• Home
    • Library
    • Search
    • About
    • Support Us
  1. Library
  2. Olim: Ludi Scaenici

Ōlim: Lūdī Scaenicī

  1. Prooemium
  2. Colloquium: Passer Mortuus
  3. Virgīnia
    1. Drāmatis Persōnae
    2. Scaena Prīma
    3. Scaena Secunda
  4. Vestēs Sanguine Tīncta
    1. Drāmatis Persōnae
    2. Scaena Prīma
    3. Scaena Secunda
    4. Scaena Tertia
    5. Scaena Quārta
    6. Scaena Quīnta
  5. Lēx Oppia
    1. Drāmatis Personae
    2. Scaena Prīma
    3. Scaena Secunda
    4. Scaena Tertia
    5. Scaena Quārta
  6. Lūdī Magister
  7. Imber Impendet

Prooemium

Scrīptor Fābulārum Lēctōribus S. D.

Ut linguās Gallicam et Germānicam, sīc linguam Latīnam, illī optimē intellegunt quī nōn modo legunt scrībuntve, sed etiam dīcunt. Nōnne enim lingua est membrum quō hominēs dīcunt?

Forsitan respondeās: Gallicē quidem vel Germānicē loquī volumus, quia Gallī Germānīque adhūc vīvunt, nōbīsque respondēre possunt. Cūr autem Latīnē loquī oportet, cum Rōmānī iam diū mortuī sint? At negō Rōmānōs mortuōs esse, siquidem verba et facta eōrum repetās, dum Catullum vel Virginiam vel ipsum Catōnem tē esse simulēs. Hāc dē causā fābulās paucās brevēsque composuī, quās dum agitis, Rōmānī Rōmānaeque esse vidēbiminī. Nē forte negētis tālēs fābulās ā puellīs puerīsve agī posse, aiō ferē omnēs aut ab amīcīs meīs adultīs, aut ā discipulīs, iam anteā actās esse.

Valēte.

Colloquium: Passer Mortuus

Persōnae: Catullus (Poēta), Lesbia (Mulier Rōmāna)

(Catullus Lesbiam salutātum venit, quam flentem cōnspicit.)

Catullus

Salve, Lesbia mea cārissima. Ēheu! Quid factum est? Nam oculī tuī flendō rubent.

Lesbia

Ō mī Catulle! Amīce cārissime. Ecce! Passer meus mortuus est. Ō mē miseram!

Catullus

Vae factum male! Morbōne dēcessit, an fēlēs eum necāvit?

Lesbia

Nesciō equidem quōmodo mortuus sit. Illud sōlum prō certō habeō: herī passer misellus in gremiō meō circumsiliēbat, ad mē pīpilābat, sīcut solēbat; hodiē ancilla mea eum humī iacentem invēnit. Vae misellē passer!

Catullus

Nōnne cum magnopere amābās, puella mea?

Lesbia

Ita vērō: plūs quam oculōs meōs enim amābam.

Catullus

Nec mīror--tam bellus erat passer.

Lesbia

Accēde hūc, Catulle. Vidēsne ālās eius parvulās?

Catullus

Videō. Sed collum quoque īnspice. Quam molle, quam pulchrum est!

Lesbia

Hēī mihi! Dēliciās meās sepultum eō. Tū autem hīc manē, dum ad tē redierō.

(Lesbia exit.)

Catullus

Dum Lesbia mortuum in hortō sepelit, ego carmen dē eō scrībam. (Catullus in tabellā scrībit.)

(Lesbia redit.)

Lesbia

In hortīs passerem sepelīvī. Quid tū agis, Catulle?

Catullus

Carmen dē passere mortuō composuī. Vīsne audīre? Carmen meum recitābō.

    • "Lūgēte, Ō Venerēs Cupīdinēsque,
    • Et quantum est hominum venustiōrum,
    • Passer mortuus est meae puellae,
    • Passer, dēliciae meae puellae,
    • Quem plūs illa oculīs suīs amābat,
    • Nam mellītus erat, suamque nōrat
    • Ipsam tam bene quam puella mātrem;
    • Nec sēsē ā gremiō illīus movēbat,
    • Sed circumsiliēns modo hūc modo illūc
    • Ad sōlam dominam usque pīpilābat.
    • Quī nunc it per iter tenebricōsum
    • Illūc unde negant redīre quemquam.
    • At vōbīs male sit, malae tenebrae
    • Orcī, quae omnia bella dēvorātis!
    • Tam bellum mihi passerem abstulistis.
    • Vae factum male! Vae misellē passer!
    • Tua nunc opera meae puellae
    • Flendō turgidulī rubent ocellī."
Lesbia

Dulcissimum carmen scrīpsistī. Grātiās tibi maximās agō.

Catullus

Nunc autem abeundum est mihi. Valē, cor meum.

Lesbia

Valē, Catulle cārissime.

(Exit Catullus)

Virgīnia

Annō urbis conditae CCCII scaena fit

Drāmatis Persōnae

  • Appius Claudius (decemvir)
  • Mārcus Claudius (cliēns Appī)
  • Virgīnius (plēbēius)
  • Virgīnia (fīlia Virgīnī)
  • Lūcius Icilius (Virgīnia spōnsa)
  • Anna (Nūtrīx Virgīniae)
  • Sex Cīvēs
  • Līctōrēs Appī Claudī

Scaena Prīma

(Cīvēs in forō, prō tabernīs, merīdiē stant.)

Cīvis Prīmus

Decemvirī tam crūdēlēs et tam superbī sunt, ut vix eōs diūtius ferre possīmus.

Cīvis Secundus

Ita vērō: plēbēī cīvēs servī iam factī sunt illīs.

Cīvis Tertius

Patriciī sōlī summōs honōrēs tenent, nec plēbēī eōs adipīscī possunt.

Cīvis Quārtus

Patriciī agrōs pūblicōs colunt, nec plēbēī ūllam partem eōrum habent.

Cīvis Quīntus

Patriciī, quī dīvitēs sunt, ūsūrās perscrībunt grandēs, cum pecūniam mūtuam dant; quās sī dēbitōrēs rependēre nōn possunt, servī fīunt.

Cīvis Sextus

Etiam līberī nostrī saepe servī sunt! (Rīdet)

Cīvēs Omnēs

Vae miserōs Rōmānōs! Utinam tribūnōs habērēmus.

Cīvis Prīmus

Ecce! Appius Claudius appropinquat.

Cīvis Secundus

Is pessimus omnium patriciōrum est.

Cīvis Tertius

Mārcus, cliēns Appī, ut semper, eum sequitur.

(Intrat Appius Claudius cum Mārcō et līctōribus.)

Līctōrēs

(cīvēs fascibus repellunt). Cēdite vōs! Nōlīte Appium Claudium impedīre. (Cīvēs īrātī eum spectant.)

Appius

Quam īrātī mē spectant plēbēī illī.

Mārcus

Nōn amant patriciōs plēbēī.

Appius

Bēstiae sunt. Ego porcōs eōs esse putō.

Mārcus

Sāne, porcī sunt. Sed ego officium meum tibi semper praestābō.

(Exeunt Appius, Mārcus, Līctōrēs.)

