• Home
    • Library
    • Search
    • About
    • Support Us
  1. Library
  2. Sisyphus: Rex Improbus

Sysiphus: Rex Improbus

  1. Rēx Improbus
  2. Regīna Improba
  3. Rēx Mortuus in Īnfera It
  4. Rēx Lacrimat
  5. Rēx Revēnit
  6. Deus Īrātus
  7. Plūtō Īrātus
  8. Thanatos Fraudātus
  9. Iuppiter Mercurium Mīsit
  10. Mercurius et Sīsyphus
  11. Thanatos Līberātus
  12. Sīsyphī Poena

Rēx Improbus

Corinthus erat (et est) oppidum in Graeciā et rēx ibi erat Sīsyphus, quī erat improbus sed callidus. Sīsyphus erat aeger--valdē aeger. Moritūrus[1] erat, sed vītam amābat. Morī enim nōlēbat, quia vītam valdē amābat.

Sīsyphus uxōrem, Meropēn,[2] habēbat, quae etiam erat improba sed callida. Sīsyphus Meropēn amābat, et Meropē Sīsyphum amābat. Meropē Sīsyphum morī nōlēbat, quia Meropē est immortālis. Meropē nōn moritūra erat. Sī Sīsyphus morerētur, Meropē esset trīstis.[3]

"Ō Sīsyphe," inquit Meropē, "tē morī nōlō."[4]

"Ego," inquit Sīsyphus, "morī nōlō, sed aeger sum. Moritūrus sum. Auxilium habēre volō. Quis mihi auxilium dabit?"

"Tibi," inquit Meropē, "auxilium dabō, quia tē amō."

"Bonum audītū!"[5] inquit Sīsyphus, "sed cōnsilium in animō nōn habeō."

"Cōnsilium," inquit Meropē rēgīna, "in animō habeō." Rēgīna Sīsyphō cōnsilium suum nārrābat, et valdē improbum erat cōnsilium!

Regīna Improba

Nunc Sīsyphus mortuus est. Erat tam aeger ut mortuus esset, sed Meropē nōn lacrimāvit. Laeta erat Meropē, quia cōnsilium malum in animō habuit. Meropē nōn erat trīstis quia mala erat. Meropē erat improba.

"Ego," inquit Meropē, "Sīsyphum in terrā nōn sepeliō. Volō ut Sīsyphus ad mē revēniat. Plūtō mortuōs sepelīrī in terrā vult. Plūtō eum sepelīre volet."

Itaque Meropē Sīsyphum mortuum nōn sepelīvit. Immō Meropē eius corpus in viā posuit nūllō obolō[6] in ōre impositō. Nihil est in ōre.

Meropē suum cōnsilium callidum ēgit. Cūr cōnsilium ēgit? Quia Sīsyphum amāvit et eum mortuum esse nōlēbat. Obolum in ōre Sīsyphī nōn posuit. Corpus eius in terrā nōn sepelīvit.

Rēx Mortuus in Īnfera It

Diēs vēnit quō Sīsyphus morerētur. Merōpe cōnsilium improbum ēgit. Rē vērā, nihil ēgit Meropē nisi lacrimābat. Nōn erat fūnebria.[7] Sisyphus nōn sepultus est. In viā erat corpus Sīsyphī.

Nunc Sīsyphus erat in īnferīs, ubi mortuī habitābant, et Chārōntem vīdit. Chārōn mortuōs trāns Stygem fluvium[8] ferēbat, quia hominēs mortuī in īnfera cum Chārōntem intrābant. Chārōn obolum petīvit ut dūceret Sīsyphum trāns Stygem. Sīsyphus obolum nōn habuit.

"Cūr," inquit Chārōn, "obolum nōn habēs?"

"Meropē," inquit Sīsyphus, "mihi obolum nōn dedit, neque mē sepelīvit."

"Quam malum," inquit Chārōn, "Meropē ēgit. Tē ad rēgem mortuōrum, Plūtōnem, dūcam. Nam Meropē est improba, obolum nōn petō."

Chārōn Meropis cōnsilium nescīvit, itaque Sīsyphus Chārōntem fraudāvit.[9] Meropē erat improba. Sīsyphus erat improbus. Chārōn Sīsyphum mortuum ad Plūtōnem dūxit.

