Schola est schola Americāna. Schola est magna. Iānua est clausa. Fenestra nōn est clausa. Fenestra est aperta. Mēnsa est magna. Sella nōn est magna. Sella est parva. Fēmina est Americāna.
Fēmina est magistra. Magistra stat. Puella est Americāna. Puella magistra nōn est. Puella est discipula. Puella quoque stat. Puella est Iūlia. Iūlia discipula bona est. Cornēlia est discipula. Cornēlia quoque discipula bona est.
Sella nōn est magna. Sella est parva. Mēnsa nōn est parva. Mēnsa est magna. Fenestra clausa nōn est. Fenestra aperta est. Iānua nōn est aperta. Iānua est clausa.

Iūlia est discipula. Cornēlia est discipula.Discipulae sunt Iūlia et Cornēlia. Puellae Americānae sunt discipulae. Discipulae bonae sunt. Discipulae stant. Magistra quoque stat.
Scholae Americānae sunt magnae. Fenestrae magnae sunt et iānuae parvae sunt. Iānuae sunt clausae sed fenestrae sunt apertae.
Respondē Latīnē
Schola est schola Rōmāna. Parva est schola Rōmāna sed magna est schola Americāna. Schola Rōmāna iānuam nōn habet quod schola est aperta. Antīqua schola fenestram nōn habet quod schola nōn est tēcta. Antīqua schola mēnsam nōn habet. Scholā Americānā mēnsam magnam habet. Scholā antīquā magistram Americānam dēlectat. Schola Rōmāna Iūliam et Cornēliam dēlectat. Cūr scholā antīquā magistram Americānam dēlectat? Schola antīqua magistram Americānam dēlectat quod schola est aperta.

Scholae magistram et puellās dēlectant. Rōmāna est. Nova schola Americāna est. Schola antīqua Antīqua schola longās sellās habet. Schola nova parvās sellās habet. Schola Rōmāna neque iānuam neque fenestram habet. Schola Americāna et iānuās et fenestrās habet. Antīquae scholae sunt apertae; sed novae scholae sunt tēctae. Schola Rōmāna puellās Americānās dēlectat quod puellae Americānae scholās apertās amant.
Respondē Latīnē
Estne vīlla Americāna? Vīlla nōn est Americāna. Vīlla est Rōmāna. Vīlla Rōmāna casās parvās et multam terram habet. Vīlla Rōmāna est vīlla Corneliāna. Vīlla Corneliāna est longa et lāta. Nōnne vīlla Corneliāna est magna et pulchra? Vīlla Corneliāna est magna et pulchra. Vīlla columnās habet. Num casa parva columnās habet? Casa parva columnās nōn habet.
Quis est fēmina? Tullia est fēmina. Nōnne Tullia est Rōmāna? Certē Tullia est Rōmāna. Tullia domina est. Domina multās ancillās habet. Ancillae labōrant. Habetne Tullia fīliās? Tullia fīliās habet. Cornēlia et Secunda fīliae sunt. Stantne Cornēlia et Secunda? Puellae nōn stant sed fēmina stat.
Labōrantne agricolae? Agricolae labōrant. Nōnne terra agricolās dēlectat? Terra agricolās dēlectat. Agricolae et terram et silvam amant. Num terram nautae amant? Terram nautae nōn amant. Nautās nōn terra sed aqua dēlectat. Nōnne vīlla Corneliāna et Tulliam et fīliās dēlectat? Villa Corneliāna et Tulliam et puellās dēlectat.

Respondē Latīnē
Puella est Marcella. Marcella est fīlia Terentiae. Terentia est domina vīllae. Marcella est laeta quod novam tunicam habet. Tunica Marcellae est longa et alba. Marcella corbulam portat. Marcellae corbula est pulchra.
Marcella statuās deārum amat. Vīlla est plēna statuārum deārum. Corbula Marcellae est rosārum albārum plēna. Marcella statuās deārum ōrnat; corōnae deās dēlectant.

Respondē Latīnē
Cornēlia et Secunda sunt fīliae Tulliae. Tullia et fīliae vīllam pulchram et ancillās multās habent. Vīta fīliārum Tulliae est laeta quod Tullia fīliās amat. Ancillae Tulliae sunt laetae quod Tullia est benigna domina. Vīta Tulliae est laeta quod et fīliae et ancillae sunt bonae. Ancillae nōn semper labōrant. Saepe puellae et ancillae ambulant. Tullia est magistra fīliārum et ancillārum. Puellae sunt laetae; puellae Tulliam magistram amant.
Galba magnam tabernam habet. Taberna est plēna statuārum et amphorārum. Taberna fēminās Rōmānās dēlectat. Hodiē Tullia, Claudia, Camilla tabernam Galbae intrant. Galba fēminās videt. Quid Tulliae dēmōnstrat? Tulliae parvam statuam dēmōnstrat, sed Tullia statuam nōn dēsīderat. Galba Claudiae statuam dēmōnstrat. Claudia statuam spectat et dēsīderat. Itaque fēmina Galbae pecūniam dat. Camilla quoque statuam deae dēsīderat. Galba Camillae rubram Diānae statuam dēmōnstrat. Statua Camillam dēlectat; Camilla Galbae pecūniam dat.
Tum Galba fēminīs Rōmānīs amphoram dēmōnstrat; amphora pulchra fēminās dēlectat. Tullia fīliās vocat. Tum Galba fīliābus Tulliae amphoram dēmōnstrat. Amphora puellās quoque dēlectat. Cornēlia et Secunda tabernam Galbae amant. Interdum Galba fīliābus Tulliae parvam statuam dat. Galba puellīs fābulās saepe nārrat. Cornēlia et Secunda fābulās amant. Itaque fēminae et puellae tabernam Galbae saepe intrant.
Respondē Latīnē
Camilla fīliābus rubram Diānae statuam dēmōnstrat. Puellae statuam spectant; tum Camilla fīliābus fābulam nārrat:
"Diāna est dea silvārum et lūnae. Et agricolae et nautae Diānam laudant. Agricolae Diānae corōnās saepe dant quod dea silvās cūrat. Diāna, dea lūnae, nautās dēlectat quod lūna nautīs viam dēmōnstrat. Itaque nautae quoque deae corōnās dant."
Fīliae Camillae fābulam amant. Quod lūna et silvae fīliās dēlectant, puellae deam laudant et statuam deae ōrnant.
Rosa, serva Secundae, nōn est Rōmāna. Patria Rosae est Graecia. Rōsa est serva dominae Rōmānae quod Graecia est prōvincia Rōmāna. Graecia pulchra Rosae est cāra. Rosa patriam saepe dēsīderat; sed Rosa est laeta quod domina est servae amīca. Secunda, domina parva, servae est cāra.
Anna est serva Cornēliae. Crēta est patria Annae. Crēta est īnsula magna. Īnsula nōn est Ītaliae proxima. Īnsula est Graeciae proxima. Anna Crētam amat et Crēta Annae est cāra. Sed Cornēlia quoque Annae est cāra et cottīdiē Anna Cornēliam cūrat.
Cornēlia et Secunda servīs sunt amīcae. Saepe puellae et servae parvās tabernās intrant. Tabernās paene cottīdiē intrant. Tabernae et puellīs et servīs sunt grātae. Soleae et tunicae novae servīs sunt grātae. Statuae deārum puellīs sunt grātae quod deae fīliābus Tulliae sunt cārae.

Hodiē Tullia et fīliae novam tabernam intrant. Taberna nova est proxima tabernae Galbae. Cornēlia et Secunda tunicās et soleās maximē dēsīderant. Tunicae rubrae sunt Cornēliae grātae sed tunicae albae Secundae sunt grātae. Puellae sunt Tulliae cārae. Itaque Tullia fīliābus multās et novās tunicās dat. Hodiē Tullia Cornēliae tunicam rubram et Secundae tunicam albam dat. Soleae rubrae et Cornēliae et Secundae sunt grātae. Itaque Tullia puellīs novās et rubrās soleās dat.
Interdum domina benigna Rosae et Annae novās tunicās dat, quod servae fīliābus sunt cārae. Tunicae novae servīs sunt grātae quod servae novās tunicās rārō habent. Interdum Tullia servīs soleās novās quoque dat. Soleae novae Rosae et Annae sunt grātae quod paucae servae Rōmānae soleās habent.
Respondē Latīnē
Claudia est domina multārum servārum. Servae Claudiae in terrā et in vīllā cottīdiē labōrant. Claudia servīs cāra est quod est dominā benigna. Servae cēnam parant et vīllam ōrnant. Sed servae Claudiae nōn semper labōrant. Noctū servae ē cāsīs properant et in ōrā et in silvīs ambulant. Lūna clāra et stēllae pulchrae servīs dēfessīs sunt grātae. Tandem Claudia servās vocat. Tum ex silvīs et ab ōrā servae properant.

