horrōre obstupefactī sunt; "Tū tuīs īnfantibus," vōce inquit terribilī, "nōn parcēbās; nec ego tibi nunc parcam."
Haec ubi dīxerat, secūrī, quam manū tenēbat, caput impiae mātris percussit.
Apīciō mercātōrī, quī Capuae vīvēbat, ex Aegyptō fēlem, sīmiam ex Libyā suae nāvēs trānsportāverant. Hae quidem bēstiae sub tēctō mercātōris concordissimē vīvēbant, longē tamen aliud fuit utriusque ingenium. Illa nātūrā tardior magnam diēī partem dormiēbat; haec alacrior comitem stolidam saepe per ioca vexābat.
Forte Apīcius castaneās aliquandō igne torrēbat. Hās ubi videt sīmia, ad ignem accēdit avidīsque oculīs nucēs observat. Diū haeret incerta; dulcēs quamquam frūgēs animum alliciunt, fervidus ignis ā fūrtō dēterret. Subitō manū fēlem, quae ante ignem mōre suō dormiēbat, rapit et pede eius castaneās singulātim ex igne dētrahit. Deinde dum illa magnō gemitū cāsum dēplōrat, ipsa nucēs sēcūra dēvorat.
Frederīcus, Germānōrum rēx, quod ab hostibus premēbātur, saevissimā disciplīnā, mīlitēs cohibēbat. Rēx saepe noctū sōlus per castra ambulābat et ipse cūstōdēs in statiōnibus dispōnēbat.
Aliquandō dum mōre suō castra perlūstrat, videt lucernam quae in tabernāculō fīnitimō ārdēbat. Rēx igitur, quī maximā īrā movēbātur, quod ignem mīlitibus interdīxerat, silenter tabernāculum intrāvit.
Hīc mīles epistulam scrībēbat ad uxōrem. Dum multīs verbīs dūra perīcula bellī, suam salūtem, amōremque cōnstantem nārrat, subitō rēgem īrātum aspicit. Tum rēx, "Iterum epistulam repete, haec tamen adde; valē, ō cārissima, crās enim ego, quia imperātōrī male pāruī, capitis damnābor."
Loxiās, quod vītam in silvīs semper dēgēbat, omnēs aliōs sagittāriōs superābat. Saepe lupōs aquilāsque volucribus sagittīs trānsfīgēbat, nec umquam frūstrā ab eō tēlum missum est.
Forte incolae urbis propinquae lūdōs sollemnēs celebrābant. Prīmō quadrīgās agitābant iuvenēs, deinde pugnīs certābant, postrēmō certāmen sagittāriōrum īnstitūtum est.
Diū Loxiās, quī cum cēterīs dēcertāre nōluit, sē ā certāmine abstinuit, nec arcum ab umerīs āmōvit. Dēnique quīdam ex rēgiīs sagittāriīs, cui nōmen erat Hubertus, sīve cāsū, seu quod ventus eī favēbat, mediam mētam sagittā trānsfīxit.
Tum dēmum Loxiās arcum tendit et suō tēlō sagittam Hubertī in duās partēs findit. Ingēns ad caelum tollitur clāmor omnēsque Loxian victōrem salūtant.
Ludovīcus, rēx Gallōrum, fidem maximam habēbat eī generī hominum, quī astrologī vocantur, quod mōtū stēllārum imbrēs ventōsque praedīcere solent.
Rēx, quī multum in vēnātiōnibus erat, aliquandō dum magnum cervum canibus per silvās agitat, celerī equō longē ante omnēs sociōs praetervectus est. Intereā caelum nūbibus obscūrātur gravisque imber cum multā grandine in terram dēcidit.
Rēx igitur, quod parvam casam inter arborēs videt, tempestātis perfugium petit. Tum ubi is graviter incūsābat indoctōs illōs astrologōs, "Nūlla tamen tempestās," respondit agricola cuius casa erat, "mē incautum excipit; semper enim meus asinus, quī frūgēs hortī ad forum portāre solet, vōce raucā imbrem mihi praedīcit."
"Nīmīrum," cum rīsū respondit rēx, "sī tuus asinus tam bonus astrologus est, meōs astrologōs posthāc in numerō asinōrum habēbō."
Senex quīdam, quī asinum vēndere voluit, cum fīliō eum ad urbem dūcēbat. Mox occurrunt chorō virginum, quae dōna ad templum Minervae portābant. "Hercle," inquit ex hīs maxima nātū, "numquid potest esse stultius illīs, quī pedibus iter faciunt, nec asinō vehuntur?"
Hoc ubi audīvit senex, fīlium asinum cōnscendere iussit et ipse alacrī gressū iter pergēbat. Nōn procul ab eō locō aliquī senēs sermōnem inter sē serēbant. Tum ūnus, "Ēheu," inquit, "quantum tempora mūtantur! Ubi nunc est ille senectūtis proprius honor? Dēsilī ex asinō, puer impudēns, et patrī cēde."
Inde iuvenis, quem pudor factī iam movet, celeriter id quod sibi imperātum est facit senexque invicem asinum cōnscendit. Forte via secundum flūmen dūcēbat, in quō duae fēminae vestēs lavābant. Hae ubi viātōrēs vident, ūnā vōce crūdēlitātem patris fīlīque dūrum labōrem plōrant. Senex igitur, quī omnibus placēre vult, puerum post sē sedēre iubet.
Nec tamen eā rēs prōsperē ēvenit, quod alius viātor iīs occurrit. "Ō impudentiam nefandam!" inquit, "facilius potestis asinum ipsī vehere, quam vōs miserum animal."
Tum senex, quī nē id quidem ineptum putābat, postquam crūra asinī fūnibus ad magnum contum vīnxerat, novum onus cum maximō labōre in suōs fīlīque umerōs sublevāvit. At asinus, cui haec minimē placēbant, dum ponte flūmen trānsmittunt, subitō nīsū vincula rumpit et in aquam praecipitātur.