Rēx Lacrimat

Sīsyphus nōn iam in corpore habitābat, immō in īnferīs habitābat. Trīstis erat Sīsyphus, quia Meropē eius corpus in terrā nōn sepelīvit neque eī obolum dedit. Rē vērā, mortuī nōn erant laetī nisi[10] corpora sepulta erant. Dum corpus in viā erat, Sīsyphus erat trīstis. Sīsyphus semper lacrimābat. Sīsyphus autem lacrimāvit lacrimīs falsīs, quia Meropē cōnsilium ēgit. Meropē eum nōn sepelīvit. Plūtōnī autem aliter vīsus est:[11] Sīsyphus magnō cum dolōre lacrimābat.

Plūtō erat bonus rēx etiamsī[12] rēx erat mortuōrum. Plūtō Sīsyphum cum magnō dolōre lacrimantem vīdit et nōn placuit. Nunc Plūtō nōn est laetus et ad Sīsyphum accidit. "Ō," inquit Plūtō, "Sīsyphe! Quam trīstis es! Licetne mihi auxilium tibi dare?"

At Sīsyphus: "Mī rēx, Meropē corpus meum nōn sepelīvit. Utinam[13] mihi liceat redīre ut eam iubeam[14] mē sepelīre."

At Plūtō: "Ō Sisyphe, quam improba uxor est tibi! Īre dēbēs ut uxōrī dīcās tē sepelīrī dēbēre. Deinde redīre hūc dēbēs."

At Sīsyphus: "Grātiās, mī rēx. Ad uxōrem ībō ut uxōrī dīcam. Uxor corpus meum sepelīre dēbet."

Hōc dictō, Sīsyphus ā Plūtōne abīvit et Corinthum īvit. Laetus erat. Cōnsilium erat bonum Sīsyphō. Cōnsilium erat malum Plūtōnī.

Rēx Revēnit

Sīsyphus mortuus Corinthum īvit laetus! Nunc mortuus revēnit quia Meropē eum nōn sepelīvit. Quam laetī erant Sīsyphus et Meropē. Plūtōnem fraudāvērunt!

Meropē erat laeta. Sīsyphus erat laetus. Neque Meropē neque Sīsyphus lacrimāvērunt, quia revēnit Sīsyphus. Eratne mortuus Sīsyphus? Immō vīvit.

Estne fīnis huius fābulae? Nōn est fīnis huius fābulae, quia mortuī dēbent esse in īnferīs et cum Plūtōne habitāre dēbent. Sīsyphus autem erat Corinthī cum uxōre. Sīsyphus uxōrem amāvit, quia nōn iam est mortuus. Sīsyphus morīrī nōlēbat, et Meropē eī auxilium cōnsiliō improbō dedit.

Deus Īrātus

Iuppiter erat īrātus. Sīsyphus ex īnferīs īvit sed nōn revēnit. Iuppiter vīdit Sīsyphum mortuum cum Merope Corinthī habitāre. Quam improbī erant Sīsyphus et Meropē!

Meropē erat laeta. Sīsyphus erat laetus. Iuppiter nōn erat laetus. Immō Mercurium in īnfera mīsit ut Plūtō rem scīret.

"Improbus," inquit Mercurius Plūtōnī, "Corinthī habitat Sīsyphus."

"Quid," inquit Plūtō, "dīcis?"

"Sīsyphus," inquit Mercurius, "Corinthī cum Meropē habitat neque in īnfera revēniet. Sīsyphus nōn est mortuus. Iuppiter est īrātus. Aut Sīsyphus revēnit aut Iuppiter tē ex īnferīs mittet."

Plūtō Īrātus

Nunc Plūtō erat īrātus. Cūr erat Plūtō īrātus? Erat īrātus, quia Sīsyphus, quī erat improbus, eum fraudāvit. Sīsyphus nōn est mortuus, sed nunc vīvēbat!

"Nēmō," inquit Pluto, "mē fraudat. Sīsyphus est improbus."

Plūtō ex īnferīs mittī nōlebat, itaque Thanatum,[15] quī mortuōs capiēbat, Corinthum mīsit ut Thanatos[16] Sīsyphum caperet. Manicās cēpit ut Sīsyphum tenēret. Manicae Thanatī erant rōbustae et manūs hominis bene tenēre potuērunt. Thanatos cōnsilium bonum habuit.

Thanatos Sīsyphī domum īvit. Quid est domus? Sīsyphī domus est ubi Sīsyphus habitat. Thanatos Sīsyphī domum īvit et Sīsyphum vocāvit.

Thanatos Fraudātus

"Salvē," inquit Thanatos, "Sīsyphe!"

"Salvē," inquit Sīsyphus, "Thanate! Tē nōn petō."