Laeca poēta vīllam pulchram in Ītaliā habet. In vīllā Laeca cum fīliā Iūliā habitat. Aqua est proxima vīllae. In aquā poēta nāviculam rubram habet. Poēta ex vīllā saepe properat. Nunc in nāviculā est. Tum ab ōrā poēta nāvigat.
Silvae quoque sunt proximae vīllae. In silvīs Laeca saepe ambulat. Poētae silvās et aquam maximē amant quod in silvīs et in aquā multās et pulchrās pictūrās poētae vident. Poētae ā silvīs et ab aquā properant et fābulās nārrant.
Iūlia in vīllā labōrat. Fēminae et puellae Rōmānae in vīllīs saepe labōrant. Noctū Iūlia ex vīllā properat. Tum Iūlia cum Laecā in silvīs ambulat. Interdum poēta et fīlia ex silvīs properant et in ōrā stant. Laeca et Iūlia stēllās et lūnam spectant. Tandem Laeca et Iūlia ab ōrā ambulant et in vīllā iterum sunt.

Aqua Laecam maximē dēlectat; itaque poēta saepe nāvigat. Poēta ab Ītaliae ōrīs ad proximam īnsulam libenter nāvigat. Multae īnsulae sunt Ītaliae proximae. Nāvicula ad terrās extrēmās nōn nāvigat quod nāvicula nōn est firma. Nāvicula, igitur, ad Graeciam et ad Asiam nōn nāvigat.
Hodiē poēta in vīllam ambulat et Iūliam vocat. Tum poēta cum Iūliā ad ōram properat. Poēta et fīlia ad īnsulam magnam nāvigant. In magnā īnsulā nauta habitat. Tandem nāvicula ad ōram īnsulae nāvigat et Iūlia ē nāviculā in terram properat. Casa nautae est proxima aquae. Poēta et fīlia ad casam ambulant. Iūlia in casam properat et nautam salūtat. Posteā nauta et Iūlia in ōrā ambulant et nauta Iūliae fābulās nārrat.

Respondē Latīnē
Onerāriae sunt amplae et firmae; ad terrās extrēmās nāvigant. Ab Ītaliā onerāriae ad Āfricam, ad Graeciam, ad Asiam nāvigant. Onerāriae ūvās et olīvās ad ōrās Asiae portant.
Nautae olīvās et ūvās ex onerāriīs in viās portant. Incolae Asiae nautīs pecūniam dant. Ab ōrīs Asiae nautae corbulās et pallās ad Ītaliam portant.
Ā Graeciā nautae amphorās et urnās portant. Nautae corbulās, pallās, amphorās, urnās, in tabernās Ītalicās portant. Fēminae Ītalicae in tabernās libenter properant et spectant. Fēminae albās pallās et pulchrās amphorās vident; ancillās vocant. Libenter ancillae properant in tabernās; ancillīs quoque pallae et amphorae grātae sunt. Posteā fēminae cum ancillīs ex tabernīs ambulant.

Nāsīca est agricola Ītaliae. Casa agricolae nōn est proxima Rōmae. Sed Nāsīca Rōmam saepe ambulat. Nunc agricola ūvās Rōmam portat; nunc olīvās Rōmam portat. Incolae Rōmae ūvās et olīvās in tabernīs vident; ūvae et olīvae incolās Rōmae dēlectant. Incolae Nāsīcae pecūniam dant.
Rōmae sunt multae tabernae. Nāsīca tabernās libenter intrat. Statuae pulchrae et columnae albae quoque sunt Rōmae. Agricola in viīs ambulat et statuās et columnās libenter videt. Tandem Nāsīca Rōmā ad casam parvam properat. Saepe agricola pallam novam et soleās novās Rōmā ad fīliam portat quod Nāsīca fīliam maximē amat.
Agricolae Graeciae quoque olīvās et ūvās habent. Quō agricolae olīvās et ūvās portant? Athēnās olīvās et ūvās portant. Interdum fēminae cum agricolīs Athēnās ambulant et corbulās plēnās rosārum portant. Athēnīs sunt multae statuae. Fēminae statuās libenter ōrnant. Athēnīs est magna Minervae statua. Minerva est dea sapientiae. Fēminae statuam Minervae saepe ōrnant. Noctū agricolae et fēminae Athēnīs ad casās properant. Fēminae Athēnīs parvās Minervae statuās ad fīliās portant.

Respondē Latīnē
Tullia et fīliae, Cornēlia et Secunda, rūrī sunt. Claudia Rōmae est. Tullia Claudiam amat; itaque Tullia cum fīliābus Rōmam properat. Tullia in lectīcā sedet sed fīliae et servae, Rosa et Anna, ambulant. Ex vīllā in Viam Appiam Tullia et puellae properant. In Viā Appiā sunt nautae et agricolae. Nautae Rōmā ad ōram properant. Agricolae ā cāsīs Rōmam properant. In viās Rōmae agricolae ūvās et olīvās portant. Tullia pulchrās ūvās videt et Annae pecūniam dat. Parvae puellae ūvās pulchrās, et corbulās plēnās rosārum rubrārum et albārum, ad Claudiam portant.
Claudia domī est et proximae Claudiae sunt ancillae. Ancillae Claudiae libenter labōrant. Saepe Claudia ancillīs fābulās nārrat. Tullia et fīliae Claudiam salūtant. Rosa et Anna ancillās Claudiae salūtant. Puellae Claudiae rosās et ūvās dant. Noctū Tullia cum fīliābus et servīs Rōmā domum properat.

Respondē Latīnē
Tullia Cornēliam et Secundam linguam Latīnam docet. Tullia sevēra magistra est; itaque puellae dīligenter student.
"Ego sum fēmina. Ego sum mātrōna Rōmāna. Tū, Cornēlia, es puella. Tū es fīlia mea. Secunda quoque est puella Rōmāna. Secunda est parva fīlia mea. Sum mātrōna Rōmāna; es fīlia mea; Secunda est parva fīlia mea."
"Sum incola Rōmae. Tū, Cornēlia, quoque es incola Rōmae. Ego et tū sumus incolae Rōmae. Nōs sumus laetae. Tū, Cornēlia, es fīlia mea. Tū quoque, Secunda, es fīlia mea. Vōs, puellae, estis fīliae meae. Estis puellae cārae. Lucia est fīlia Camillae. Tertia est parva fīlia Camillae. Lucia et Tertia sunt fīliae Camillae."