Diē Diānae sacrō duo advenae sordidā veste et speciē humilī cibum petēbant ab Ephesiīs, quī templum deae celebrābant. Ubi ex tot dīvitibus nēmō precēs audīre voluit, piscātōrem pauperem, quī adstābat, auxilium rogāvērunt. "At," respondit ille, "est mihi nec cibus nec argentum domī, quod continuae tempestātēs piscēs ā nostrīs ōrīs iamdūdum dēpellunt. Sī tamen mēcum venīre vultis, hanc noctem sub meō tēctō requiēscere poteritis."
Inde advenās, quī laetī beneficium accipiunt, domum ad uxōrem dūcit. Illa autem maesta, quod dignō hospitiō advenās nōn potest accipere, loculōs vacuōs, inopiae signum, ostendit. Subitō ad terram dēcidunt assēs duo. Piscātor mīrāculō attonitus vīnum cibumque emit; nec posthāc dūram paupertātem ferēbat, numquam enim loculīs dēerant dīvīnī assēs.
Lȳdōn, agricola pauper sed probus, aliquandō cum fīliō edēbat parvum pānem, quem tōtīus diēī mercēde vix ēmerat. Dum puer dentibus suam partem pānis frangit, complūrēs nummī aureī, quī in cibō occultī erant, in gremium eius dēcidērunt. Hoc ubi videt puer, "Accipe," inquit laetā vōce, "pater, hōs nummōs, quōs deus aliquis tibi, paupertātis remedium, tribuit."
" Minimē, cārissime," respondit pater, "pecūniam potius reddēmus pistōrī, quī, dum pānem coquit, pecūniam cum farīnā nesciō quō cāsū miscuit."
Sine morā ambō ad pistōrem properant remque nārrant. Tum ille, " Macte virtūte, Lȳdōn; fortūnam quam bene meruistī carpe; hunc enim pānem iussū rēgis eī quem invēnī probissimum libenter dō."
Multa audīvimus dē luxū dīvitiīsque eōrum sacerdōtum quī sacrīs Cereris praeerant. Ex hīs ūnus, cui nōmen erat Lycus, quamquam modicās modo dīvitiās habēbat, omnēs aliōs benignitāte et līberālitāte superābat. Hic enim, quī cottīdiē cibum semel edēbat, semper ad frūgālem cēnam bīnōs pauperēs vocābat.
Aliquandō dum cum duōbus pauperibus cēnāre incipit, tertius hospes, quem ipse nōn vocāverat, domum intrāvit. Tum Lycus, quod cēna quattuor convīvīs nōn suppetēbat, suum lectum advenae concessit. (Rōmānī enim, dum cēnant, in lectīs semper iacēbant.) "Tū," inquit, "hodiē cēnā; equidem heri cēnāvī; crās quoque, sī dīs ita placet, cēnābō."
Padius, agricola probus, quī multō labōre aliquid argentī conlēgerat, vaccam tandem emit, cuius lacte et sēsē et līberōs alēbat. Complūrēs mēnsēs satis pābulī praebēbat prātum haud ita magnum; at mediā aestāte, quod tōtus ager ārdōre sōlis torrēbātur, illa fame miserē pressa est.
Hoc ubi sēnsit Padius, quod ācerrimō dolōre perturbātus est, ad horreum dīvitis colōnī, quī nōn procul habitābat, noctū accessit. Hic postquam umerōs magnō fēnī pondere onerāvit, subitō suae virtūtis memor pābulum hīs verbīs ad terram dēiēcit: "Magna est probitās, nec mālō fūrtō vaccam servāre volō."
Postrīdiē colōnus, quem nec factum nec verba Padī fefellerant, dōnum ad eum mīsit tantum fēnī, quantum plaustrō vehī poterat, cum epistulā, in quā haec scrīpta erant: "Magna vērō est probitās, equidem tamen tuam vaccam servāre volō."
Voluērunt ōlim animālia novum creāre rēgem, quod leō, quī rēgnum anteā obtinuerat, ā vēnātōre quōdam occīsus erat. Itaque certō diē sīmius, cuius ioca cēterīs magnō opere placēbant, suffrāgiīs omnium rēx creātus est.
Vulpēs tamen, cui sīmiī nova dignitās minimē grāta fuit, rēgem submovēre cōnstituit. "Venī mēcum," inquit, "rēx magne, invēnī enim sub antīquā quercū multum argentī, quod iūre rēgum tibi proprium est."
Sīmius statim iussit eam ad locum sē dūcere inciditque in plagās, quās vulpēs parāverat. Tum illa cum rīsū, " Quō modō tū potes," inquit, "aliōs regere, quī nē tē ipsum quidem regere potes?"
Mēdicus quīdam glōriōsus, quī maximā paupertāte premēbātur, omnium animōs in sē convertere voluit. Is igitur dum per urbem album asinum dūcit, magnā vōce clāmitābat, "Hunc quem vidētis asinum, cīvēs, litterās Latīnās docēre possum."
Tum rēx, cui id nūntiātum est, postquam hominem ad sē arcessīvit, eum rem statim perficere iussit. Is vērō operam libenter suscipit, sed moram decem annōrum postulat. Posterō diē ūnus ex amīcīs medicum ita admonuit; "Fuge, ō stultissime, ex hāc regiōne, tū enim capitis certē damnāberis, quod rem quae fierī nōn potest suscēpistī."
At ille, "Bonō es animō, amīce; nam decem annīs aut ego aut rēx aut asinus occiderimus."
Phyllis, ancilla quaedam, mulctrārium novī lactis plēnum Nōlam ferēbat. Dum iter facit, suās opēs ita numerābat.
"Certē," inquit, "ubi lac vēndiderō, ōva complūra poterō emere. Nōnne ex ovīs gignuntur pullī? Ex pullīs argentum? Tum sūem emere in animō est, quae brevī porculōs multōs mihi pariet. Inde erit mihi vacca; nec multō post vitulus fuscō colōre, oculīs pulcherrimīs. Quanta laetitia vitulum, dum saltat in prātīs, aspiciam!"
Haec ubi dīxit, prae gaudiō saltāvit ipsa, quō subitō mōtū lac omne ūnā cum dīvitiārum spē effūsum est.