Cīvēs Omnēs

(pugnōs agitant) Ō hominem scelerātum! Nōsne porcōs bēstiāsque appellās?

Cīvis Quārtus

Quam puellam illīc cōnspiciō? Nisi fallor, Virgīnia est.

Cīvis Quīntus

Rēctē dīcis, et nūtrīx eam sequitur.

Cīvis Sextus

Audīvī Virgīniam uxōrem fore Icilī.

(Virgīnia, quae loculōs tabellāsque fert, cum Annā intrat.)

Cīvēs Omnēs

Salve Virgīnia!

Cīvis Prīmus

Quō is tū? Unde vēnistī?

Virgīnia

Salvēte, dominī. Ē lūdō vēnī, ut domum redeam. Nam merīdiēs est.

Anna

Ecce Virgīnia! Appium Claudium appropinquantem videō.

Virgīnia

Tam crūdēlis et superbus est ille, ut mē terreat. Festīnā Annā, ut domum quam prīmum redeāmus, ego et tū.

(Appius cēterīque redeunt.)

Virgīnia

Valēte, dominī.

(Appius eam animadvertit.)

Cīvēs Omnēs

Valē Virgīnia. Dī tibi faveant.

(Exeunt Anna et Virgīnia.)

Appius

Quis est, Mārce?

Mārcus

Virgīnī plēbēī fīlia est. Hercle! Fōrmōsa puella est.

Appius

Tam pulchram puellam numquam vīdī. Uxor mea fīet.

Mārcus

At, domine, plēbēia illa est, tū autem patriciō genere ortus es. Lēgēs plēbēiam patriciō uxōrem fierī vetant.

Appius

Serva mea erit, sī uxor fierī nōn potest.

Mārcus

Sed quōmodo hoc fīet?

Appius

Ego cōnsilium inveniam... Crās, Mārce, dum illa ad lūdum per forum ambulat, eam captābis. Sī quis tē prohibēre cōnābitur, dīc tuam servam Virgīniam esse. Mentīrī enim necesse erit, ut eam captēs.

Mārcus

Servam meam Virgīniam esse adfirmābō, nec cīvēs mē meam servam auferre prohibēbunt.

Appius

Nunc abeāmus. Prōcēdite, līctōrēs, ut domum redeāmus.

(Exeunt Appius et cēterī.)

Scaena Secunda

(In forō, māne, cīvēs (I, II, III, V, VI) prō tabernīs stant.)

Cīvis Prīmus

(amīcum adloquēns) Salve, mī amīce. Quid est? Trīstior solitō vidēris.

Cīvis Secundus

Hēī mihi! Quandō nōs līberī erimus?

Cīvis Tertius

Cum patriciī repressī erunt, tum nōs plēbēī līberī erimus.

Cīvēs Omnēs

Utinam patriciōs reprimere possīmus!

Cīvis Quārtus

(intrat) Salvēte amīcī. Mārcum, Appī clientem, nūper cōnspexī. Haud procul ā forō, in angulō, manēbat.

Cīvis Quīntus

Quid homō vult? Cavēte eum.

Cīvis Sextus

Nihil bonī cōgitat. Hoc prō certō habeō. Cavēte hominem.

(Virgīnia et Anna intrant.)

Virgīnia

Salvēte, vōs omnēs.

(Mārcus fūrtim intrat et ad Virgīniam appropinquat.)

Cīvēs Omnēs

Salve, Virgīnia.

Cīvis Sextus

Quam laeta esse vidēris hodiē!

Virgīnia

Num dolēre dēbeō? Tot avēs hodiē canunt, tam dulcēs flōrēs sunt, tam clārē sōl lūcet, ut trīstis esse omnīnō nōn possim. (Mārcus bracchium eius subitō rapit.) Hēī! (Cīvēs eam dēfendere cōnantur.)

Anna

Hēī! Aliquis dominam meam laedit.

Cīvēs Omnēs

Abī tū! Quid facis? Nōlī puellam tangere.

Anna

Ō dī immortālēs, adiuvāte nōs!

Virgīnia

Ō Diāna, quae puellīs semper favēs, dēfende mē.

Mārcus

Mea serva est.

Cīvēs Omnēs

Tua serva? Mentīris, improbe.

Mārcus

Iterum aiō, hanc puellam meam esse servam.

Cīvēs Omnēs

Prō scelus!

Anna

Utinam pater tuus adesset!

Cīvis Prīmus

Ego eum arcessam.

(Exit ut Virgīnium arcessat. Icilius intrat.)

Icilius

Quid est, amīcī? Virgīnia, quid accidit?

Virgīnia

Hic homō mē servam suam esse adfirmat. Dēfende mē, Icilī cārissime!

Icilius

Tū, homō, quidnam ais? Virgīnia haec est, Virgīnī fīlia, quae mihi spōnsa est.

Cīvēs Omnēs

Ita, Iciliō spōnsa est.

Mārcus

Tacēte cīvēs, ut ego loquar. Puella enim, quam ante oculōs vidētis, meae domī, meae ancillae fīlia, nāta est. Serva mea ōlim erat, sed ante hōs trēs annōs, dīrepta est mihi. Virgīnius deinde eam emit, quī nunc suam fīliam eam esse simulat.

Icilius

Mentītur homō! Falsa dīcit. Nōlīte eī crēdere.

Cīvēs Omnēs

Falsa dīcis. Tibi nōn crēdimus.

(Mārcus Virgīniam capere iterum cōnātur.)

Virgīnia

Hēī mihi! Quid faciam? Dēfendite mē, cīvēs.

Icilius

Hercle! Haec nōn ferenda sunt! Audīte mē, cīvēs. Nimis diū superbiam patriciōrum nōs plēbēī tulimus. Iam resistendum est, iam agendum est. Sīn minus, nōs ipsī, et uxōrēs, et parvulī nostrī, semper servī erimus. Fortēs este, et Claudium hanc puellam capere prohibēte. Ille enim, ut crēdō, Mārcum hoc facere iussit.

Cīvēs Omnēs

Ita vērō, virī erimus; decemvirīs resistēmus.

(Appius et līctōrēs intrant.)

Virgīnia

Patrem meum haud procul videō.

(Virgīnius ab alterā parte intrat.)

Ō Pater cārissime, quantum gaudeō quod tandem ades!

Virgīnius

(maestā vōce loquitur) Nūntius mē certiōrem fēcit quid factum sit. Nōn necesse est hīs dē rēbus plūra loquī.

(Subitō cultrum dē mēnsā tabernae rapit, quem in sinū tegit.)

Virgīnia cārissima, multa perīcula tibi imminent, ē quibus tē ēripere cupiō. Plēbēia quidem es, sed numquam eris serva. Lībera nāta es, moriēris lībera. Nunc valē. Sīc tē līberam servābō.

(Cultrō eam cōnfodit. Virgīnia ad terram cadit; omnēs circum eam concurrunt.)

Icilius

Quid fēcistī, Virginī? Prō Iuppiter! Virgīnia mea mortua est!

Cīvis Secundus

Fortasse adhūc vīvit.

Cīvis Secundus

Fricāte manūs eius, fundite aquam super eam.