"Nōnne rōsae sunt pulchrae, fīliae meae? Māne ego in vīllam rosās portō. Tū, Cornēlia, aquam portās. Secunda quoque aquam portat. Tum nōs rōsās ad statuās deārum portāmus et statuās ōrnāmus. Vōs puellae rubrās rosās amātis et vestrās rosās rubrās ad Diānae statuam portātis. Cottīdiē agricolae corbulās plēnās rosārum ad vīllam nostram portant. Ego rosās libenter cūrō."
"Nōnne corōnae rosārum pulchrae sunt, puellae? Vidēsne corōnam rosārum albārum, Cornēlia?"
"Corōnam videō, Tullia. Nōnne est pulchra? Videtne dea Diāna corōnās, Tullia?"
"Certē, mea fīlia parva! Deae omnia vident."
"Sed nōs deās nōn vidēmus."
"Vōs, puellae, deās nōn vidētis quod deae in terrā nōn habitant."
Respondē Latīnē
Cuius lectīcam, ancillae, in viā vidētis?
Tulliae lectīcam videō, domina.
Sum laeta, quod Tullia est cāra amīca mea. Suntne puellae cum Tulliā?
Puellās videō, domina. Puellae ambulant.
Salvē, Tullia cāra. Salvēte, Cornēlia et Secunda. Estisne dēfessae?
Ego nōn sum dēfessa. Fortasse puellae sunt dēfessae.
Nōn sum dēfessa, Claudia. Libenter ambulō.
Quid portātis, puellae?
Ego rosās albās habeō, Claudia. Rosās ad Claudiam cāram portō.
Rosās tuās amō, Cornēlia. Sunt pulchrae rosae. Quid tū habēs, Secunda?
Ego ūvās rubrās habeō, Claudia. Ūvās ad Claudiam cāram portō.
Ūvās quoque amō. Estis puellae bonae. Fortasse ancillae meae fābulās dē patriīs nārrant. Amātisne fābulās dē Graeciā?
Es bona, Claudia. Fābulās dē Graeciā maximē amāmus. Ubi sunt ancillae?
Cornēlius est dominus vīllae; dominus Cornēlius est vir bonus. Dominus bonus servum laetum habet. Puer laetus dominum bonum amat. Dominus magnum hortum habet; dominus et domina in hortō ambulant. Hortus est longus et lātus. Servus laetus in hortum properat. Ferē cottīdiē in hortō labōrat. Esne dēfessus, serve bone? Esne tū dēfessus, puer?
Cornēlius multōs fīliōs habet. Fīliī sunt bonī. Fīliī sunt Mārcus, Lūcius, Aulus, Pūblius, Servius. Fīliī parvī sunt Pūblius et Servius. Fīlius adultus est Mārcus. Estisne discipulī bonī, puerī? Lūcius est discipulus bonus et dīligenter labōrat. Aulus quoque est bonus discipulus. Fīliī parvī nōndum sunt discipulī. Cornēlius fīliōs bonōs amat et saepe laudat. Nōnne Cornēlium amātis, fīliī?
Respondē Latīnē:
Cornēlius et fīliī in Viā Appiā sunt. Virum armātum vident. Vir armātus est nūntius Rōmānus et equum album habet. Et nūntius et equus sunt dēfessī quod Rōmam properant. Nūntius magnam pugnam Rōmānam nūntiat.
"Ubi, mī amīce, Rōmānī pugnant?" clāmat Cornēlius.
"Rōmānī in Galliā pugnant, Cornēlī," respondet nūntius.
"Quis est lēgātus?" rogat Cornēlius.
"Rōmānī Labiēnum lēgātum habent," respondet nūntius. "Labiēnus gladium tenet et virōs armātōs vocat. Tum virī armātī pugnant."
Nūntius Rōmam properat sed Cornēlius et fīliī domum ambulant.
Lūcius nūntium et equum album laudat. Tum parvus Pūblius clāmat, "Ego gladium magnum dēsīderō! Parvī puerī semper gladiōs dēsīderant."
"Lēgātī, mī fīlī, nōn parvī puerī, gladiōs habent," respondet Cornēlius.
"Gladium nōn dēsīderās, parve Pūblī," clāmat Lūcius. "Tū es parvus puer. Ego sum paene adultus et gladium dēsīderō."
"Mārcus, meus fīlius adultus, gladium habet," respondet Cornēlius, "sed vōs, fīliī meī, nōn estis adultī et nunc librōs tabellāsque, nōn gladiōs, dēsīderātis."

Cornēlius vīllam habet. In vīllā sunt hortus magnus et parva silva. Itaque Cornēlius dominus est hortī et silvae. Proximus hortō est ager. Dominus hortī et agrī saepe in hortō cum fīliō ambulat. Fīlius nāviculam habet; Cornēlius nāviculam fīlī libenter spectat.
Hortus est pulcher. Circum hortum est mūrus altus. Proxima mūrō est statua pulchra deī Mercurī. In hortō Cornēlī est magnus numerus statuārum deōrum et deārum.
Cornēlius multōs amīcōs habet. Cornēlius amīcīs est cārus quod est vir bonus. Cum amīcīs in hortō hodiē sedet. Fīliī fīliaeque Cornēlī in hortō sedent. Proximī Cornēliō et amīcīs sunt fīliī et fīliae. Amīcōrum fābulae fīliīs et fīliābus dominī sunt grātae.
Extrā mūrum sunt magnī agrī Cornēlī. In agrīs servī cottīdiē labōrant. Vespere servī dēfessī ex agrīs ad vīllam properant. Servī in hortīs nōn saepe sedent quod servī dīligenter labōrant.

Respondē Latīnē
Lūcius et Aulus sunt fīliī Tulliae et Cornēlī. Māne ad lūdum cum paedagōgō ambulant. Puerī librōs et tabellās et stilōs portant. In lūdō dīligenter student.
Orbilius est lūdī magister. Orbilius est sevērus et pigrī discipulī Orbiliō nōn sunt grātī. Sī lūdī magister īrātus est, discipulōs castīgat. Tum puerī clāmant et lacrimant.
Lūcius et Aulus sunt bonī discipulī; itaque ad lūdum libenter properant. Vespere fīliī Cornēlī ā lūdō ad vīllam properant. Tum librōs et tabellās in mēnsam collocant et cum puellīs in hortō vīllae sedent. Posteā Cornēlius fīliīs et fīliābus fābulās nārrat.

Templum est Athēnīs. Templum est antīquum. Incolae Athēnārum templum saepe intrant. Incolae in templum ambulant quod columnās et statuās libenter spectant. Proximī templō sunt multī virī. Columnae pulchrae templī virōs dēlectant. In templō est magna statua deae sapientiae. Proximae statuae sunt ārae. Fēminae ārās deae ōrnant. Agricolae frūmentum ad ārās templī portant. Nautae aurum ā terrīs extrēmīs in templum portant. Sīc virī et fēminae templī deam adōrant.
Hodiē quoque templa antīqua virōs et fēminās dēlectant. Ā terrīs extrēmīs ad Graeciam nāvigant. Templa clāra intrant et laudant. Etiam hodiē columnae templōrum antīquōrum sunt pulchrae. Proxima magnīs templīs sunt multa domicilia parva. Incolae Graeciae longās fābulās dē templīs antīquīs nārrant.
Respondē Latīnē
In Britanniā cōpiae Rōmānae castra magna habent. Castra Rōmāna proxima sunt ōrae quod Rōmānī multās onerāriās habent. Onerāriae auxilia et frūmentum ad cōpiās Rōmānās portant. Circum castra est altum vallum. In vāllō stat Mārcus, lēgātus Rōmānus. Mārcus est adultus fīlius Cornēlī. Mārcus nūntium Rōmānum extrā vallum videt. Nūntius ad castra Rōmāna properat. "Salvē, amīce," clāmat Mārcus. "Parantne Britannī proelium?"
"Salvē, lēgāte, multī Britannī armātī sunt in silvīs proximīs. Intrā silvās sunt multa arma et multum frūmentum quoque. Fēminae cum fīliīs et fīliābus ab oppidīs et ab agrīs in silvās properant quod fāma Rōmānōrum est magna et proelium timent," nūntius clāmat. Tum in castra celeriter properat.
Lēgātus neque Britannōs neque perīcula bellī timet quod vallum castrōrum est firmum et cōpiae Rōmānae sunt multae.
Rōmae Cornēlius magnum domicilium urbānum habet. Dominus, domina, fīliī, fīliae, servī, servae, in domiciliō magnō habitant. Cornēlius est dominus benignus; itaque servī bonī Cornēlī dīligenter labōrant. Tullia est domina benigna; itaque servae bonae Tulliam amant. Magnum domicilium est dominō et dominae grātum. Rōmae sunt multa domicilia magna.
Servī et servae in domiciliō Cornēlī libenter labōrant quod dominum et dominam amant. Sextus est servus bonus. Sextus nōn est liber sed nōn est miser quod dominus est benignus. Sextus nōn est piger; itaque dominus Sextum saepe laudat. Cornēlius multōs et bonōs servōs habet. Servī bonī nōn sunt līberī sed nōn sunt miserī. Servī sunt pigrī. Maria nōn est lībera quod est serva. Tullia est domina benigna; itaque Maria nōn est misera. Maria nōn est pigra. Tulliae servae sunt neque miserae neque pigrae.
Servī et servae nōn sunt miserī quod dominus et domina sunt benignī. Servī et servae sunt laetī quod in domiciliō pulchrō habitant. Dominī fīliī et fīliae quoque sunt laetī. Līberī laetī domicilium pulchrum amant. In domiciliō peristȳlum pulchrum est. Altae columnae peristȳlum circumstant. In peristȳlō est hortus pulcher. Līberōs peristȳlum dēlectat quod est apertum. Domicilium pulchrum Cornēlium et Tulliam et līberōs dēlectat. Domicilia pulchra dominīs Rōmānīs semper sunt grāta.
Multī incolae Ītaliae magna domicilia urbāna habent. Laeca domicilium pulchrum habet. Laeca est poēta clārus et multam pecūniam habet. Agricolae Rōmānī multam pecūniam nōn habent; itaque domicilia pulchra nōn habent. Multī agricolae viās urbānās timent; itaque in casīs rūsticīs habitant.