Robertus, Scōtōrum rēx, vir et armīs et virtūte īnsignis, bellum cum Britannīs nōn prōsperē prīmō gerēbat. Erant enim in castrīs hostium complūrēs Scōtī, quī ob prīvātam invidiam Britannīs auxilium praebēbant.
Ex hīs ūnus cōnstituit rēgem capere per canem fidēlissimum, quem ipse dōnum ab eō accēperat. Robertus forte maiōribus hostium cōpiīs circumdatus suōs fugae causā in omnēs partēs discēdere iusserat; ipse tamen cum ūnō comite sē in silvās abdidit.
At hostēs cānē ductī rēgis perfugium facile invēnērunt. Hic autem lātrātū canis admonitus per alveum flūminis duo mīlia passuum ambulāvit; quō cōnsiliō saevōs hostēs ēlūsit. Canis enim, quī vestīgia dominī terrā cognōscere poterat, aquā omnīnō falsus est.
Postquam duās hōrās in silvā dēnsissimā errāverant, tandem rēx comesque fidēlis tribus virīs armātīs speciē ferōcī obviam īvērunt. Rēx tamen, etsī hōs in suspīciōne habuit, famē cōnfectus hospitium datum nōn abnuit.
Inde ductus ad casam, quae haud procul aberat, benignē acceptus est ā latrōnibus, quī tōtam ovem coxērunt magnamque partem advenīs dedērunt. Post cēnam Robertus longō labōre dēfessus somnō sēsē dedit. Comes tamen, quī ā rēge vigilāre iussus erat, gravī somnō oppressus officium omīsit.
Tum latrōnēs, quī ipsī somnum simulāverant, fūrtim petēbant eam partem casae quā hospitēs dormiēbant. Rēx tamen, quī leviter dormiēbat, somnō excitātus ā lectō prōsiluit et postquam comitem suscitāvit, gladium dēstrīnxit.
Atrōx inde certāmen factum est, rēx enim gladiō ūnum ē latrōnibus trānsfīxit; at comes īnfēlīx subitō impetū perturbātus ā latrōnibus interfectus est. Tum rēx īrā et dolōre incēnsus, quod gladium ē corpore latrōnis interfectī dētrahere nōn poterat, face ārdentī, quam ē focō corripuerat, alterīus latrōnis caput ēlīsit.
Quod ubi videt tertius, morte comitum perterritus fugam tentāvit. Nec tamen ē perīculō ēvāsit, rēx enim iam armātus gladiō quō occīsum latrōnem spoliāverat, hostem fugientem mortālī vulnere cōnfēcit.
Gallī, quī audāciam maximī aestimābant, ferārum certāminibus multum dēlectābantur. Aliquandō rēx cum magnā catervā nōbilium mulierumque clārārum lūdōs sollemnēs aspiciēbat. Quaedam ex hīs, quae spōnsī fortitūdinem tentāre voluit, aureum torquem dēiēcit in mediam harēnam, quā leō ingēns cum duōbus tigribus certāmen ācerrimum agēbat.
"Tū quidem," inquit, "sī quid in tē residet amōris ergā mē, torquem mihi ē ferīs ēripe."
Statim iuvenis hīs verbīs accēnsus in harēnam sē praecipitāvit; saltū alacrī torquem rapuit; tūtus cum praemiō rediit. Tum ille, dum omnēs factum plaudunt, cum rīsū ad pedēs virginis crūdēlis torquem prōiēcit.
"Tū quidem," inquit, "meam vītam minimī habuistī; ego tuum amōrem."
Henrīcus, rēx Britannōrum, quī cum cīvibus turbulentīs bellum gerēbat, fīlium suum equitātuī praefēcerat. Hic tamen, iuvenis ācer, quod equitibus hostium effūsīs audācius īnstiterat, tandem captus est ab hostibus.
Victōrēs autem, quī captīvō volēbant indulgēre, eum sinēbant cottīdiē cum paucīs cūstōdibus in equō vehī. Aliquandō cūstōdēs iussū prīncipis inter sē cursū equōrum contendēbant. Tandem postquam equī omnium cursū et labōre cōnfectī sunt, prīnceps, quī ā certāmine dē industriā abstinēbat, "Ēn," inquit, "vōbīs novum certāmen prōpōnō."
Cum hīs verbīs equum integrum incitāvit celeriterque ē cōnspectū hostium fessōrum ad amīcōs vectus est.
Iacōbus, rēx Scōtōrum, vir glōriae mīlitāris avidus, saepe sine ūllō comite errābat, veste suae fortūnae dissimilī indūtus.
Ōlim dum per quandam silvam iter facit, dē imprōvīsō ā tribus latrōnibus oppressus in maximum capitis perīculum adductus est. At rūsticus quīdam, quī ad clangōrem armōrum occurrerat, sēcūrī armātus rēgī vulneribus et labōre paene cōnfectō auxilium attulit fugāvitque latrōnēs.
Tum ubi rūsticus prō tantō beneficiō praemium accipere nōluit, rēx "Saltem," inquit, "redī mēcum ad urbem, quā tē dignō accipiam hospitiō, quod ipse apud rēgem habitō."
Rūsticus, quī rēgem vidēre valdē cupiēbat, laetus cum hospite ignōtō ad rēgiam iter fēcit. Post cēnam rēx "Sī vīs," inquit, "mēcum in alteram partem aedium īre, et rēgem et nōbilēs complūrēs tibi ostendam."
"Maxime," respondit rūsticus, "sed quō modō rēgem cognōscere poterō ?"
"Facile," respondit ille, "nam cēterī sunt capite nūdātō, rēx autem sōlus capite opertō manet."
Inde splendidum ineunt ātrium, ubi adstant virī complūrēs, ostrō īnsignēs et aurō. Frūstrā rūsticus oculīs rēgem per tōtum coetum exquīrit. Tandem ad comitem versus; "Ex nōbīs," inquit, "alter rēx necessāriō est, nam sōlī ex tantō coetū capite sumus opertō."