Cīvis Quārtus

Frūstrā facitis: iam mortua est.

Cīvis Quīntus

Incrēdibile est illam iam esse mortuam.

Cīvis Sextus

Num mortua illa est, quae paulō ante tam laeta tamque hilaris fuit?

Cīvēs Omnēs

Vae factum male! Vae misella puella!

Cīvis Secundus

Suam fīliam pater interfēcit.

Virgīnius

(ante cīvēs omnēs prōgreditur) Ita est: meam fīliam ego pater interfēcī, nē serva esset Claudiō.

(Manūs ad caelum tollit.)

Obtestor vōs, Ō dī immortālēs, ut nōs plēbēiōs tandem adiuvētis, patriciōsque pūniātis. Claudius causa fuit mortis fīliae meae. Claudius vōbīs poenās det, sīcut meritus est. Haec precor.

(Lentē exit.)

Appius

Ohē līctōrēs! Prohibēte eum ēvādere, revocāte eum. Festīnāte, redūcite hominem ad mē.

Līctōrēs

Cūr eum revocēmus? Nōlumus tibi pārēre. (Fascēs dēpōnunt.)

Appius

Quid est, virī? Cūr mihi nōn pārētis?

Līctōrēs

Satis diū tibi servīmus.

Cīvēs Omnēs

(clārissimā vōce) Servī nōniam erimus. Tribūnōs poscimus, quī nostra iūra servent. Tribūnōs poscimus, tribūnōs poscimus!

Appius

Hēī mihi, quid faciam? Mārce, dēfende mē!

Mārcus

Mē ipsum dēfendere cupiō.

Appius

Ō Līctōrēs, virī optimī et fīdissimī, dēfendite mē, dēfendite dominum vestrum. Ē forō mē dūcite.

(Cīvēs mānīs eī īnferunt.)

Cīvis Tertius

Ēn superbum patricium! Tandem nōs timet, nunc tandem plēbem dēspicere dēsinit.

Appius

Servāte mē, līctōrēs: metuō nē mē occīdant.

Duo Līctōrēs

(tandem Claudiō subveniunt) Nōs tē servābimus, domine, nōs tē domum dūcēmus.

(Exit Appius duōbus līctōribus nīxus.)

Cīvēs Omnēs

Superbiam decemvirōrum nōniam ferēmus. (Appium magnīs clāmōribus sequuntur.) Tribūnōs poscimus! Tribūnōs poscimus!

(Cīvēs exeunt. Exeunt Anna et Icilius, corpus Virgīniae ferentēs.)

Vestēs Sanguine Tīncta

Domūs Pȳramī et Thisbēs contiguae sunt.

Drāmatis Persōnae

  • Pȳramus (iuvenis Babylōnius)
  • Thisbē (virgō Babylōnia)
  • Pater Pȳramī
  • Māter Pȳramī
  • Pater Thisbēs
  • Māter Thisbēs
  • Duae Puellae Babylōniae

Scaena Prīma

(Extrā casās contiguās. Intrat Thisbē cum duābus puellīs.)

Thisbē

(suspīrat) Hēī mihi!

Puella Prīma

Dīc nōbīs, Thisbē, quamobrem suspīrēs.

Puella Secunda

Cūr numquam nōbīscum lūdis, ut anteā solēbās?

Thisbē

Nesciō quae sit mihi causa trīstitiae.

Puella Prīma

Pȳramum equidem crēdō causam esse.

Puella Secunda

Gaudēre tē oportet, nam haud dubium est quīn ille tē cēterīs puellīs, praeferat.

Thisbē

Ābīte vōs, precor. Nam sermōnis vestrī mē taedet.

Puella Prīma

Abeāmus, Thisbē enim sōla esse cupit.

Puella Secunda

Valē, Thisbē. (Pȳramus intrat.) Ecce! Pȳramus ipse adest.

(Exeunt puellae.)

Thisbē

Valēte vōs. Salvē, mī Pȳrame.

Pȳramus

Salvē tū quoque, Thisbē mea. Tēcum loquī cupiō.

Thisbē

Quid vīs, Pȳrame?

Pȳramus

Ō Thisbē, iamdūdum amīcī sumus, ut ipsa cognōvistī, iamdūdum contiguās domōs habitāmus. Sed quandō mihi licēbit tē uxōrem dūcere?

Thisbē

Nesciō quandō hoc futūrum sit, nam parentibus nostrīs haudquāquam placet. Sed ego tibi quam prīmum nūbere volō.

Pȳramus

Quōmodo parentibus nostrīs hoc persuādēre poterimus?

Thisbē

Utinam nē tam sevērī essent patrēs nostrī!

(Patrēs intrant.)

Pater Pȳramī

Heus tū, Pȳrame, quid facis?

Pater Thisbēs

Heus tū, Thisbē, quid facis?

Pȳramus

Nihil tē cēlābō, mī pater: hanc puellam uxōrem dūcere cupiō.

Thisbē

Omnia fatēbor, mī pater: huic iuvenī nūbere cupiō.

Pater Pȳramī

Hem! Venī mēcum, mī fīlī. Domum redeundum est tibi.

Pater Thisbēs

Hem! Venī mēcum, fīlia mea. Domum redīre necesse est.

Pȳramus

Valē, Thisbē. Mox tē revīsam.

Thisbē

Valē, Pȳrame. Brevī tempore tē revīsam.

(Suam quisque domum intrant.)

Scaena Secunda

(In casīs contiguīs. Pȳramus et Thisbē suae quisque domī sedent. Māter Pȳramī domum suam intrat.)

Māter Pȳramī

Dīc mihi, mī fīlī, quārē tam maestus sīs.

Pȳramus

Multīs dē rēbus cōgitō, māter mea.

Māter Pȳramī

Nōnne mihi loquī vīs?

Pȳramus

Ita, māter, tibi omnia dīcam, ut mē moneās. Nam mē Thisbēn amāre adfirmō; eam uxōrem dūcere cōnstituī.

Māter Pȳramī

Tūne illam amās? Tūne illam dūcere vīs? At humiliōre genere orta est quam tū. Nōbīs eam indignam esse cēnseō.

Pȳramus

Nōs ea indignōs esse dīcere oportet; omnibus enim, quās Oriēns habet, puellīs praeferenda est.

Māter Pȳramī

Quidnam pater tuus dīcet? Sed ipse adest.

(Intrat pater Pȳramī.)

Pater Pȳramī

Ohē, mī fīlī! Cum vīcīnō nostrō nūper locūtus sum, quem interrogāvī quantam dōtem fīliae suae dare posset. Is multam dōtem sē esse datūrum negāvit. Ergō tē puellam, illam dūcere vetō.

Pȳramus

At, mī pater...

Pater Pȳramī

Vetō tē dē eā loquī.

Pȳramus

Sed, pater...

Pater Pȳramī

Imperō tibi nē dē eā dicās; nam quae dīxī, dīxī. Uxor mea, mēcum venī.

(Exeunt pater et māter Pȳramī. Pater et māter Thisbēs domum suam intrant. Thisbē lacrimat.)

Māter Thisbēs

Stultissima puella, dēsine lacrimāre.

Thisbē

Ēheu, māter, tū et pater meus causa estis mihi dolōris.