"Mēcum," inquit Thanatos īrātus, "venī! Plūtōnem, quī nēmō fraudāre dēbet, fraudāvistī, itaque manicās habeō. Pōne mānicās in tē ut mēcum veniās."

At Sīsyphus: "Quae sunt manicae?"

Thanatos: "Manicae manūs tuās tenent nē ā mē abeās. Manicās habeō ut tē capiam et ut in īnfera veniās et ut ibi maneās."

Sīsyphus: "Eheu! Dē manicīs nihil sciō. Mōnstrā mihi mānicās in tē. Eās vidēre volō ut eās in mē bene pōnam."

Thanatos manicās in sē posuit. Nunc manicae Thanatum tenuērunt. Sīsyphus Plūtōnem fraudāvit, quia Thanatum manicīs cēpit. Eheu! Thanatos Sīsyphum nōn cēpit. Immō Sīsyphus Thanatum cēpit.

Thanatos erat Corinthī cum Sīsyphō neque mortuōs capiēbat. Sīsyphus Thanatum in hortum suum dūxit. Nunc Thanatos in hortō Sīsyphī est.

Iuppiter Mercurium Mīsit

Mortuī in īnfera nōn iam intrābant, quia Thanatos erat in Sīsyphī hortō neque mortuōs in īnfera dūcēbat. Plūtō, rēx mortuōrum, erat īrātus, quia mortuī intrāre in īnfera nōn potuērunt.

Iuppiter aliquid malum vīdit. Nunc Iuppiter erat īrātus, quia mortuī nōn erant mortuī, sed vīvēbant. Nēmō moriēbātur. Erat malum, sed Iuppiter causam nescīvit.

Iuppiter: "Mercuriī! Pete Plūtōnem. Aliquid est malum in īnferīs, quia nēmō in īnfera intrat. Nēmō moritur."

Mercurius: "Quid est mihi agendum?"

Iuppiter: "Pete Plūtōnem."

Mercurius Plūtōnem petīvit itaque in īnfera īvit. Mercurius Plūtōnem modo ibi vīdit. Proserpina, uxor Plūtōnis et rēgīna īnferōrum, Mercuriō dīxit Plūtōnem Thanatum in mundum mīsisse ut Sīsyphum peteret.

Mercurius Corinthum īvit et fēminae dīxit: "Ubi est Thanatos?"

At fēmina: "Nesciō, sed sciō Thanatum nōn esse in īnferīs. Laeta sum, quia aegra eram. Nunc nōn sum mortua."

Mercurius corpus Sīsyphī in viā vīdit, et fēminae dīxit: "Cuius corpus est in viā?"

At fēmina: "Rēgis Sīsyphī corpus est, sed tantum est corpus. Eius uxor id ibi posuit."

At Mercurius: "Uxor? Quis est Sīsyphī uxor?"

Fēmina: "Meropē, quae est rēgīna Corinthī, est Sīsyphī uxor."

Mercurius: "Ubi est Meropē?"

Fēmina: "Ibi est domus eōrum."

Fēmina domum Meropis et Sīsyphī digitō mōnstrat. Mercurius illūc īvit, sed nescīvit Thanatum nunc esse ibi in hortō Sīsyphī.

Mercurius et Sīsyphus

Nunc Mercurius ad casam Sīsyphī advēnit, tunc Meropēn vocāvit.

Mercurius: "Meropē! Venī hūc!"

Meropē: "Veniō. Quis es?"

Mercurius: "Mercurius sum."

Meropē: "Et cūr es hīc?"

Mercurius: "Iuppiter mē mīsit ut Thanatum inveniam."

Meropē: "Thanatos nōn est mēcum."

Et Thanatos nōn erat cum Meropē. Thanatos erat in hortō. Nunc vēnit Sīsyphus, quī Meropēn audīvit, sed Mercurium nōn vīdit.

Sīsyphus: "Meropē, quid est?"

Nunc Mercurius Sīsyphum vīdit! Eheu! Sīsyphus nōn est laetus.

Mercurius: "Sīsyphe! Ego corpus tuum modo vīdī--in viā. Mortuus esse dēbēs! In īnferīs esse dēbēs! Cūr es hīc?"

Sīsyphus nihil dīxit. Mercurius erat īrātus.

Mercurius: "Tē capiam. Sī Thanatum capere nōn possum, tē capere dēbeō."

Sīsyphus: "Nē mē cape![10^1] Sciō ubi sit Thanatos."

Mercurius: "Ōh? Ubi est Thanatos?"