Admētus, vir pauper sed īdem ācrī ingeniō praeditus, quod nihil cibī duōbus diēbus gustāverat, famē dēperībat. Tertiō autem diē dum aedēs splendidās praeterit, ā portae cūstōde aliquid cibī petiit. Hic autem hominis miseritus iussit eum domum ingredī atque ab ipsō dominō cibum petere.
Admētus id quod imperātum est facit dominumque in ātriō sedentem invenit. Quī ubi rem cognōvit, "Agite," inquit, "servī, aquam quam celerrimē adferte."
Deinde paulisper morātus, etsī appārēbant nec servī nec aqua, manus lavantis gestum imitātus est. Admētus, etsī rē satis attonitus est, tamen quod nōluit dominum offendere, idem fēcit.
Deinde dominus servōs prīmam cēnam appōnere iussit et tamquam vērās dapēs et ipse edit et hospitī praebet. Postquam eōdem modō simulātās dapēs ab ōvō usque ad mala dēvorāvērunt, Admētus iam ab omnī spē cibī dēiectus, "Siste," inquit, "labōrem, satis enim ēdī, ultrā nec possum nec volō."
Cui dominus, "At, sī nōn edere, certē aliquid bibere potes." Simul, "Agite," inquit, "servī, adferte mihi illud vīnum, quod cadō avus noster Plancus condidit."
Deinde, ut anteā, postquam vīsus erat vīnum effundere in fictum pōculum, id amīcō trādidit. Hic autem persōnam etiam melius sustinuit; prīmum enim ad lūcem pōculum sustulit, deinde vim odōrem nāribus captāvit, postrēmō absorbēre vīsus est.
Postquam saepius vīnum biberat, ēbrium simulāns, crūra et bracchia iactāre incipit; dēnique, tamquam cāsū, caput hospitis iocōsī ictū gravissimō pulsāvit. Inde dum ille humī iacet saucius, hic forās sēsē ēripuit.
Agricola quīdam, vir dīves atque īdem avārus, dum per agrōs errat, opēs dīvitiāsque sēcūrē, cōnsīderābat. Segetēs quidem aristīs, pōmīs arborēs onerātae sunt, stabula autem bōbus pinguibus iūmentīsque abundābant.
Ex agrīs domum regressus, postquam aedēs intrāvit, arcam ubi nummī conditī sunt, avidīs oculīs contemplābātur. Subitō vōcem audīvit dīcentis: "Num aurō dīvitiīsque bene ūsus es? Umquamne pauperēs egēnōsque cūrāvistī?" Quā vōce attonitus dum vītam praeteritam recēnset, occurrit pauper quīdam et aliquid argentī ab eō petiit.
"Id tibi libenter dabō," respondit ille, "sī volēs meum sepulcrum diēs noctēsque trēs cūstōdīre." Quibus verbīs pecūniam alterī trādidit et statim ē vītā discessit.
Inde pauper iūstīs fūnebribus perfūnctus, quod fidem datam violāre nōluit, per duās noctēs sepulcrum agricolae cūstōdiēbat. Tertiā tamen nocte Mors ipsa appāruit fūnebrī veste indūta, et corpus sibi trādī iussit.
Is autem, etsī capillī prae metū horruērunt, prōmissī nōn oblītus Mortem ita adlocūtus est. "Equidem, Mors, hoc cadāver tibi concēdam; repetō tamen prō tālī mūnere tantum aurī quantum ex meīs cothurnīs alterum complēverit." Mors nōn respuit condiciōnem.
Inde dum haec pecūniam arcessit, ille cultrō īmum cothurnum perforat. Haud ita multō post Mors regressa nummōrum saccum, quem reportāvit, in cothurnum effūdit. Mīrāta quod cothurnus nōndum complētus est, alterum saccum priōre maiōrem arcessīvit.
Tandem postquam nē hīc quidem cothurnum complēre valuit, dum tertium saccum arcessit, sōlē oriente excepta necessāriō fugere coācta est.
Anus quaedam, quae haud procul Tarentō ab urbe habitāvit, suās ancillās ad gallī cantum ē somnō excitāre solēbat. Hae igitur quod ā prīmā lūce usque ad occāsum sōlis labōrem sustinēre coāctae sunt, gallum malōrum causam occīdere cōnstituērunt.
Posterō igitur diē sub vesperum, dum altera pedēs gallī utrāque manū retinet āversāta, altera, quae paulō audācior fuit, caput avis īnfēlīcis secūrī percussit. Id tamen longē aliter ēvēnit ac putābant.
Postquam enim gallus interfectus erat, anus, quae ad id tempus cantum eius patienter exspectāre solēbat, ancillās nunc mediā nocte, nunc prīmā lūce, semper tamen mātūrius quam anteā, ē somnō excitāvit. Ancillae igitur, quae ita sē fefellerant, prō tantō facinore dignās poenās persolvērunt.
Dēmosthenēs, ille ōrātor clārissimus, quod rēs pūblica in summum discrīmen adducta est per cōnsilia Philippī, Macedonum rēgis, Athēniēnsēs dē perīculō quod imminēbat saepe monēbat. Postquam diūtius mōre suō cīvēs hortātus est, mīrātus quod surdīs auribus verba faciēbat, subitō vōcem mūtāvit.
"Cerēs ōlim," inquit, "ūnā cum hirundine et angue itineris comitibus profecta, ad altum pervēnit flūmen, quod trānāvit anguis, hirundō autem pennīs trānsvolāvit."
Hīc ubi ōrātor subitō sermōnem interrūpit, "At Cerēs ipsa quō modō trāiecta est?" excēpērunt cīvēs.
Tum ille vultū sevērē, "Numquid vōbīs stultius esse potest, Athēniēnsēs, quī ita dēlectāminī fabulīs, quibus auctōritātem quidem nūllam adiungere dēbēmus, Philippum tamen, quī exitium cīvitātī minātur, nihilī habētis?"
Balbus agricola, quī in silvās ligna caesum īverat, virgultīs occultus magnam manum latrōnum, quī adībant, vīdit. Quī dum perterritus nūllum sonum ēdere audet, dux ipse latrōnum altissimam rūpem aggressus eam dextrā pulsāvit haec locūtus, "Aperī tē, horreum."