Māter Thisbēs

Nōlī tālia dīcere, fīlia; nihil enim fēcimus nisi quod tē dē Pȳramō cōgitāre vetuimus.

Thisbē

At eī nūbere cupiō.

Māter Thisbēs

Sed pater tuus nūptiās istās vetat.

Thisbē

Licet igitur mihi dolēre.

Pater Thisbēs

Praetereā, patrī eius dīxī mē dōtem magnam tibi dare nequīre.

(Thisbē lacrimat.)

Pater Thisbēs

Parentibus pārendum est ā fīliābus: imperō tibi ut lacrimāre dēsinās.

Māter Thisbēs

Venī mēcum, mī coniūnx; fīliam nostram hīc relinquāmus.

(Exeunt pater et māter.)

Thisbē

Prō parentēs crūdēlēs! Tamen, sī palam loquī nōn licet, at nūtū signīsque loquēmur, ego et Pȳramus.

(Pȳramus ad parietem appropinquat, per rīmam loquitur.)

Pȳramus

(submissā vōce) Thisbē, hūc venī, ut tēcum loquar.

(Thisbē ad rīmam appropinquat.)

Thisbē

Solūsne es, mī Pȳrame?

Pȳramus

Solūs, Thisbē. Nēmō adest.

Thisbē

Gaudeō quia hanc rīmam invēnimus.

Pȳramus

Doleō equidem quod pariēs nōbīs obstat.

Thisbē

Quōmodo convenīre poterimus?

Pȳramus

Cōnsilium iniī; nocte enim cūstōdēs fallēmus, domō exībimus, urbem quoque relinquēmus, ad tumulum Ninī conveniēmus.

Thisbē

Quōmodo locum agnōscam?

Pȳramus

Ardua mōrus ibi est, haud procul ā fonte gelidō.

Thisbē

Eugē! Nōlī mē fallere.

Pȳramus

Tē nōn fallam. Valē, Thisbē.

Thisbē

Valē, Pȳrame.

(Suae quisque partī ōscula dant.)

Scaena Tertia

(In agrō lātō, nocte; arbor prope fontem est; ā dextrā caverna est, ā tergō sunt silvae. Thisbē intrat.)

Thisbē

Quam callidē cūstōdēs fefellī! Haec est arbor dē quā Pȳramus locūtus est. Cōnsīdam ut eum maneam.

(Cōnsīdit; leaena ē silvīs exit.)

Hēī mihi! Quam feram illīc videō? Leaena est! Quō mē referam? In antrum illud fugiendum est.

(In cavernam fugit, vēlāmine humī relictō. Leaena ē fonte bibit; vēlāmen cōnspicit, quod deinde laniat; postrēmō discēdit. Pȳramus intrat.)

Pȳramus

Festīnandum est mihi, nē Thisbēn fallam... Adesne, mea Thisbē?

(Subitō vēlāmen cōnspicit.)

Ecce! Quid est? Nōnne Thisbēs vestem repperī, sanguine tīnctam? Et ferae alicuius vestīgia in pulvere videō. Hēī mihi! Mortua est Thisbē--ego tē, miseranda, perēmī; nam hunc ad locum tē venīre iussī, neque ipse prior adfuī. Ō leōnēs, quīcumque sub hāc rūpe habitātis, meum quoque corpus dīvellite! ...Immō vērō, meā ipse manū vītam effundam.

(Vēlāmen tollit.) Ō vestis meae amantis, sanguine tīncta, meum quoque sanguinem accipe. (Sē gladiō cōnfodit.)

(Thisbē ē cavernā redit.)

Thisbē

Redīre nunc licet, nam leaena discessit. Quandō Pȳramus veniet? Dē perīculō meō eī nārrāre cupiō.

(Pȳramī membra solum pulsant; Thisbē subitō pedem retrō fert.)

Ā! Pȳramum ipsum humī iacentem cōnspiciō. Pȳrame, respondē. Tua tē cārissima Thisbē nōminat. Audī!

(Pȳramus oculōs ērigit, sed, vīsā Thisbē, recondit.)

Ō mīseram mē! Tē mortuō vīvere nōn possum, itaque mē gladiō tuō occīdam. Sīc mortem ūnā obeāmus. (Ferrō incumbit.)

Scaena Quārta

(Ibīdem. Māne. Duae Puellae Babylōniae intrant; urceōs portant.)

Puella Prīma

Salve! Quid agis tū?

Puella Secunda

Salve, amīca mea. Māter mea mē aquam ē fonte illō haurīre iussit.

Puella Prīma

Mihi quoque māter imperāvit ut aquam domum reportārem.

Puella Secunda

Num Thisbēn hodiē vīdistī? Domō hāc nocte ēgressa, nōndum rediit.

Puella Prīma

Nesciō equidem ubi sit. Sed Pȳramum quoque domō abesse audīvī.

Puella Secunda

Ad fontem pervēnimus. ...Hēī! Quōs humī iacentēs videō? Sanguine tīnctās vestēs gerunt.

Puella Prīma

Ō dī immortālēs! Pȳramus et Thisbē sunt.

Puella Secunda

Gladium cruentātum Thisbē tenet.

Puella Prīma

Ambō mortuī sunt.

Puella Secunda

Parentēs eōrum arcessere nōs oportet.

Puella Prīma

Currāmus, ego et tū, ad eōs arcessendōs.

(Exeunt puellae.)

Scaena Quīnta

(Circum urnam parentēs puellaeque lentē circumeunt.)

Pat. et Māt. Pȳramī

Pȳramus mortuus est. Lacrimāte omnēs, quia Pȳramus mortuus est. (Corōnās urnae impōnunt.)

Pat. et Māt. Thisbēs

Thisbē mortua est. Lacrimāte omnēs, quod Thisbē mortua est. (Corōnās urnae impōnunt.)

Puellae Ambae

Et Pȳramus et Thisbē mortuī sunt. Lacrimāte omnēs, cum Pȳramus et Thisbē mortuī sint. (Corōnās urnae impōnunt.)

Parentēs Omnēs

"Sed quod rogīs superest, ūnā requiēscit in urnā."

Pat. et Māt. Pȳramī

Avē atque valē, Pȳrame! In ūnā urnā requiēscunt Pȳramus et Thisbē.

Pat. et Māt. Thisbīs

Avē atque valē, Thisbē. In ūnā urnā requiēscunt Thisbē atque Pȳramus.

Puellae Ambae

Avēte atque valēte, Pȳrame et Thisbē.

Omnēs

In ūnā urnā requiēscunt.

(Exeunt.)

Lēx Oppia

Annō urbis conditae DLVIII scaenā fit

Drāmatis Personae

  • Mārcus Porcius Catō (Cōnsul)
  • Mārcus Iūnius Brūtus (tribūnus plēbis)
  • Titus Iūnius Brūtus (tribūnus plēbis)
  • Mārcus Fundānius (tribūnus plēbis)
  • Lūcius Valerius (tribūnus plēbis)
  • Flāvia (uxor Valerī)
  • Fundānia (Amīca Flāviae)
  • Iūlia (Amīca Flāviae)
  • Aurēlia (Amīca Flāviae)
  • Claudia (Amīca Flāviae)
  • Dāvus (servus Catōnis)

Scaena Prīma

(Catōnis domī. Dāvus cēnam parat; cibōs mēnsae impōnit.)