Respondē Latīnē
Peristȳlum līberōs Tulliae dēlectat. Puellae statuā
s saepe ōrnant. Aulus et Lūcius ibi student. Puerī parvī in peristȳlō libenter lūdunt quod in peristȳlō est aqua. Puerī parvī nāviculās ligneās habent. Tullia in peristȳlō saepe sedet et lūdōs līberōrum spectat. Interdum Tullia cum līberīs lūdit.
Hodiē Pūblius et Servius domī sunt sed Lūcius et Aulus in lūdō sunt. Ā domiciliō Tullia clāmat, "Ubi es, Pūblī? Quid agis?"
Pūblius respondet, "Lūdō in peristȳlō, Tullia."
Tum Tullia clāmat, "Ubi tū lūdis, Servī?"
"Ego quoque in peristȳlō lūdō," respondet Servius.
"Num in aquā lūditis?" rogat Tullia.
"In aquā nōn lūdimus sed nāviculae nostrae sunt in aquā. Nāviculās ad Graeciam et ad Crētam mittimus," respondent puerī parvī.
"Quid audīs, Pūblī? Quis venit?" subitō rogat Servius.
"Lūcius et Aulus in domicilium veniunt," respondet Pūblius.
"Venitne paedagōgus cum puerīs, Pūblī?"
"Puerī cum paedagōgō veniunt."
"Cūr, Lūcī, ā lūdō mātūrē venīs?" clāmat Pūblius.
"Veniō quod magister est aeger," respondet Lūcius.
"Nōnne tū et Aulus in peristȳlum venītis?" clāmat Servius.
"In peristȳlum nōn venīmus. Ad Tulliam venīmus," puerī respondent.

Respondē Latīnē
Multī dominī Rōmānī servōs Graecōs habent. Servī Graecī saepe sunt paedagōgī puerōrum Rōmānōrum. Dominī paedagōgōs cum fīliīs ad lūdum mittunt. Paedagōgus Lūcī et Aulī est Graecus. Puerīs fābulās dē Graeciā saepe nārrat. Fābula dē equō ligneō Lūcium et Aulum dēlectat.
"Graecī sunt īrātī quod Troiānī pulchram fēminam Graecam Troiae tenent. Itaque multī armātī ōrās Graeciae relinquunt et Troiam nāvigant. Interim Troiānī arma et frūmentum cōgunt et mūrōs Troiae dīligenter mūniunt. Posteā Graecī mūrōs oppugnant et longum bellum cum Troiānīs gerunt. Sunt multa proelia in ōrīs Troiae sed deī neque Graecīs neque Troiānīs victōriam dant."
"Tandem Graecī magnum equum ligneum aedificant. Noctū multī armātī in equum ascendunt. Tum reliquī Graecī ad īnsulam parvam nāvigant sed equum extrā mūrōs Troiae relinquunt. Māne Troiānī ā Trōiae mūrīs equum magnum vident. Portās celeriter aperiunt et ad equum properant. Multī clāmant, 'Est certē dōnum deōrum!' Troiānī equum nōn timent sed dēsīderant; itaque equum intrā mūrōs trahunt. Noctū armātī ex equō veniunt. Troiānī Graecōs nōn impediunt quod armātōs nōn audiunt. Ab īnsulā parvā ad Troiae portās reliquī Graecī properant. Tum armātī ad portās veniunt et sociōs intrā mūrōs dūcunt. Sīc Graecī Troiānōs vincunt et Troiam incendunt."
Orbilius magister discipulōs laudat sī dīligenter student. Interdum ā magistrō fābulae nārrantur. Hodiē Orbilius rogat, "Dēsīderātīsne fābulam, puerī?"
"Certē, certē, fābulam longam, fābulam longam dēsīderāmus," puerī clāmant.
Tum fābula dē Helenā, fēmina pulchra Graecā, ab Orbiliō nārrātur.
"In Graeciā Helena habitat. Fēmina pulchra ā multīs virīs amātur. Troiānus clārus ad Graeciam nāvigat. Fēmina pulchra ā Troiānā vidētur et amātur. Tandem Troiānus fēminam Trōiam dūcit. Graecī sunt īrātī; itaque bellum parātur. Arma et frūmentum et armātī onerāriīs ad ōrās Troiānās mittuntur. In ōrīs Troiānīs Graecī castra pōnunt. Troia mūrō altō et portīs firmīs mūnītur. Posteā castra Graecōrum fossā et vāllō altō mūniuntur. Graecī Troiānōs nōn timent sed ā Troiānīs timentur. Diū bellum geritur. Armātī gladiīs, hastīs, sagittīs pugnant. Et Graecī et Troiānī ā virīs clārīs dūcuntur sed deī victōriam nōn dant."

"Achillēs, fīlius Pēlēī, est clārus Graecus. Sī cōpiās Graecās dūcit, Graecīs victōria est. Sed Achillēs īrātus est quod captīva pulchra ab eō rapta est. Itaque in tabernāculō sedet neque pugnat. Patroclus amīcus cum sociīs multīs ad tabernāculum venit."
"'Cūr prō patriā nōn pugnās, amīce?' Patroclus rogat. 'Tū ā Troiānīs maximē timēris. Nōs impedīmur quod tū nōn pugnās.'"
"'Ego ā Troiānīs timeor. Quod cōpiās nōn dūcō, vōs impedīminī. Īrātus, tamen, prō patriā nōn pugnō,' Achillēs respondet."
"'Nōs in castrīs ā lēgātīs tenēmur quod tū in tabernāculō sedēs. Interdum nōs ē castrīs ā cōpiīs Troiānīs pellimur. Saepe hastīs et sagittīs Troiānōrum vulnerāmur. Sī ā fīliō Pēlēī dūcimur, nōn vincimur. Tuum auxilium victōriam semper portat. Tū ad tabernāculum nōn pelleris; tū in tabernāculō nōn tenēris. Tū nōn vulnerāris neque impedīris neque vinceris. Cūr tū nōn pugnās?' iterum Patroclus rogat."
"'Vōs, sociī meī, in castrīs saepe tenēminī. Ē castrīs saepe pelliminī. Tēlīs Troiānōrum vulnerāminī. Vincitis et vinciminī. Ad tabernāculum ego nōn pellor. Ego nōn vulneror neque impedior neque vincor. Īrātus, tamen, nōn pugnō,' Achillēs clāmat. Tum et gladium et arma in terram mittit."
"Patroclus gladium et arma amīcī celeriter induit. Tum Graecōs ad mūrōs Troiae dūcit. Ibi Patroclus necātur."
Respondē Latīnē
Līberī cum paedagōgō in peristȳlō sedent. Paedagōgus līberīs fābulam dē templīs Graecīs nārrat quod in Graeciā habitābat. "Graecī multōs deōs et deās habēbant. In pulchrīs templīs deōs et deās adōrābant. Templa ōrnābantur columnīs altīs et ārīs. Magnae statuae deōrum et deārum in templīs vidēbantur. Graecī multa dōna ad templa mittēbant. Frūmentum ab agricolīs et aurum ā nautīs mittēbātur. Cottīdiē magnae iānuae templōrum aperiēbantur; nam Graecī ad templa saepe veniēbant.
"Olympia oppidum pulchrum in Graeciā erat. Olympiae erant multa templa. Hīc erat templum deī maximī. In soliō altō deus sedēbat. Deus ā virīs et fēminīs adōrābātur et timēbātur. Deus verba virōrum et fēminārum audiēbat et cōnsilia regēbat. Statua numquam relinquēbātur sed semper cūstōdiēbātur."