Quibus verbīs, mīrābile dictū, forēs cēlātae aperīrī vīsae sunt antrumque ingēns patefierī. Inde latrōnēs antrum ingressī onera, quae portābant, dēposuērunt iterumque regressī ē cōnspectū discessērunt.
Deinde Balbus, quī tandem ē latebrīs exīre ausus est, iīsdem verbīs ūsus, rūpem ipse pulsāvit antrumque patefēcit aurō complētum et argentō, quod ā viātōribus raptum latrōnēs in eō locō abdiderant. Quō vīsū attonitus sēsē quam maximō aurī pondere onerāvit domumque laetus rediit.
Balbō autem erat frāter nōmine Cāius, vir dīves sed avārus. Hic dē fortūnā Balbī per uxōrem certior factus frātrem carmen illud, quō antrum aperīrī poterat, dīrīs minīs dīvulgāre coēgit. Itaque cum tribus asinīs ad rūpem profectus verbīsque magicīs ūsus antrum intrāvit asinōsque aurō onerāvit.
Mox autem ubi redīre voluit, carminis oblītus, "Aperī tē," inquit, "hordeum;" cui vōcī quia forēs pārēre nōluērunt, nec carminis ipsīus meminisse poterat (tantae enim dīvitiae ratiōnem animī perturbābant), ā latrōnibus brevī captus est.
Hī postquam virum gladiīs interfēcērunt, corpus eius in quattuor partēs dīvīsum intrā antrum suspendērunt. Posterō autem diē Balbus, quī rem suspicātus locum ipse adierat, noctū membra frātris ex antrō ēripuit.
Hoc ubi cognōvit dux latrōnum, suōrum callidissimum reī exquīrendae causā ad urbem mīsit. Quī quidem dum urbem pererrat, forte occurrit sartōrī cuidam, quī ā Balbō iussus frātris membra disiecta acū iūnxerat (corpus enim, in quattuor partēs dīvīsum, sepelīrī lēgēs vetābant).
Hic, vir loquāx, ā latrōne callidē interrogātus, nōn modo rem omnem quaerentī dīvulgāvit, sed domum etiam Balbī ostendit. Inde latrō, postquam forēs crēta notāverat, ad antrum rediit noctūque comitēs ad locum dūxit.
Id tamen quod latrō fēcerat nōn effūgerat Balbī ancillam, quae cōnsilium eius suspicāta domōrum vīcīnārum forēs eōdem modō notāverat. Latrōnēs igitur, quod inimīcī domum cognōscere nōn poterant, in silvās inritī rediērunt.
Posterō diē dux latrōnum ad aedēs Balbī ab eōdem sartōre ductus nātūram locī oculīs accūrātissimē observāvit. Inde vīgintī asinōs vāsīs ingentibus onerātōs parāvit; quōrum ūnum quidem oleō implēvit; in reliqua tamen singula bīnōs abdidit latrōnēs.
Deinde vesperī mercātōrem simulāns ad urbem cum asinīs profectus est et ā Balbō quem prō aedibus sedentem invēnit hospitium sibi suīsque petiit. Ā quō benignē acceptus vāsa omnia in hortō disposuit comitēsque signum silentēs exspectāre iussit.
At ancilla eadem, quae, dum dux latrōnum cum dominō suō cēnat, fraudem perspexerat, oleum ex prīmō vāsa dēductum atque igne tostum, latrōnibus, quī in reliquīs vāsīs latēbant, iniēcit omnēsque ad ūnum suffōcāvit.
Mercātor quīdam, nōmine Sinōn, quod eum cessandī et nihil agendī piguit, perīcula maris tentāre cōnstituit. Navī igitur ad Indōs vectus prīmō, quod procellae fluctūs agitābant, gravī nauseā oppressus mortem optāvit. Mox autem, ubi vīs tempestātis mītēscēbat, morbum dēpulit.
Paucīs post diēbus, dum apertō marī procul ā portū nāvigātur, parvam īnsulam nigrō colōre haud multum super aquam ēminentem nautae vident. Tum omnēs ē nāve ēgressī hūc illūc per tōtam īnsulam vagantur; tandem ignem accendere incipiunt. Subitō sub pedibus dīrō sonitū īnsula ēvānuit in undās omnēsque in gurgitem haustī sunt.
Mōnstrum enim marīnum, quae nautīs īnsula ob magnitūdinem vīsa est, ē somnō igne excitātum, in mare sē mersit. Quō cāsū omnēs nautae periērunt; Sinōn autem magnā sustentus trabe quam forte ad ignem ferēbat, natandō ad terram ignōtam pervēnit.
Sinōn quidem tōtum diem per loca dēserta vagātus omnī spē reditūs dēiectus est. At noctū dum dormit, ad vallem altissimīs montibus interclūsam ingentī ave raptus est. Tālī mīrāculō attonitus posterō diē aliquid etiam mīrābilius vīdit; tōta enim vallis gemmīs ōrnāta est.
Incolae huius terrae quod in vallem dēscendī nōn potest, gemmās ita colligere solent. Summīs dē montibus carnem dēiciunt, quam aquilae ab īmā valle in nīdōs ferunt. Inde mercātōrēs magnō clāmōre avēs dēpellunt, gemmīsque carnī adhaerentibus ipsī potiuntur. Quod ubi Sinōn cognōvit, postquam sēsē quam plūrimīs gemmīs onerāverat, suum corpus ad carnem adligāvit tūtusque magnā aquilā ad nīdum lātus est. Unde ad urbem propinquam facile dēscendit gemmāsque magnō pretiō vēndidit.
Īdem Sinōn nē hīs quidem dīvitiīs contentus Ōceanum iterum tentāre cōnstituit; celerī igitur nāvē cum paucīs sociīs vectus ventīs adversīs ad terram ignōtam pulsus est, quam incolēbant hominēs barbarī advenīs inimīcissimī. Hī scaphīs nāvem aggressī Sinōnem sociōsque dūxērunt ad suum rēgem, gigantem immānem speciē horribilī, quī ūnum modo oculum in mediā fronte positum habēbat.