Dāvus

Iam omnia parāta sunt, quamquam haud multa in mēnsā appārent! Nucēs sunt, et cāseus--pol! Quam simplicem vītam agit dominus meus! Fabae, aqua pūra--hercle! Omnium rērum sūmptus ab eō aliēnissimus est. Utinam nē nōbīs quoque servīs eōdem modō vīvendum esset. "Est mihi nōnum superantis annum"--pānis cōpia, sed Albānī vel Falernī nē cyathus quidem.

(Intrat Catō.)

Catō

Dāve! Parāvistīne cēnam meam? Fīliolum meum, dum ā mātre lavātur, spectāvī, ut soleō: nunc igitur cēnandum est mihi.

Dāvus

Sāne, domine. Cēna apposita est.

(Catō ēsse incipit.)

Catō

Ō tempora! Ō mōrēs! Quō ruimus Rōmānī? Sōlus esse videor, quī mōribus antīquīs adhūc studeam. Cēterī epulīs, strāgulīs, aulaeīs, purpurā, aurō luxuriant, rempūblicam neglegunt.

Dāvus

Mulierēs, ut crēdō, nisi lēge Oppiā continērentur, immodicae luxuriae indulgērent.

Catō

Ō Dāve, tū nescīs? Sunt quī illam lēgem abrogārī cupiant. Abrogābunt etiam, nisi ego eōs obstiterō. Odiō enim est Lēx Oppia mulieribus omnibus.

(Iānua pulsātur.)

Dāvus

Aliquem iānuam pulsantem audiō.

(Exit.)

Catō

Quisnam tam sērō vēnit?

(Redit Dāvus.)

Quis adest, Dāve?

Dāvus

Turba mulierum extrā aedēs stant, ōrantium ut tēcum loquī liceat.

Catō

Quid? Mulierēs etiam in pūblicō convenīre, et magistrātūs adīre et appellāre audent? Prō pudor! Statim discēdant, domum redeant! Dīc mē cum eīs loquī omnīnō nōlle.*

(Dāvus exit.)

Minus cum fēminīs negōtiī habērēmus, sī iūs suum et maiestātem retinērent virī. Nunc autem...

(Dāvus redit.)

Dāvus

Sī tēcum loquī nōn liceat, ōrant ut hoc volūmen ēvolvās, perlegās. Inde intellegēs quid petant. In līmine tuō manēre cōnstituērunt, dōnec respōnsum ā tē accēperint.

Catō

Dī tantam impudentiam pūniant! Dā mihi volūmen. Quid in eō scrīptum est (Recitat.)

"Cōnsulī Mārcō Porciō Catōnī mātrōnae cēteraeque mulierēs Rōmānae salūtem dīcunt. Vīgintī iam annōs mulierēs Rōmānae iniūriās lēgis Oppiae tulimus. Nec plūs sēmunciam aurī habēre, nec vestīmentō versicolōrī utī, nec iūnctō vehiculō in urbe oppidōve, nisi sacrōrum pūblicōrum causā, vehī licet. Cūr sit lāta lēx, bene scīmus: Hannibal in Ītaliā erat, victor ad Cannās; Tarentum, Arpōs, Capuam iam habēbat; ad urbem ipsam admōtūrus exercitum vidēbātur; Rōmānī omnibus subsidiīs egēbant. Nōn ad coercendam luxuriam mulierum lēx lāta est, sed quia omnium prīvātōrum pecūniae in ūsum pūblicum vertendae erant. Nunc autem cum flōret rēs pūblica, crēscit in diēs prīvāta omnium fortūna, ōrāmus ut prīstinus ōrnātus nōbīs reddātur. Illud quoque animadvertendum: mulierēs eīs prīvantur quae virīs puerīsque permittuntur. Virī enim purpurā ūtuntur, praetextātī in magistrātibus, in sacerdōtiīs; līberī nostrī praetextātīs purpurā togīs ūtuntur; etiam equī speciōsius īnstrātī sunt quam uxōrēs vestītae. Immō vērō, sociōrum Latīnī nōminis uxōribus vidēmus ea concessa ōrnāmenta quae nōbīs sunt adēmpta: illae vehuntur per urbem, nōs pedibus sequimur. Haec nōn ferenda sunt, neque ā nōbīs diūtius ferentur. Prōmitte, igitur, fore ut lēx Oppia quam prīmum abrogētur."

Edepol! Quis iūris cōnsultus haec scrīpsit?

Dāvus

Vīsne mulieribus illīs respondeam? Metuō nē tōtam noctem tē manēre cōnstituerint.

Catō

Imperā eīs ut statim discēdant; nam prius lupī agnōs fugient quam ego feminīs cēdam. (Exit Dāvus.)

Dī immortālēs! Ubinam gentium sumus? Quam rempūblicam habēmus, sī domī meae ā mulieribus cōnsul ego obsideor? (Dāvus redit.)

Dāvus

Abscessērunt, ut iussistī, sed vereor nē quās īnsidiās pārent; minimē amīcē dē tē locūtae sunt.

Catō

Nīl timeō. Sed nox adest, et lucernīs parcere soleō: eāmus igitur dormītum.

(Exeunt.)

Scaena Secunda

(Valerī domī. Valerius et Flāvia intrant.)

Flāvia

Pollicēre, igitur, fore ut lēgem Oppiam abrogandam cēnseās.

Valerius

Deōs inmortālēs obtestor mē prō vōbīs mulieribus hodiē āctūrum. (Sēcum) Nīsī hoc faciam, vix domum redīre ausim!

Flāvia

Catōnī ā tē fortiter resistendum erit. Saxīs dūrior est homō.

Valerius

Catōnem nihil timeō. (Sēcum) Īram uxōris multō magis metuō.

Flāvia

Bene. Ī nunc, et aliīs magistrātibus persuādē ut nostram causam hodiē agant. Ego et amīcae quaedam dēlīberābimus quid hodiē sit faciendum nōbīs.

Valerius

Ībō, ut iubēs. Valē. (Exit.)

Flāvia

Ūnus saltem tribūnus nōbīs auxilium datūrus est. Ut cēterae quoque mātrōnae virōs suōs eōdem modō regere sciant!

(Intrant quīnque fēminae.)

Omnēs

Salve Flāvia!

Flāvia

Salvēte vōs. Egomet meō coniugī persuāsī, ut nōs adiuvāret. Vōsne etiam bene prōfēcistis?

Fundānia

Sāne. Frāter meus pollicitus est sē contrā Catōnem prō nōbīs dictūrum, sī tuus Valerius idem factūrus sit.

Claudia

Pater meus diū recūsāvit quōminus nōbīs subvenīret; sed cum adfirmāssem, nisi lēx esset abrogāta, illī quoque ōrnāmenta, aurum, praetextās ā mē adēmptum īrī, tandem mihi concessit.

Iūlia

Ut scītis, iuvenī cuidam praetōriō nūper spōnsa sum. Negāvī mē prius eī nūptūram quam lēx tollerētur. Ille quoque nostram causam aget.