Respondē Latīnē
"Quid herī agēbātis, līberī?" rogat Tullia.
"In peristȳlō cum paedagōgō sedēbāmus," respondent līberī. "Paedagōgus fābulam vēram dē templīs Graecīs nārrābat."
"Amābāsne fābulam, parvē Servī?" rogat Tullia.
"Ego fābulam amābam, Tullia," respondet Servius. "Habitābantne deī et deae in templīs?"
"Nōn in templīs sed in Olympō deī et deae habitābant, Servī."
"Quid deī et deae in Olympō agēbant, Tullia?"
"Deī et deae incolās terrārum cūrābant et cōnsilia regēbant. Zēus maximus deus erat; reliquōs deōs et deās dē cōnsiliīs monēbat. Tamen discordia inter incolās Olympī saepe veniēbat. Discordia, vērō, erat causa bellī Troiānī."
"Nōnne lūdī magister herī fābulam dē bellō Troiānō nārrābat, Lūcī?"
"Certē! Herī fābulās dē bellō Troiānō et dē Patroclō nārrābat. Erant fābulae bonae."
Hodie Lūcius et Aulus in horto cum Cornelio et Tulliā sedent. Parvi pueri ibi lūdunt.
"Crās, mei filii, Romam ambulabō," inquit Cornelius. "Nōnne tū quoque, Lūci, ambulābis?"
"Ego libenter ambulābō, si Aulus ambulabit," respondet Lucius.
"Bene! Bene! Crās nōs Rōmam ambulābimus!" clāmat Aulus.
"Quō crās ambulabitis?" rogat Tullia.
"Pueri Rōmam ambulabunt," respondet Cornelius.
"Quid, Aule, Romae videbis?" rogat Tullia.
"Forum Rōmānum videbō," respondet Aulus.
"Fortasse lūdōs in Circō Maximo videbimus," clamat Lucius.
"Certe," inquit Cornelius, "pueri lūdōs Rōmānōs videbunt, Tullia, quod nunc Romae lūdī celebrantur."
"Lūdōs amō," clāmat Lūcius. "Adultus ego auriga erō!"
"Tu auriga eris et ego poēta erō; fābulās dē aurīgās nārrābō," clāmat Aulus.
"Crasne erit Marcus Romae?" rogat Tullia.
"Romae erunt multi viri et feminae quod lūdī celebrantur. Fortasse Marcus ibi erit," respondet Cornelius.
"Fortasse Marcum vidēbimus," clamant pueri et in domicilium properant.
"Nonne nos quoque Romam ambulabimus?" rogant Pūblius et Servius.
"Vos, parvi pueri, domi manēbitis; ā Tulliā docēbimini," respondet Cornelius. "Tū, Tullia, ā parvis pueris servāberis. Dōna Rōmā portābuntur. Fortasse, mei filii parvī, ā Tulliā laudabimini. Tum bonis pueris dōna dabō."
"Ā Publiō et Serviō bene servabor," clamat Tullia.
"Boni erimus," clāmant Pūblius et Servius. "Ā Tulliā, vērō, laudābimur. Portā multa dōna."

Pūblius et Servius in hortō lūdunt. Prope puerōs parvōs Tullia cum amīcā Camillā sedet. Fēminae puerōs spectant et audiunt.
"Nōn semper," inquit Pūblius, "parvī erimus. Tum nōs quoque cum Lūciō et Aulō Rōmam ambulābimus."
"Mox discipulī erimus et cottīdiē ad lūdum properābimus," respondet Servius.
"Quid in lūdō agēs?" rogat Pūblius.
"In lūdō fābulās legam," respondet Servius.
"Tūne, Servī, semper fābulās legēs?"
"Interdum lūdī magister fābulās leget. Fābulās dē deīs et deābus leget," respondet Servius.
"Nōs in lūdō multās fābulās legēmus!" clāmat Pūblius.
"Quālēs fābulās, meī fīliī, legētis?" rogat Tullia.
"Fābulās dē bellīs et dē aurīgīs legēmus," respondent Pūblius et Servius.
"Meī fīliī parvī, Camilla," inquit Tullia, "libenter fābulās lēgent. Fortasse domī fābulās nārrābunt."
"Parvī fīliī tuī sunt cārī, Tullia. Fortasse ad vīllam meam mox venient. Nunc domum properābō. Nōnne ad lectīcam, puerī, veniētis?" rogat Camilla.
"Veniēmus sī Tullia quoque veniet," respondent puerī.
"Cum fīliīs parvīs," inquit Tullia, "libenter veniam. Nōnne iterum, cāra Camilla, ad vīllam veniēs?"
"Mox veniam et fīliae meae quoque venient," respondet Camilla.

Crās Cornēlius fīliōs Lūcium et Aulum ad Forum Rōmānum dūcet. Ibi puerī aedificia multa et magna vidēbunt. Multōs virōs clārōs quoque vidēbunt. Nam virī clārī ad Forum Rōmānum cottīdiē veniunt. Multa verba dē glōriā patriae dīcentur et audientur. Fortasse Cornēlius sententiam dē bellō dīcet. Tum puerī laetī erunt quod Cornēlius ā multīs audiētur et laudābitur. Forum Rōmānum vīrōrum et fēminārum erit plēnum. Erit pompa in Forō Rōmānō. Virī ad templa deōrum properābunt. Fēminae ad tabernās ambulābunt et puerī tardī ad lūdōs current. In Forō nōn erit ōtium quod multum negōtium agētur.
Cornēlius rogābit, "Nōnne, puerī, in tabernās veniētis?"
"Libenter in tabernās veniēmus, nam dōna ad Tulliam līberōsque mittēmus," respondēbunt fīliī.
Ē tabernīs multa dōna ad vīllam ā servīs portābuntur. Parvum scūtum ad Pūblium, parvus gladius ad Servium mittētur. Ad Tulliam fībula pulchra mittētur. Tum Cornēlius et fīliī per angustās viās Rōmae ad Circum Maximum properābunt, et cum amīcīs spectāculum exspectābunt. Ē subselliīs spectāculum vidēbunt. Quadrīgae per arēnam volābunt. Equī celeriter current. Virī et fēminae et puerī clāmābunt. Tandem dēfessī domum venient et Tulliae līberīsque dōna dabunt.

Quotannīs Mārcus lēgātus ab hībernīs domum venit. Ad puerōs dōna ferē semper portat. Saepe dōna sunt arma lignea. In hībernīs armātī nōn pugnant et magnum est ōtium; itaque dōna parva libenter faciunt. Hodiē Mārcus puerīs dōna dat.
"Ego galeam accipiō," Pūblius clāmat. "Quid tū accipis, Aule?"
"Ego pilum et scūtum accipiō et Lūcius quoque pīlum et scūtum accipit," Aulus respondet.
"Cūr pīla et scūta accipitis? Nōnne dēsīderātis galeās?" Pūblius rogat.
"Pīla et scūta accipimus quod libenter pugnāmus. Parvī puerī, Pūblī, galeās accipiunt sed nōs pīla et scūta accipimus," Aulus respondet.
Itaque ā Lūciō et ab Aulō pīla et scūta accipiuntur et ā Pūbliō galea accipitur.
Nunc Lūcius et Aulus proelium committunt. Cornēlius et Mārcus in hortō sedent et lūdum spectant. Aulus in terrā stat; Lūcius in mūrō stat. Lūcius dē mūrō pilum in Aulum dēicit. Aulus pīlum scūtō intercipit et reicit. Tum pīlum ab Aulō iacitur et ā Lūciō intercipitur et reicitur. Diū pīla ā puerīs iaciuntur, intercipiuntur, reiciuntur. Tandem puerī dēfessī in subselliō sedent.
"Iaciēbāsne, Mārce, pīla in barbarōs?" rogat Aulus.
"Multa pīla iaciēbam," Mārcus respondet. "In Germānōs et in Gallōs iaciēbantur. Pīlum meum ā barbarō nōn semper intercipiēbātur et reiciēbātur. Saepe ā barbarō capiēbātur."
"Mox," inquit Aulus, "pīla in barbarōs iaciam. Nōnne tū quoque, Lūcī, pīla iaciēs?"
"Pīla multa iaciēmus. Pīla barbarōrum saepe intercipiēmus. Fortasse pīla barbarōrum capiēmus," respondet Lūcius.
"Mox," inquit Cornēlius, "meī fīliī erunt armātī. Tum multa pīla et in Germānōs et in Gallōs iacient."

Dux bellum amat. Libenter dux armātōs ad bellum dūcit. Vīta ducis perīculōrum est plēna; sed dūcis virtūs est magna. Dūcī patria est cāra. Saepe patria ducem vocat; ā duce armātī ad bellum dūcuntur.
Erant apud Rōmānōs multī et clārī ducēs. Statuae ducum cārōrum in Forō Rōmānō vidēbantur. Bellum ducibus Rōmānīs erat semper grātum quod spolia erant multa. Nunc ducēs Rōmānōs laudāmus et fābulās dē ducibus legimus.
Mīles bellum amat. Virtūs mīlitis est magna. Victōria mīlitī est grāta; itaque prō patriā dīligenter pugnat. Pāx quoque mīlitem dēlectat et ā mīlite laudātur.
Apud Rōmānōs erant multī et clārī mīlitēs. Victōriae mīlitum Rōmānōrum erant multae. Saepe magnī triumphī agēbantur. Triumphī et ducibus et mīlitibus erant grātī. Populus Rōmānus mīlitēs laudābat quod multa spolia ā ducibus mīlitibusque Rōmam portābantur. Lēx antīqua erat: victōrī sunt spolia.