Rēx postquam captīvēs omnēs manū ingentī tractāverat, ex iīs, quem pinguissimum iūdicāvit, igne tostum dēvorāvit. Cēterī tamen, quod incautē ā barbarīs cūstōdiēbantur, eōdem verū, quō comes īnfēlīx trānsfīxus erat, oculum gigantis dormientis trānsfōdērunt et vēlīs rēmīsque ā terrā inhospitālī fūgērunt.
Haud ita multō post secundīs ventīs Sinōn sociīque ad īnsulam fertilem et opīmam vectī sunt. Quō in locō dum Sinōn studiō frūgum carpendārum longius ā nāvī errat, ā sociīs īnfidēlibus relictus est.
Rēx tamen huius īnsulae hospitem benignē accēpit suamque fīliam, virginem pulcherrimam, eī in mātrimōnium dedit. Id tamen minus prōsperē ēvēnit; uxor enim Sinōnis proximō annō mortua est. Tum cīvēs, quod dūrā lēge virōs ūnā cum uxōribus sepelīre solent, Sinōnem vīvum cum uxōre mortuā fūnibus dēmittunt in puteum profundum, quō sepulcrō rēgēs illīus terrae ūtēbantur.
Huic tamen ab omnī spē salūtis interclūsō fortūna patefēcit iter. Sinōn enim famē sitīque iam moritūrus vulpem vīdit quae cadāveribus vēscēbātur. Quam per viās occultās diū secūtus parvam rīmam quā ipsa puteum intrāverat tandem invēnit. Inde Sinōn, postquam magnā vī nīsus lapidem ingentem submōverat, sē līberāvit atque ad ōram maritimam ēvāsit.
Sinōn per lītus quīnque mīlia passuum vagātus senem quendam in rīpā flūminis sedentem invēnit. Hic Sinōnem sē trāns flūmen umerīs trānsportāre iussit. Itaque Sinōn, quem senis īnfirmī miseruit, eum in umerōs sublevāvit, id quod imperātum est factūrus. Senex autem, simul in locō firmiter sēdit, crūribus collum amplexus, Sinōnem onus dēpōnere prohibuit.
Tum Sinōn, quod luctārī nōn audēbat, senex enim dīrō amplexū eum suffōcābat, dominum hūc illūc per tōtum diem vehere coāctus est. Nec nox labōris fīnem fēcit, senex enim etiam dormiēns captīvum artius amplectēbātur. Posterō tamen diē, dum iussū dominī per silvam iter facit, Sinōn repente caput senis arboris rāmō quī impendēbat maximā vī admōvit. Quō ictū stupefactus senex crūra laxāvit atque ad terram moribundus cecidit.
Tālī perīculō ita līberātus Sinōn dum per silvam pedem refert, mercātōribus occurrit complūribus quī ad nucēs carpendās ībant. Cum hīs sē iungere cōnstituit.
Nucēs, quae summīs modo rāmīs dēpendent, mercātōrēs haud facile carpunt, quod levis arboris truncus ascendī nōn potest. Hunc tamen modum invēnērunt: sīmiās, quae plūrimae silvās colunt, saxīs vexant. Quam ob rem illae īrātae nucēs ab arboribus dīreptās in mercātōrēs dēiciunt.
Sinōn nucibus multīs potītus mercātōrēs sīmiās ipse captāre docuit. Iussū eius vāsa quaedam aquae plēna ad īmās arborēs admōvērunt, quibus in vāsīs manūs multō cum fragōre lavābant. Inde vāsa eadem nigrā pice complēvērunt discessēruntque ē locō. Sīmiae autem hominēs ex cōnsuētūdine imitātae, ubi manūs in vāsa imposuērunt, pice retentae facile captantur.
Haud multum ab eō locō magnus grex elephantōrum tenerīs frondibus pāscēbātur. Quō vīsū perterritī cēterī in fugam sē dedērunt, Sinōn tamen arcū armātus postquam in arborem ascenderat, celeribus sagittīs maximum ex elephantīs interfēcit. Ā mercātōribus igitur, quī ebur maximī aestimant, dōnīs onerātus est.
Inde Sinōn, cui dīvitiae animum addidērunt, quandam in arborem, quae iuxtā parvum lacum crēscēbat, saepissimē ascendēbat. Quō cōnsiliō complūrēs interfēcit elephantōs, quōs bibendī causā eum locum adīre oportēbat. Tertiō tamen mēnsē elephantī, quibus aquam sine noxiā adīre nōn licēbat, in Sinōnem ūniversī impetum fēcērunt crēbrīsque ictibus ipsam arborem rādīcitus ēvellērunt.
Inde virum attonitum mortemque exspectantem in tergum sublevāvit dux gregis longēque per silvās ad eum locum portāvit quō sepulcrō elephantī ūtēbantur. Sinōn igitur, quī ex mortuīs elephantīs satis eboris potītus est, vīvīs posthāc parcēbat.
Sinōn dīves ita factus, quod domum ad suōs redīre voluit, nactus idōneum tempus ad nāvigandum, ē portū solvit. At paucōs post diēs coorta est saevissima tempestās, cuius violentiā nāvis ad scopulōs appulsa naufragium fēcit. Hōc in locō aestus per latus mentis praeruptum alveō haud ita magnō flūminis modō volvitur.
Sinōn comitēsque complūrēs diēs in angustā rūpe manēbant, quod hinc vīs flūctuum eōs abīre prohibuit, illinc mōns altissimus nūllō modō ascendī potuit. Tandem Sinōn postquam parvam ratem ē trabibus nāvis fēcerat, sine ūllō comite sē committere ausus est flūminī, quod sub īmum montem volūtum est.
Inde per viās occultās summā celeritāte vectus, quod nec iter vidēre nec cursum dīrigere poterat, labōre et excubiīs dēfessus gravī somnō oppressus est. Quō somnō Sinōn oppressus duōs diēs omnī sēnsū
carēbat; tertiō tamen diē, ubi animum vix recēpit, sōlem laetus aspexit: ratis enim, dum ipse dormit, iter perīculōsum cōnfēcerat et vī flūminis vecta ad oppidum quoddam in rīpā positum advēnerat.