Aurēlia

Avunculum meum ad nostrās partēs facile addūxī; quī, cum sit artium Graecārum amantissimus, quidlibet facere vult, ut Catōnī obstet.

Flāvia

Sine dubiō Fortūna nōbīs favet. Sed Catō cōnsul metuendus est.

Fundānia

Ad malam crucem ītō! Fēminās ōdit.

Claudia

Servās nōs esse velit. Ut mē miseret uxōris eius!

Iūlia

Dē fēminīs nīl nisi malum dīcit.

Aurēlia

Quam pertināciter contrā nōs sē gessit herī!

Flāvia

At tempus terimus. Quid hodiē nōbīs faciendum est?

Omnēs

Ad forum rūrsus dēscendāmus, viās omnēs obsideāmus.

Fundānia

Magistrātūs ad cūriam euntēs suffrāgia poscāmus.

Claudia

Lapidēs in cūriae fenestrās coniciāmus.

Iūlia

Immō vērō ipsae in cūriam irrumpāmus.

Aurēlia

Bellum cūnctīs patribus indicāmus, dōnec nōbīs potentibus pārēbunt.

Flāvia

Satis iam dictum est. Sequiminī mē, comitēs. Quīnta enim hōra est, quā patris cōnscrīptī ad cūriam īre solent.

Omnēs

Ad forum dēscendāmus.

(Exeunt.)

Scaena Tertia

(Haud procul ā forō. Intrant mulierēs.)

Flāvia

Hīc magistrātūs opperiēmur. Simul ac vēnerint, singulōs virōs adeāmus, rogēmusque ut lēgem Oppiam abrogandam cēnseant.

Aurēlia

Catōnem praecipuē adeāmus, quamvīs minimē sit exōrābilis.

Iūlia

Iūniōs Brūtōs, tribūnōs plēbis, ambōs parum amīcōs esse putō. Tū, Fundānia, Marcī Brūtī togam corripe, nē tē loquentem fugiat; ego Titum dēmorābor, mēque audīre cōgam.

Fundānia

Libenter faciam. Pol, dē tergō eius ante togam dētraham quam relinquam.

Claudia

Ecce! Meō in sinū lapidēs nōnnūllōs grandiōrēs māne condidī. Mihi est prōpositum eōs ad cūriam conicere, ut senātōrēs nōs respicere cōgāmus.

Flāvia

Tacēte comitēs! Hūc dēscendunt magistrātūs. Catōnem ipsum cōnspiciō. Valerius meus et Fundānius, Brūtīs comitantibus, pōne sequuntur.

(Intrant magistrātūs.)

Catō

Quam turbam muliebrem videō? Num sacrificiōrum causā convēnērunt?

Mārcus Brūtus

Agmen hostium esse vidētur!

Titus Brūtus

Timeō nē quid incommodī nōbīs impendeat.

Fundānius

Timeō nē multīs incommodīs mulierēs iam diū vexentur.

Catō

Quid? Num per medium agmen fēminārum mihi ad forum perveniendum est?

Aurēlia

(appropinquat, Catōnis genua complectitur) Mārce Porcī Catō, per Iūnōnem tē obsecrō ut munditiās ōrnātūsque nōbīs reddī patiāris.

Catō

Abscēde nūnciam, impudentissima! Mēne cōnsulem sīc aggrederis?

Fundānia

(Marcī Brūtī togam subitō corripit) Mārce Iūnī Brūte, supplex tē ōrō--

Mārcus Brūtus

Abī tū! Quid mē raptās?

Fundānia

Audī, sīs, quā dē causā tē teneam.

Mārcus Brūtus

Nē togam meam dētrāxerīs! Nōlī mē impedīre.

Fundānia

Per deōs immortālēs tē ōrō ut rēs nostrās respiciās.

Iūlia

(Titī Brūtī bracchium corripit)
Tite Iūnī Brūte, tribūnum plēbis tē poscō ut iniūriās fēminārum tollendās cūrēs.

Titus Brūtus

Quid facis, mulier? Bracchium meum relinque, sōdēs.

Iūlia

Attende, prius, quid poscāmus mulierēs.

Catō

Ābīte, fēminae.

Mārcus Brūtus

Heus, līctōrēs !

Titus Brūtus

Nīsī in vincula dūcī vultis, abscēdite!

Flāvia

Audīte nōs, Quirītēs!

Claudia

Nōlīte supplicēs repudiāre.

Fundānia

Dī vōs pūniant, rēctī inimīcōs!

Aurēliā

Nihil iniūstī precāmur.

Iūlia

Fīat iūstitia modo.

Catō

(tribūnīs) Dīcite eīs ut taceant. Aliquid prōnūntiāre cupiō.

Fundānius

Tacēte omnēs. Aliquid prōnūntiāre Catō cupit.

Valerius

Tacite omnēs. Catōnem audīte.

Omnēs

Tacēmus et audīmus.

Catō

Nostram ob culpam, Quirītēs--Quirītibus enim, nōn mulierculīs loquor--

Flāvia

Cūr nōn mulierculīs etiam loqueris, Catō?

Mārcus Brūtus

Tacē tū. Cōnsulem audī.

Catō

Nostram ob culpam, dīcō, Quirītēs, tantum cum ūniversīs fēminīs negōtiī habēmus; domī enim ab eīs victa est lībertās nostra.

Aurēlia

At fēminae lībertātem nōn habent--

Titus Brūtus

Tacē tū.

Catō

Haec cōnsternātiō muliebris, sīve suā sponte, sīve auctōribus vōbīs, Mārce Fundānī et Lūcī Valerī, facta est, haud dubiē ad culpam magistrātuum pertinet.

Claudia

Haud dubiē, cum--

Catō

Dēdecorī sit nōbīs, sī, ut plēbis quondam, sīc nunc mulierum sēcessiōne, lēgēs accipiendae vel abrogandae sint.

Fundānia

Dēdecorī sit vōbīs nisi lēx Oppia abrogētur.

Mārcus Brūtus

Tacē, mulier.

Catō

Sed quī hic mōs est in pūblicum prōcurrendī et obsīdendī viās, et virōs aliēnōs appellandī? Illud ipsum suōs quaeque domī rogāre nōn potuērunt? Quamquam nē domī quidem lēgēs rogandās abrogandāsve cūrāre decuit. Maiōrēs nostrī fēminās nē prīvātam quidem rem per sē agere voluērunt, sed nē esse parentum, frātrum, virōrum. Nōs iam etiam rem pūblicam capessere patimur.

Omnēs Mulierēs

Sānē. Iūs suffrāgiī mulieribus permittendum est!

Titus Brūtus

Tacēte, vōs.

Catō

Sed nunc ipsam ad lēgem Oppiam veniō. Cūr fēminae hanc lēgem abrogārī cupiunt? Porrō, ut aurō et purpurā fulgeant, ut carpentīs per urbem vehantur, ut nūllus sit modus sūmptibus luxuriaeve. Saepe mē audīvistis dē fēminārum sūmptibus querentem, saepe dē virōrum--

Iūlia

Vēra dīxistī. Saepius audīvimus.