Respondē Latīnē
Auctōritās Rōmāna erat magna quod Rōma tot mīlitēs habēbat. Mīlitēs erant peditēs et equitēs. Eques equum habēbat et ab equō pugnābat. Pedēs equum nōn habēbat; pedibus pugnābat. Equitēs proelium committēbant sed peditēs pīlīs et gladiīs proelium gerēbant. Arma peditis erant lōrīca, galea, scūtum, gladius. In sinistrā scūtum, in dextrā pīlum portābātur. Interdum mīlitēs Rōmānī oppidum oppugnābant, et magnī lapidēs in mūrōs oppidī mittēbantur. Virtūs mīlitum Rōmānōrum erat magna. Ā rēgibus et prīncipibus multārum terrārum Rōmānī timēbantur quod fāma mīlitum Rōmānōrum erat magna. Līberī rēgum et prīncipum saepe erant obsidēs Rōmānōrum et Rōmam dūcēbantur. Multās fābulās dē obsidibus Rōmānōrum legēmus.
In prīncipiō Rōma ā rēgibus regēbātur. Prīmus rēx erat Rōmulus. Frāter Rōmulī erat Remus. Rōmulus et Remus erant geminī. Pater Rōmulī et frātris Remī deus Mārs, māter Rhēa Silvia erat. Rōmae erant statuae patris Mārtis et mātris Rhēae Silviae et frātrum. Rōmulus erat rēx bonus et ā Rōmānīs laudābātur. Erant septem rēgēs Rōmānī.
Posteā erant cōnsulēs. Cōnsul Rōmānus ā populō Rōmānō dēligēbātur. Imperium cōnsulis erat maximum. Duo cōnsulēs quotannīs dēligēbantur et cīvitātem regēbant.
Posteā imperātōrēs Rōmam regēbant. Imperātor clārus erat Augustus Caesar. Rōmae est magna statua imperātōris Augustī Caesaris.

Respondē Latīnē
Apud Rōmānōs Caesar erat maximus dux. Caesar et legiōnēs in Galliā et Britanniā pugnābant. In legiōne est magnus numerus mīlitum. Bellō Helvēticō multae legiōnēs cum Caesare erant. Decima legiō et in bellō et in pāce Caesarī cāra erat. Virtūs decimae legiōnis erat magna. Hieme Caesaris legiōnēs in hībernīs manēbant. Aestāte Caesar legiōnēs cōgēbat et bellum cum Gallīs gerēbat.
Saepe imperātor mīlitēsque triumphum agēbant. Multitūdō hominum in Rōmae viās properābat. Per Forum Rōmānum victor, mīlitēs, spolia, veniēbant. Clāmōrēs multitūdinis erant magnī. Spectāculum multitūdinem laetam dēlectābat.
Triumphus erat mōs antīquus. Hodiē quoque vestīgia mōris antīquī vidēmus; nam in viīs nostrīs pompae magnae videntur.

Respondē Latīnē
Populus Rōmānus lūdōs et spectācula amābat. Erant lūdī gladiātōriī, certāmina quadrīgārum, alia spectācula. Rōmānī lūdōs gladiātōriōs et certāmina quadrīgārum libenter spectābant. Certāmen quadrīgārum in Circō Maximō erat et populō Rōmānō maximē acceptum erat. Multitūdō virōrum et fēminārum et līberōrum certāmen quadrīgārum magnō cum studiō spectābat. Prīncipium certāminis quadrīgārum ā domine lūdōrum nūntiābātur. Tum spectātōrēs cum studiō aurīgās salūtābant.
Saepe aurīga erat servus. Corpus aurīgae aut rubrā aut albā tunicā tegēbātur. Colōre tunicae Rōmānī corpus statūre aurīgae cernēbant. Pulchra erat aurīgae magnitūdō corporis. Maximā cum celeritāte equī currēbant. Corpora equōrum erant pulchra. Spectātōrēs corpora equōrum laudābant. Victōrī certāminis quadrīgārum palma ā dominō lūdōrum dabātur. Mūnus erat aurīgae grātum. Multa mūnera pulchra victōrī ā spectātōribus dabantur. Crās Cornēlius cum fīliīs Lūciō et Aulō Circum Maximum iterum intrābunt. Ibi puerī certāmen quadrīgārum maximō studiō spectābunt. Clāmōrēs spectātōrum Circum Maximum complēbunt.

Respondē Latīnē
Nunc Cornēlius cum fīliīs Circum Maximum intrat. Magnō cum gaudiō puerī in subselliīs sedent. Circus Maximus puerōs dēlectat. Circus Maximus est aedificium longum. In mediō Circō Maximō est magna arēna. Sōl arēnam illūminat. Circum arēnam sunt subsellia. Dē subselliīs spectātōrēs lūdōs spectant. In Circō Maximō sunt multa genera hominum. Sunt ducēs, mercātōrēs, agricolae, servī. Dē subselliīs puerī magnō studiō arēnam spectant. Arēna mūrō angustō dīviditur. Nōmen mūrī angustī est "spīna." In spīnā sunt statuae clārōrum aurīgārum et equōrum. Prope terminōs spīnae sunt columnae altae. Columnae sunt mētae. In summā spīnā prope mētās iūdicēs stant. Circum spīnam equī volant.
"Nōnne est tempus certāminis, pater?" rogant puerī.
"Nōndum, meī fīliī," respondet Cornēlius. "Ante certāmen semper est pompa. Pompa per viās ad Circum Maximum iter facit. In pompā sunt equī, aurīgae, virī clārī, imāginēs pulchrae deōrum. Mox pompa portam intrābit et per arēnam veniet."
"Porta aperītur,"clāmat Lūcius. "Pompa venit!"

Post pompam spectātōrēs signum certāminis exspectant. Signum ā dominō lūdōrum datur; quadrīgae maxima cum celeritāte in arēnam volant. Per septem spatia equī circum spīnam volant. Vulnera aurīgārum sunt multa. Interdum aurīgae interficiuntur quod super capita et corpora miserōrum reliquae quadrīgae volant.
"Meus aurīga est in spatiō extrēmō," clāmat Aulus. "Volat circum mētam extrēmam. Reliquōs aurīgās relinquit. Est victor!"