Sīsyphus: "In hortō meō."

Mercurius: "Dā mihi Thanatum et venī mēcum!"

Sīsyphus: "Cūr?"

Mercurius: "Iuppiter mē mīsit ut Thanatum invenīrem. Eum invēnī. Eum habēbō aut tē et Meropēn interficiam."

Sīsyphus: "Nē Meropēn interfice![10^1] Eam amō. Venī mēcum ut Thanatum habeās."

Mercurius et Sīsyphus in hortum eunt. In hortō est Thanatos.

Thanatos Līberātus

In hortō Mercurius manicās ā Thanatō cēpit. Thanatos est līberātus. Thanatos erat laetus.

Mercurīus: "Cūr laetus es? Sīsyphus tē in manicīs habuit. Iuppiter nōn est laetus. Tū et Sīsyphus in īnfera īre dēbētis. Tē et Sīsyphō in īnferīs, Iuppiter erit laetus. Meropēn nōn interficiam."

Itaque Thanatos et Sīsyphus in īnfera īvērunt.

Sīsyphī Poena

Plūtō est in īnferīs et Sīsyphus. Mortuī moriuntur, quia Thanatos eōs in īnfera dūxit. Iuppiter erat laetus. Plūtō nōn erat laetus. Sīsyphus eum fraudāvit, itaque Plūtō Sīsyphō poenam dare[17] voluit. Poenam magnam dare voluit.

"Saxum," inquit Sīsyphō Plūtō, "pellis et pellis et pellis."

"Saxum," inquit Plūtōnī Sīsyphus, "pellere nōlō."

"Poena," inquit Plūtō, "est necesse tibi, quia mē fraudāvistī et Thanatum cēpistī."

Nunc Sīsyphus saxum habēbat. Sīsyphus saxum in collem pellēbat ut saxum esset in collis cacūmine.[18] Sed saxum cecidit. Et Sisyphus id pellēbat ut esset in collis cacūmine. Et saxum cecidit. Deinde Sisyphus saxum pellēbat. Euge! Saxum est in cacūmine, sed saxum iterum cecidit. Eheu! Iterum Sisyphus saxum pellēbat. Iterum saxum erat in cacūmine et iterum saxum cecidit. Et nunc Sisyphus saxum pellēbat ut esset in collis cacūmine sed saxum cecidit. Iterum et iterum et iterum. Sisyphus non erat laetus, quia poena erat![19]

Fīnis

Sisyphus: Rex Improbus by Peter Sipes is licensed under a Creative Commons Attribution 4.0 International License.

This license means that you may copy and redistribute the material in any medium or format for any purpose, even commercially, and you may remix, transform, and build upon the material for any purpose, even commercially.

You must give appropriate credit, provide a link to the license, and indicate if changes were made. You may do so in any reasonable manner, but not in any way that suggests the licensor endorses you or your use.

Modifications: A few footnotes were expanded to include more detail as well as some fixes of macrons. Additionally, the word fortēs was replaced with rōbustae. Fortēs generally refers to mental strength/fortitude. Objects cannot be fortēs, so the shackles are now described as rōbustae.


  1. moritūrus: going to die. Remember -ūrus = "futūrus" (future)

  2. Meropēn: notice the -ēn ending instead of -em. Often Greek names have slightly different endings. These are their Greek equivalent endings (Greek also changes the ending of nouns based on usage).

  3. morerētur... esset...: Hypothetical. If he were to die, it would be...

  4. tē morī nōlō: I do not want (nōlō) you to die (tē morī)

  5. bonum audītū: good to hear

  6. obolus: A particular type of coin placed in the mouth of a dead person to pay the toll needed to cross the river Styx into the underworld. Without this, people cannot proceed to the afterlife.

  7. fūnebria: funeral rights

  8. Stygem fluvium: The River Styx. The boundary of the underword.

  9. fraudāvit: he tricked

  10. nisi: unless

  11. vīsus est: it seemed to Pluto. What follows the colon is what Pluto perceived.

  12. etiamsī: even if

  13. Utinam: if only

  14. iubeam: I order

  15. Thanatos: Thanatos is similar to the modern concept of the Grim Reaper. He brings dead people to the underworld.

  16. Thanatos: This is the subject of the clause. The -os is because it is a Greek name, not because it is the object of the clause.

  17. poenam dare: an idiom meaning to punish.

  18. in collis cacūmine: on the hill's top

  19. poena erat: (it) was a punishment--that is, the pushing of the rock is a punishment.