Mārcus Brūtus

Tacē, fēmina.

Catō

Dīcō nimiam luxuriam iam nunc cīvitātī inesse: sīn autem retinācula huius lēgis remōta erunt, nec modus nec fīnis erit sūmptibus. Ego nūllō modō abrogandam lēgem cēnseō.

Mulierēs

Prō pudor!

Valerius

Pauca respondēre mē oportet. Questus es, Mārce Catō, in pūblicum vēnisse mulierēs. Nōn dēbuistī eās reprehendere, sī in causā propriē ad ipsās pertinentī id fēcērunt. Quid tamen fēcērunt, nisi quod supplicēs nōs adiērunt? Superbās, medius fīdius, aurēs habēmus, sī, cum dominī servōrum nōn fastīdiant precēs, nōs rogārī ab honestīs fēminīs indignāmur. Fēminās audiendās cēnseō.

Fundānius

Mihi etiam quaedam dīcenda sunt. Utrum sit cīvitātī nimia luxuria necne, nesciō. Sed sīve ita est, sīve nōn est, cūr sōlae fēminae lēge coercendae? Aut virīs quoque modum impōne, aut fēminīs adime. Egomet lēgem abrogandam cēnseō.

Mulierēs

Eugē Fundānī! Optimē dīxistī.

Catō

Nōn in forō, sed in cūriā, dē hāc rē disputandum est nōbīs. Hīc maneant fēminae. Nōs ad cūriam eāmus.

(Exeunt virī.)

Flāvia

Dī rem prōsperē gerant!

Scaena Quārta

(Extrā Brūtōrum aedēs. Intrant Mārcus Brūtus et Titus Brūtus.)

Mārcus Brūtus

Rogātiōnī collēgārum nostrōrum intercessimus, ego et tū.

Titus Brūtus

Ita vērō. Potēns vōx est "Vetō"...

Mārcus Brūtus

Ecquid audīs? Turba hominum appropinquāre vidētur.

Titus Brūtus

Intrō eāmus--festīnēmus--mulierēs illae nōs persequuntur!

(Domum citō intrant. Mulierēs ad aedēs perveniunt.)

Flāvia

Haec est domus Brūtōrum.

Iūlia

Forēs pulsā, Aurēliā.

(Aurēlia pulsat.)

Claudia

Iānuam aperīre eōs iubē.

Aurēlia

Mārce Brūte! Tite Brūte! Aperīte iānuam!

Fundānia

Abscēdere nōlumus, dōnec ad nōs veniētis.

(Mārcus et Titus Brūtī ad fenestram appārent.)

Mārcus Brūtus

Quid est, dominae?

Titus Brūtus

Ecquid vultis, dominae?

Flāvia

Iānuās vestrās obsidēre nōn ante dēsinēmus quam intercessiō ā vōbīs remōta erit.

Mārcus Brūtus

Nōs minīs movērī crēditis?

Titus Brūtus

In vincula dūcēminī, nisi statim abībitis.

Iūlia

Vincula nōn timēmus.

Fundānia

Immō vērō, vinculīs nōs ipsās ad postēs vestrōs ligābimus, nē quis nōs abdūcere possit.

Claudia

Lapidēs per fenestrās vestrās coniciēmus.

Aurēlia

Facēs parātās habeō. Quīn aedēs ipsās incendimus?

Flāvia

Omnēs tabellāriōs opperiēmur, quī litterās vōbīs adferunt; epistulās ātrō aliquō venēnō ita corrumpēmus ut legī nōn possint.

Mārcus Brūtus

Tite, quid fierī oportet?

Titus Brūtus

Mārce, quid tū faciendum esse putās?

Mārcus Brūtus

Illīs mōrem gerere mālō quam domī meae obsidērī.

Titus Brūtus

Vīsne remittāmus intercessiōnem nostram?

Mārcus Brūtus

Ita. Remittere eam praestat.

Ambō

Remittimus intercessiōnem.

Mulierēs

Intercessiōnem remittunt! Iam abrogābitur lēx Oppia. Iō triumphe!

Flāvia

Domum redeāmus ut purpuram aurumque statim induāmus. Catōnem superāvimus mulierēs.

Claudia

Fortasse aliquandō etiam suffrāgiī iūs nōbīs permittētur.

Omnēs

Intereā, nōniam lēge Oppiā continēbimur.

(Exeunt)

Lūdī Magister

Persōnae: Mārtiālis (poēta Rōmānīs), Iuvenālis (amīcus poētae)

(Poēta Mārtiālis domī sedet; in tabellīs scrībit; extrā aedēs magnī clāmōrēs puerōrum et magistrī audiuntur.)

Mārtiālis

Prae clāmōribus illīs scrībere nōn possum.

Vōx Magistrī

Tacē tū, improbe, nisi vāpulāre vīs.

Vōx Puerī

Nōlī mē ferīre; prōmittō mē dīligentem fore.

Vōx Ālius Puerī

Ō! Hēī mihi! Ō mē miserum!

Mārtiālis

Ō lūdī scelerāte magister! Quid tē faciam? Ita murmure saevō verberibusque tonās, ut nē cōgitāre quidem possim.

(Intrat Iuvenālis.)

Iuvenālis

Salve, Mārtiālis.

Mārtiālis

Et tū, Iuvenālis, salvē.

Vōx Puerī

Ō magister, nōn intellegō quid dicās.

Vōx Magistrī

Stulte! An vāpulāre cupis?

(Clāmōrēs audiuntur.)

Iuvenālis

Quid audiō? Num gladiātōrēs exercentur, an servī cruciantur?

Mārtiālis

Lūdus litterārum est. Audīsne clāmōrēs discipulōrum, ipsīusque magistrī?

Iuvenālis

Audiō. Hocne cottīdiē fit?

Mārtiālis

Utinam nē ita esset! Māne enim gallī nōndum silentia rūpērunt cum magister ille iam tonat, puerīque lacrimant.

Iuvenālis

Quōmodo vīcīnī dormīre possunt? Grave est pervigilāre.

Mārtiālis

Nōs miserōs! Somnum frūstrā rogāmus, nam postquam puerī cum lucernīs suīs prīmā hōrā advēnērunt, nec quiēs nec somnus nōbīs est.

Iuvenālis

Tuī mē miseret: nec quiēscendī nec cōgitandī locus tibi hīc esse vidētur.

Mārtiālis

Vēra dīcis: ferulae trīstēs numquam cessant.

Iuvenālis

Vae discipulōs īnfēlīcēs! Num magistrum suum dīligunt?

Mārtiālis

Minime crēdō: invīsum caput est et virginibus et puerīs.

Vōcēs Discipulōrum

Ō! Hēī! Ignōscite nōbīs, ō magister.

Vōx Magistrī

Silēte, vōs omnēs.

Iuvenālīs

Utrum minās eius tantum metuunt, an ipsa verbera?

Mārtiālis

Ipsa verbera et metuunt et patiuntur. Vīdistīne umquam fabrum cum effigiem causidicī vel magistrātūs equō aeneō aptat? Ut aera resultant cum faber incūdēs percutit, sīc discipulī īnfēlīcēs saliunt et clāmant cum ab hōc magistrō vāpulant.