Respondē Latīnē
Rōma est urbs clāra. Viae, templa, aedificia urbis sunt pulchra. Rōmulus, rēx prīmus, urbī nōmen dedit. Flūmen Tiberis urbem dīvidit. Mare nōn longē ab urbe abest. In mare flūmen Tiberis fluit; urbs Rōma ab ōre flūminis Tiberis nōn longē abest. Nōmen maris est Mare Īnferum. Ā marī paucae nāvēs Rōmam veniunt quod flūmen nōn est altum. Est Mare Superum quoque; nam maria Ītaliam ferē circumstant.
Sunt multae et magnae urbēs in Ītaliā. Rōma est maxima urbium. Rōma est caput Ītaliae. Multīs urbibus pulchrīs proxima est Rōma. Viātōrēs ā multīs terrīs ad urbēs clārās veniunt. In multīs urbibus Ītaliae sunt ruīnae aedificiōrum magnōrum. Ruīnae urbium antīquārum viātōribus sunt grātae; antīquās urbēs libenter spectant.
Temporibus antīquīs cīvis Rōmānus erat homō superbus. Nisi homō erat cīvis Rōmānus, "barbarus" saepe appellābātur. Vīta cīvis Rōmānī erat inviolāta. Barbarus cīvī Rōmānō nōn erat cārus; itaque vīta barbarī nōn erat inviolāta. Barbarus cīvem Rōmānum nōn amābat et ā cīve Rōmānō nōn amābātur.
Cīvēs Rōmānī extrēmīs in terrīs saepe habitābant. Iūra cīvium Rōmānōrum etiam extrēmīs in terrīs dīligenter servābantur. Iūdicēs cīvibus Rōmānīs erant benignī. Sī homō clāmābat, "Cīvis Rōmānus sum," vīta erat inviolāta. Itaque imperium Rōmānum et in Ītaliā et in terrīs extrēmīs cīvēs Rōmānōs servābat. Iūre imperium Rōmānum ā cīvibus Rōmānīs laudābātur.
Respondē Latīnē
In prīncipiō Rōma erat parva urbs. Bellō potestātem augēbat. Prīmō proelia cum gentibus proximīs gerēbantur. Virtūs gentium proximārum erat magna sed Rōmānī erant victōrēs. Tandem Rōma erat domina Ītaliae.
Trāns mare habitābant Karthāginiēnsēs. Erant hostēs Rōmānōrum. Magnam classem habēbant; itaque mare regēbant. Magnum numerum nāvium longārum habēbant et bellum amābant. Erant longa bella inter Rōmānōs et Karthāginiēnsēs; magna erat caedēs. Tandem Rōmānī erant victōrēs; itaque Rōma erat domina maris.
Tum in Asiā et in Galliā et in Britanniā bella gerēbantur. Tandem Asia, Gallia, Britannia in Rōmae potestāte erant. Sīc terrā marīque potestās Rōmāna erat maxima.
"Cūr, Aule, librum domum portāvistī?" rogāvit Cornēlius ubi puerī ā lūdō vēnērunt.
"Librum domum portāvī quod fābulam in lūdō lēgī et maximē amāvī," respondit Aulus.
"Num nōs fābulam audīvimus, Aule?" rogāvērunt parvī puerī.
"Fortasse, frātrēs parvī, fābulam audīvistis," respondit Aulus.
"Quam fābulam lēgistī, Aule?"
"Aulus fābulam dē Aenēā et Ascaniō lēgit," clāmāvit Lūcius.
"Nōs quoque, puerī," inquit Cornēlius, "fābulam dē Aenēā legimus."
"Pater mē, adulēscentem," inquit Mārcus, "Athēnās mīsit. Ibi tabulam dē Aenēā et sociīs vīdī."
"Vōs, puerī," inquit Cornēlius, "clāram fābulam dē prīncipiīs Rōmae lēgistis. Semper puerī Rōmānī fābulam dē Aenēā lēgērunt."

Respondē Latīnē
Aenēās erat dux clārus et pius. Virtūs Aenēae erat magna. Ubi Graecī magnīs ignibus Troiam dēlēvērunt, cum uxōre Creūsā et fīliō Ascaniō et patre Anchīsā ex urbe fūgit. Pater erat aeger et invalidus; itaque Aenēās umerīs patrem ad ōram maritimam portāvit. Ascanium, parvum fīlium, dextrā dūxit; uxor post Aenēam properāvit. Per multa tēla et magnōs ignēs properāvērunt et tandem ad ōram pervēnērunt.
Ibi multī hominēs fuērunt. Sed Creūsa āfuit. Aenēās maximē lacrimāvit et clāmāvit: "Ubi, Creūsa, es? Quō cucurristī? Cūr tū sociōs relīquistī? Num meam Creūsam āmīsī? Fātane uxōrem rapuērunt? Vīdistisne, sociī, meam uxōrem?" Creūsa, autem, nōn respondit. Aenēās patrem et fīlium relīquit et ad urbem cucurrit. Uxōrem nōn invēnit. Tandem miser ad sociōs revēnit. Tum nāvēs aedificāvit. Posteā Aenēās sociīque ad Ītaliam nāvigāvērunt.

Aenēās et sociī septem annōs per varia maria et dīversās terrās errāverant. Tandem Iūnō, rēgīna deōrum, magnā tempestāte Troiānōs ad ōrās Āfricae pepulit. Iūnō Troiānōs timēbat et ab Ītaliā arcēbat. Iūnō sīc putābat: "Nisi Troiānī in Ītaliam pervēnerint, numquam erit gēns Rōmāna."
Quod Dīdō, rēgīna Karthāginis, Troiānōs benignē accēperat et maximē adiūverat, Aenēās rēgīnam amāvit. Multōs mēnsēs Karthāgine mānsit. Tandem Mercurius, deōrum nūntius, ad Aenēam mandāta ā patre deōrum portāvit. Sīc Aenēam dē fātīs admonuit. Tum Aenēās magnō cum studiō classem comparāvit.
Quod Dīdō cōnsilia Troiānōrum cognōverat, fuit īrāta et Aenēae clāmāvit: "Sī tū mē relīqueris, semper miser eris. Sī tū ad Ītaliam fūgeris, ego mē interficiam."
Aenēās respondit: "Ad Ītaliam nōn ultrō properō. Fāta mē admonuērunt."
Posteā Aenēās et Ascanius ad Ītaliam nāvigāvērunt et ibi gentem Rōmānam cōnstituērunt.

Respondē Latīnē
Quod Troia ā Graecīs incēnsa erat, Troiānī in partēs dīversās pulsī sunt. Multī interfectī sunt, sed Aenēās et sociī ad Ītaliam fūgērunt. In Āfricā ā rēgīnā Karthāginis adiūtī sunt. Aenēās rēgīnae dīxerat: "Sī nōs Troiānī in urbem tuam bene acceptī erimus, et sī auxilium ad sociōs meōs missum erit, nōmen tuum semper laudābitur." Itaque Troiānī ā rēgīnā adiūtī erant et nōmen rēgīnae diū laudābātur.
Tandem nāvēs Troiānae comparātae sunt quod Aenēās ā Mercuriō admonitus erat. Sed cōnsilia Aenēae ā rēgīnā audīta erant et Dīdō īrāta erat. Aenēās graviter accūsātus est; rēgīnam tamen relīquit. Iterum Troiānī ā Fātīs in mare pulsī sunt. Misera Dīdō sē interfēcit quod relicta erat. Sed Aenēās et sociī laetī ad Ītaliam nāvigāvērunt.

Respondē Latīnē
Postquam Aenēās et sociī Karthāginem relīquērunt, ad Ītaliam pervēnērunt. Multī Ītaliae incolae Troiānīs erant inimīcī, quod aliēnī erant. Sed Latīnus, rēx Laurentī, Troiānōs benignē accēperat.
Lāvīnia, Latīnī fīlia, ā Turnō amāta est. Turnus erat rēx Rutulōrum. Turnus Aenēam timēbat quod Aenēās ā Latīnō benignē acceptus erat. Turnus sīc putābat: "Sī pulchra Lāvīnia ab Aenēā vīsa erit, et amāta erit, coniūnx Turnō nōn dabitur." Itaque bellum miserum inter Aenēam et Turnum gestum est. Multī hominēs utrimque interfectī sunt. Tandem Turnus in proeliō cecidit.
Lāvīnia ab Aenēā in mātrimōnium ducta est, et oppidum Lāvīnium condītum est. Ibi Aenēās paucōs annōs rēgnābat. Posteā Aenēās ā Rutulīs occīsus est. Tum Ascanius, Aenēae fīlius, rēgnābat. Ascanius Albam Longam, urbem clāram, condidit. Albae Longae gēns Troiāna trecentōs annōs rēgnābat. Tandem Rōmulus, fīlius Rhēae Silviae et Mārtis, Rōmam condidit. Sīc gēns Rōmāna cōnstitūta est.
Hodiē Sextus magnā cum celeritāte in lūdum venit, quod magister puerīs praemia dabit. In lūdō Orbilius mox Sextum ad sē vocat et dīcit: "Herī, Sexte, ego tē laudāvī quod tū fābulam pulchram dē Rōmā scrīpserās. Rōma mihi est cāra et fābula tua mē dēlectāvit. Itaque hodiē praemium tibi ā mē datur. Praemium tuum est novus stilus."
Sextus respondet, "Tibi, magister, grātiās agō," et stilum cum gaudiō accipit. "Stilus novus mihi est maximē acceptus. Nunc ego magnā dīligentiā scrībam." Sextus amīcīs suīs stilum novum dēmōnstrat.
Tum Orbilius Lūcium et Aulum ad sē vocat, "Herī, meī puerī" inquit, "vōs quoque laudāvimus. Vōs nōbīs fābulam dē Aenēā et prīncipiīs Rōmae nārrāvistis. Fābulae vestrae nōs dēlectāvērunt et ā nōbīs laudātae sunt. Vōbīs quoque praemia dō. Praemia vestra sunt librī. In librīs sunt fābulae dē Rōmānīs clārīs. Fortasse pars fābulārum nōbīs ā vōbīs nārrābitur." Puerī laetī librōs suōs accipiunt.
"Nōs," inquit Lūcius, "tibi grātiās agimus; libenter librōs novōs legimus."
"Quis nostrum fābulās hodiē nārrābit?" Titus magistrum rogat.
"Pars vestrum fābulās nārrābit et pars vestrum fābulās scrībet. Parvī puerī fābulās nārrābunt," respondet Orbilius.
"Nōnne nōs quoque, Orbilī, ā tē laudābimur? Num tū eris oblītus nostrī? Cupidī praemiōrum sumus. Nōnne nōbīs quoque praemia dabis?" rogat Titus.
"Ego nōn erō oblītus vestrī, sī vōs mēcum dīligenter labōrāveritis," respondet Orbilius.
"Dē quō fābulam nārrābō?" rogat Titus.
"Fābulam dē Aenēā nārrā," respondet Orbilius.
"Aenēās," inquit Titus, "pius erat. Suī erat oblītus[1] et prō patriā sē dēvovēbat. Adultus, ego quoque meī oblītus erō."
"Nōs nostrī semper oblītī erimus et prō patriā nōs dēvovēbimus," clāmant discipulī.
"Certē," inquit Orbilius, "sed nunc lībrīs Latīnīs vōs dēvovēte."