Deinde cīvēs tālī mīrāculō attonitī Sinōnem ad rēgem suum dūxērunt. Hic postquam rem omnem cognōvit, quod tanta perīcula plūs quam hūmāna vidēbantur, Sinōnī, honōris causā, pallium purpureum aureamque corōnam darī iussit nāvīque ēgregiā dōnāvit. Inde Sinōn secundīs ventīs domum advectus inter amīcōs propinquōsque reliquum vītae spatium tranquillē perēgit nec ūllō perīculō posthāc vexātus est.
Agricola quīdam, nōmine Catō, sermōnem animālium
intellēxit. Hic ōlim bovem, quī fortūnam adversam apud asinum querēbātur, audīvit. "Utinam," inquit bōs, "mea fortūna tuae similis esset. Tē cottīdiē noster magister dīligenter cūrat, tibi dulcissimum cibum parat; ego tamen, quī arandō tōtum diem cōnsūmō, grāmine vēscor tenuī."
Cui asinus, "Tū tamen, ō stultissime, meritō haec pateris, quod iugī nimium patiēns es. Cūr nōn magistrō istīs cornibus mortem mināris? Cūr nōn mūgītūs horrisonōs ēdis? Hōc cōnsiliō ūsus fortūnam meliōrem habēbis. Cibum quem tibi hodiē servī attulerint edere nōlī; crās autem, nē tē arātrō iungant, omnī vī repugnā."
Bōs id quod imperātum est facit. At magister, quī omnia audīverat, ut asinum prō cōnsiliō pūnīret, eum arātrō prō bove iungī iussit. Vesperī, ubi asinus labōre īnsuētō dēfessus ad stabulum rediit, ā comite summīs laudibus acceptus est. Ille autem, quem priōris consiliī iam poenitēbat, amīcum ita monuit. "Cavē, mī amīce, nē istud ōtium tibi plūs quam labor prīstinus noceat. Nūper enim, dum ex agrīs redeō, nostrum audīvī magistrum, quī tē crās mactārī iussit, nisi opere solitō fungī vellēs. Nē tē sine causā tantō perīculō obtuleris."
Quibus verbīs perterritus bōs, quī cultrum sacerdōtis iam animō praesēnsit, grātiās asinō prō cōnsiliō ūtilissimō ēgit. Posterō igitur diē ubi agricola agrōs iterum arāre voluit, bōs iugō repugnāre nōn ausus, ipse suum collum arātrō praebuit.
Boeōtus quīdam, quī per terram ignōtam iter faciēbat, ad flūmen montānum, quod viam interclūdēbat, advēnit. Itaque mīrātus quod tanta vīs aquae ab ūnā parte volvēbātur, diū patienter exspectābat, dum dēflueret amnis.
Tandem, quod morandī eum taedēbat, nec vīs aquae
omnīnō minuēbātur, agricolam, quī forte astābat, appellāvit. "Tū, quaesō," inquit, "vēra mihi respondē: Īmumne flūmen firmum est?"
"Nihil potest esse firmius," respondit ille. Quibus verbīs cōnfirmātus in aquam Boeōtus dēsiluit. Quod tamen flūmen fuit altissimum, sub undīs mersus natandō mortem vix effūgit.
Tum Boeōtō dē fraude querentī, "Tē certē," respondit agricola, "īrāscī minimē decet; tū enim īmum flūmen, quod rē vērā firmissimum est, nōndum attigistī."
Dārīō, Persārum rēgī, servus erat, nōmine Lȳdōn, quem maximē amābat. Cui rēx, ut indicium benevolentiae īnsigne praestāret, in mātrimōnium dedit puellam pulcherrimam, quam rēgīna ex omnibus ancillīs fidēlissimam habēbat. Hī autem, quod suīs dīvitiīs nimis prōdigē ūtēbantur, brevī pauperēs factī, ut argentum ex rēge impetrārent, hoc cōnsilium iniērunt.
Prīmā lūce vir rēgem aggressus trīstī vultū fortūnam dēplōrāre incipit. "Uxor," inquit, "mea proximā nocte ē vītā discessit." Tum rēx, quem virī īnfēlīcis miseruit, cōnsōlandī causā, purpureum pallium argentīque talentum eī darī iussit. At uxor eōdem tempore coniugem mortuum cōram rēgīnā dēplōrābat. Quae tantō dolōre mōta eī vestem pretiōsam et aurī nummōs quīnquāgintā dedit.
Rēx igitur rēgīnam petiit dē morte ancillae tam amātae cōnsōlātūrus. Inde rēgīna ad rēgem versa, " Grātiās tibi," inquit, "prō benevolentiā agō; tū tamen in hōc errāvistī, quod mea ancilla adhūc vīvit, vir tamen eius mortuus est." Quod ubi rēx crēdere nōluit, ut rem tam dubiam explicārent, ambō ad eam partem aedium, quam servī habitābant, īre pergunt.
Hūc ubi pervēnērunt, rēs magis in ambiguō erat, quod et vir et fēmina eōdem rogō impositī speciem mortis praebēbant. Dēnique rēx, "Hic certē mortuus est et illa. Uter tamen prior ē vītā discessit? Sī quis mihi tōtam rem explicāverit, eī trīgintā nummōs aureōs libenter dabō."
At vir statim ē rogō dēsiluit. "Mihi," inquit, "rēx magne, nummōs redde, ego enim prīmus mortuus sum."
Lysander, Athēniēnsis, cum cētera animālia satis dīligēbat, tum equōs summō fovēbat amōre. Is ōlim, dum Thēbās iter facit, in Boeōtum quendam incidit, quī equō suō ob nesciō quam culpam male ūtēbātur. Quod ubi vīdit, gravibus probrīs tantam crūdēlitātem increpuit. "Quid tandem id ad tē attinet?"