Vōx Magistrī

Dicat fīlius Albinī: sī dē quincunce remōta est uncia, quid superat?

Vōx Puerī

Triēns.

Vōx Magistrī

Eu! Rem poteris servāre tuam. Redit uncia, quid fit?

Vōcēs Puerōrum

Sēmis!

Vōx Magistrī

Cūr ūniversī clāmātis? Poenās mihi dabitis.

(Clāmōrēs audiuntur.)

Iuvenālis

Quantī clāmōrēs tolluntur!

Mārtiālis

Haec diūtius ferre omnīnō nequeō. Pol, in magnō amphitheātrō, cum turba plaudit, et suae quisque vincentī parmae favet, mītior hōc fit clāmor.

Iuvenālis

Quīn epistulam ad magistrum mittis, ōrāsque ut discipulōs dīmittat, rogāsve quantum accipere velit ut taceat?

Mārtiālis

Versibus epistulam compōnēbam cum tū vēnistī. Audī, precor, ut sciam utrum tibi placeat necne.

Iuvenālis

Recitā, sōdēs. Libenter audiam.

Mārtiālis
    • "Quid tibi nōbīscum est, lūdī scelerāte magister,
    • invīsum puerīs virginibusque caput?
    • Nōndum cristātī rūpēre silentia gallī:
    • murmure iam saevō verberibusque tonās.
    • Tam grave percussīs incūdibus aera resultant,
    • causidicum mediō cum faber aptat equō:
    • Mītior in magnō clāmor furit amphitheātrō,
    • vincentī parmae cum sua turba favet.
    • Vīcīnī somnum--nōn tōtā nocte--rogāmus,
    • nam vigilāre leve est, pervigilāre grave est.
    • Discipulōs dīmitte tuōs. Vīs, garrule, quantum
    • accipis ut clāmēs, accipere ut taceās?"
Iuvenālis

Eugē! Scrībe nūnciam, et ad vīcīnum illum molestum mitte.

Mārtiālis

Hoc faciam.

Iuvenālis

Valē, mī amīce. Ut tandem quiēscās!

Mārtiālis

Valē, Ō Iuvenālis.

Imber Impendet

(In parvā casā mulier rūstica ante focum stat; duae fīliae lānam faciunt.)

Fīlia Prīma

Quid agis, māter?

Māter

Calidam aquam patrī tuō pārō; fessus enim ex agrīs redībit, et frīgidus.

Fīlia Altera

Ventumne surgentem audīs? Metuō nē imber impendeat.

Fīlia Prīma

Ecce lucernam! Ut oleum in testā scintillat!

Fīlia Altera

Vidēsne etiam fungōs putrēs quī in eā concrēscunt? Haud dubium est quīn hiems adpetat.

Māter

Numquam imber nōbīs imprūdentibus obstat. Superiōre nocte enim lūna, cum orīrētur, obscūra erat; inde intellegō maximum imbrem terrā marīque parārī.

Fīlia Prīma

Ecquid cognōscere licet sī lūna rubrō colōre suffūsa est?

Māter

Pater tuus ventum fore saepe adfirmāvit, cum lūna rubrō colōre suffūsa esset.

Fīlia Altera

Nōnne sōl etiam signa imbris nōbīs dat?

Māter

Immō vērō certissima signa sōlem et orientem et occidentem sequuntur. Saepe enim colōrēs variōs in vultū eius vidēmus: caeruleus color "pluviam dēnūntiat, igneus Eurōs."

Fīlia Prīma

Sōlem quis dīcere falsum audeat?

Fīlia Altera

Avēs etiam nōbīs pluviam nōnnumquam praedīcunt, sīcut gruēs imbrem surgentem in vallibus īmīs fugiunt, āeriaeque volant.

Māter

Cum hirundō lacūs circumvolitat, tum imbrēs sint tibi suspectī.

Fīlia Prīma

Ex omnibus avibus nōnne corvī cornīcēsque praecipuē pluviam praedīcunt?

Fīlia Altera

Equidem imbrem nunc impendēre prō certō habeō, nam hodiē corvōrum exercitus ē pāstū agmine magnō discēdēns, ālīs suīs dēnsīs increpābat; et ego et soror mea, dum ad vīcum īmus, cornīcem vīdimus quae pluviam plēnā vōce vocābat, et sōla in siccā harēnā spatiābātur.

Māter

Māne vaccae, cum pābulum eīs darem, caelum suspiciēbant, aurāsque patulīs nāribus captābant: inde quoque pluviam impendēre cognōvī.

Fīlia Altera

Rānās hodiē audīvī dum aquam hauriō; querēlam suam veterem in līmō canēbant.

Fīlia Prīma

Etiam formīcā parva signum dat, ut crēdō, cum ōva ē tēctīs penetrālibus, impendente imbre, effert.

Māter

Dēsinite nunc pēnsa vestra carpere, ut cēnam patrī frātrīque vestrō parētis. Pater enim nūnciam ovēs domum sequitur, et fīlius agnōs.

(Fīliae cēnam parāre incipiunt. Intrant pater et fīlius.)

Pater

Ohē, mea uxor! Iam pluere incipit; crās, nisi fallor, imber frīgidus nōs domī continēbit.

Māter

Multa tamen mātūrāre poteritis, quae mox, caelō serēnō, properanda erunt. Licēbit enim frūgēs ignī torrēre, vel saxō frangere.

Fīlius

Equidem dentem dūrum vōmeris prōcūdam, vel lintrēs ex arbore cavābō.

Pater

Mē signum pecorī imprimere aut numerōs acervīs īnscrībere oportēbit.

Māter

Dum vōs in agrīs hodiē labōrātis, ego et fīliae nostrae dē signīs pluviam praedīcentibus, inter nōs loquēbāmur.

Fīlius

Meministīne versūs poētae Vergilī Marōnis hāc dē rē scrīptōs?

Māter

Verba tenēre nequeō. Nārrā nōbīs, sōdēs, versūs illōs.

Fīlius

Illōs sōlum memoriā teneō:

    • "Numquam imprūdentibus imber
    • Obfuit: aut illum surgentem vallibus īmīs
    • Āeriae fūgēre gruēs, aut būcula caelum
    • Suspiciēns patulīs captāvit nāribus aurās,
    • Aut argūta lacūs circumvolitāvit hirundō,
    • Et veterem in līmō rānae cecinēre querēlam.
    • Saepius et tēctīs penetrālibus extulit ōva
    • Angustum formīca terēns iter, et bibit ingēns
    • Arcus, et ē pāstū discēdēns agmine magnō
    • Corvōrum increpuit dēnsīs exercitus ālīs...
    • Tum cornīx plēna pluviam vocat improbā vōce
    • Et sōla in siccā sēcum spatiātur harēnā.
    • Nē nocturna quidem carpentēs pēnsa puellae
    • Nescīvēre hiemem, testā cum ārdente vidērent
    • Scintillāre oleum et putrēs concrēscere fungōs."
Pater

Ō vātem optimum, et rūris amantissimum!

Fīlia Altera

Cēna apposita est. Venīte.

Pater et Fīlius

Gaudēmus, nam valdē ēsurīmus.

Fīnis