Respondit ille, " Nonne licet mihi equum, sī ita placet, verberāre meum?"
"Maxime," inquit Lysander, "quod exemplum tū prōpōnis, id ego imitābor." Haec locūtus magnō baculō, quod manū portābat, tergum eius graviter et saepe verberāvit.
"Hoc enim," inquit "baculum meum est. Nōnne igitur mihi licet eō, ita ut placet, ūtī?"
Glaucus, puer ingeniō benignō, ā patre missus est ad parvum oppidum, quod ab eō locō octō mīlia passuum aberat. Cui, dum iter facit, occurrit canis famē paene cōnfectus dextramque lambēns cibum petere vīsus est. Inde Glaucus misericordiā mōtus, etsī ipse ēsuriēbat, magnam suī cibī partem canī dedit.
Cum autem paulō longius īvisset, hominem aspexit caecum, quī in flūmen prōlāpsus sē movēre nōn audēbat, nē in aquam altiōrem incideret. Glaucus igitur, etsī ipse natāre nōn poterat, in aquam statim dēsiluit et cum dextram caecī adripuisset, eum ad rīpam dūxit. Inde cum aquam ē veste expressisset, ad oppidum quam celerrimē contendit.
Inde Glaucus, cum iam ad oppidum appropinquāret, in nautam quendam alterō pede claudum incidit. Hīc aliquid cibī ab eō petiit. Cui puer id quod reliquum erat pānis dedit. Hīs faciendīs tantum diēī cōnsūmpserat, ut, dum domum ex oppidō redit, nocte oppressus cursum tenēre nōn posset, sed per āviam silvam errāret. Subitō autem duo latrōnēs, quī in silvā latēbant, ex īnsidiīs prōsiliunt puerumque raptum veste spoliāre parant.
At canis fidēlis, quī Glaucum tōtum diem secūtus est, alterīus latrōnis crūs tam ācriter momordit, ut hic cum gemitū puerum līberāret. Simul vōx horrenda audīta est clāmantis, "Ēn latrōnēs illī, quōs tam diū ferrō ignīque sequimur." Quā vōce territī ambō diffūgērunt.
At Glaucus ad clāmōrem conversus nautam cognōvit claudum, quem caecus ille umerīs portābat. Hī enim dē cōnsiliīs latrōnum certiōrēs factī tempore opportūnē subsidiō vēnērunt.
Spartacus ōlim, prīnceps eārum gentium quae trāns Rhēnum habitābant, magnam turrim haud procul ā flūmine aedificāverat. Inde cum suīs mīlitibus plūrimās incursiōnēs in agrōs fīnitimōs facere solitus est, ut ignī ferrōque omnia vastāret. Quam ob rem magnum odium incolārum urbis fīnitimae suscēperat. Hī igitur, cum iniūriās illīus nōn diūtius tolerāre possent, ūniversī in mūrōs impetum fēcērunt.
Diū et ācriter pugnātum est. Tandem prīnceps, quod commeātū omnīnō interclūsus est, lēgātōs ad eōs dē dēditiōne mīsit. Cum tamen cīvēs īrātī pācem dare vellent eā modo condiciōne, ut ipse ad supplicium trāderētur, ignem turrī admovēre cōnstituit et sēsē suaque omnia incendiō cōnsūmere.
Quod ubi cognōvit uxor Spartacī, fēmina summae cōnstantiae, sōla vallum ascendere ausa est cum hostibus colloquendī causā. "Nōlīte," inquit, "cīvēs, victōriam quam reportāvistis clāde fēminae dēfāmāre. Mihi saltem liceat ē turrī discēdere cum eō modo, quod meīs umerīs portāre possim."
Inde cīvēs, quod ab illā multa beneficia accēperant, id quod petiit libenter concessērunt. Brevī autem, dum omnēs adventum eius exspectant, ā portā patefactā ēgressa fēmina fortis ad castra hostium accessit cum coniuge, quem in umerōs sublevātum portābat. Inde cīvēs virtūtem fēminae mīrātī, quod fidem datam violāre nōluērunt, et coniugī et uxōrī pepercērunt.
Lupus ōlim cum vulpe societātem coniūnxit. Hanc igitur, quod multō īnfirmior erat, quodcumque ille imperāvit, facere oportēbat. Aliquandō, dum per silvam comitēs iter faciunt, "Vulpēs cārissima," inquit lupus, "aliquid cibī mihi quam celerrimē adfer, nē famē coāctus tē ipsam dēvorem."
"Equidem," respondit vulpēs minīs perterrita, "haud procul ab hōc locō duōs agnōs prīdiē cōnspexī, quōs facillimē tibi adferre poterō."
Cum hoc inter eōs convēnisset, vulpēs ex agnīs alterum ab agrō ad lupum portāvit. Deinde, ut sibi aliquid invenīret, discessit. At lupus, quī brevī agnum dēvorāvit, nē hōc quidem satis contentus, ut alterō potīrētur, ipse ad ovīle profectus est. Is autem, quod rem incautius ēgit, ā pāstōre captus ita graviter verberātus est, ut corpus ad silvam vix trahere posset.
Posterō diē lupus dē suīs iniūriīs questus, ā comite factī imprūdentis vehementer incūsātus est. "Hodiē tamen," inquit vulpēs, "sī mēcum venīre vīs, tantum cibī quantum edere poteris tibi dabō."
Lupus igitur vulpem secūtus, horreum agricolae cuiusdam rīmā haud ita magnā intrāvit. Hīc, cum carnis maximam cōpiam invēnissent, ambō dapibus inopīnātīs vescī incipiunt. Vulpēs autem inter edendum ad rīmam cursitābat. Subitō ingēns strepitus audītus est. Panduntur portae. Irruit agricola cum secūrī ingente armātus.
Inde vulpēs, quae haud multum ēderat, rīmā sē facile ēripuit; lupus tamen tantum carnis dēvorāverat, ut corpus in rīmā haerēret. Agricola igitur, cum eum secūrī interfēcisset, caput postibus adfīxit. Quō exemplō fūrēs in posterum ā rapīnīs dēterruit.
Fīnis