Multōs annōs rēgēs Albae Longae rēgnāverant. Proca fuit rēx clārus Albānōrum. Is duōs fīliōs habuit. Eius fīliī erant Numitor et Amūlius. Numitor erat maior nātū; itaque eī rēgnum datum est. Sed Amūlius, malus homō, eum cum fīliō et fīliā ā rēgnō pepulit. Etiam tum Amūlius frātrem et eius līberōs timēbat. Itaque ab eō fīlius Numitōris interfectus est et fīlia, Rhēa Silvia, sacerdōs Vestae facta est. Ea tamen ā Mārte, deō bellī, amābātur. Eius fīliī erant Rōmulus et Remus, geminī. Puerī parvī eī erant cārī.
Sed Amūlius eam in cūstōdiam trādidit et geminōs ab ea rapuit. Puerī in arcā positī sunt et in flūmen Tiberim iactī sunt. Tum crēbrī imbrēs in flūmen vēnerant; itaque id erat altum. In eius rīpās aqua redundāverat et flūmen nunc Palātium tangēbat. Proxima eī sub Palātiō erat arbor antīqua. Paucī rāmī arboris flūmen tetigērunt et arcam continuērunt. Nōn diūtius erat flūmen altum; arca in terrā relicta erat. Paulō post lupa ad flūmen vēnit. Lupa puerōs invēnit et servāvit.

Geminī ā deō Mārte quī erat pater eōrum semper cūrābantur. Is lupam quae in Palātiō habitābat ad puerōs mīsit. Ea lupa līberōs ad latibulum suum quod erat sub Palātiō trāxit et multōs mēnsēs mātrem sē gessit. Tum pāstor, cuius nōmen erat Faustulus, eōs invēnit et domum ad uxōrem Accam portāvit. Statim Acca puerōs quī erant pulchrī amāvit. Sīc līberī Rhēae, fīliae Numitōris, quem Amūlius ā rēgnō pepulerat, servātī sunt.
Multōs annōs geminī quibus nōmina Rōmulus et Remus data erant cum Accā et Faustulō habitābant. Pāstōrēs quibuscum cottīdiē labōrābant eōs ducēs dēlēgērunt. Post multōs annōs Rōmulus et Remus fābulam dē avō Numitōre et eius frātre audīvērunt. Deinde geminī quōrum virtūs erat maxima Albam Longam properāvērunt et Amūlium ex rēgnō pepulērunt. Itaque Numitor iterum rēx Albānōrum factus est et Albae Longae erat magnum gaudium.
Ea est fābula dē Rōmā quam līberī Rōmānī amābant. Etiam hodiē nōs quī eam fābulam lēgimus dēlectāmur.

Rōmulus et Remus victōriā magnā laetī cum avō suō Albae Longae mānsērunt. Sed dēsīderābant agrōs et montēs suōs; itaque revēnērunt ad loca in quibus eī, puerī et adulēscentēs, habitāverant. Praetereā amōre lībertātis suam urbem et rēgnum cupiēbant. Sed frātrēs dē urbis novae locō inter sē dissentiēbant.
"Hic mōns" inquit Rōmulus, "est locus urbī novae idōneus. Latera huius montis sunt alta et hostēs prohibēbunt. Proximum huic montī est flūmen magnum quō nāvēs ad terrās extrēmās nāvigābunt. Praetereā ad hunc montem ā Faustulō portātī sumus et in hōc monte tot annōs habitāvimus. Hōc in locō urbem novam condēmus."
"Istīs causīs nōn addūcor," respondet Remus. "Hic mōns est altus sed nōn est aequus. Ille mōns et altus et aequus est. Agrī illīus montis sunt lātī. Flūmen est proximum illī montī quoque et hostēs prohibēbit. Itaque ad illum montem properābimus et illō in locō urbem novam condēmus."
Sīc Rōmulus dēlēgit montem quem posteā Rōmānī Palātium appellābant. Remus autem montem quī posteā appellābātur Aventīnus dēlēgit.

Deinde frātrēs augurium cēpērunt.[2] Illō tempore, ut erat mōs, hominēs avium fugā auguria capiēbant. Vulturēs bona signa semper habēbantur. Rōmulus in Palātiō mānsit et augurium exspectāvit. Remus ad montem quem dēlēgerat properāvit et caelum spectāvit. Per illam noctem frātrēs caelum spectāvērunt. Tandem prīmā lūce sex vulturēs ā Remō vīsī sunt. Is magnō cum gaudiō nūntium ad sē vocāvit. Subitō nūntius, quī ā Rōmulō ipsō missus erat, aderat. Rōmulus vulturēs duodecim vīderat! Sīc Rōmulus erat victor et Palātium erat locus deīs acceptus.
Nūntius magnā cum celeritāte ad Rōmulum sociōsque revēnit. "Hunc montem," clāmāvit Rōmulus victōriā laetus, "deī ipsī dēlēgērunt." Magnum erat gaudium in Palātiō. Statim Rōmulus ipse āram in hōc locō posuit et deīs grātiās ēgit.
Posteā mūrus urbis ā Rōmulō ipsō dēsignātus est. Remus auguriō miser mūrum spectāvit et clāmāvit, "Iste mūrus hostēs nōn prohibēbit." Deinde eum trānsiluit. Rōmulus verbīs īrātus Remum interfēcit. Rōmulus fuit prīmus rēx Rōmānōrum.

Fābulae dē Rōmae prīncipiīs erant līberīs Rōmānīs maximē acceptae. Facta clāra ācrium vīrōrum et fēminārum ab eīs laudābantur. Faustulus, ācer pāstor, ā puerīs, Acca, ācris uxor eius, ā puellīs laudābātur. Ingenium pāstōrum erat ācre, nam multa erant perīcula. Facta pāstōris ācris et uxōris ācris sunt nōta. Fāmam ingenī ācris eōrum etiam hodiē audīmus. Ab ācrī pāstōre geminī inventī sunt et domum portātī sunt. Ab uxōre ācrī puerī ēducātī sunt. Cum pāstōribus geminī multōs annōs habitāvērunt. Eī posteā ducēs dēlēctī sunt, quod adulēscentēs erant magnī ingenī. Mox multa dē ingeniō ācrī Rōmulī rēgis legēmus.
Līberī Rōmānī fābulās dē factīs fortium virōrum et fēminārum libenter audiēbant. Saepe patrēs eīs fābulās dē Rōmulō fortī nārrābant. Rōmulus etiam puer erat fortis. Agrōs pāstōrum cūstōdiēbat et saepe cum latrōnibus pugnābat. Vīrēs puerī fortis erant magnae. Multae fābulae dē Rhēā Silviā quoque nārrābantur. Ea erat fēmina fortis. Fīliī parvī ā mātre fortī dīligenter cūstōdiēbantur. Malus rēx, tamen, eōs rapuit et dolor mātris fortis erat magnus. Līberī parvī fābulam dē lupā maximē amābant. Animal forte suō ōre geminōs parvōs ā rīpā flūminis trāxit. Cottīdiē in latibulō animālis fortis puerī cūrābantur. Sed tandem Faustulus puerōs invēnit et ab animālī fortī eōs cēpit.
Facta audācium vīrōrum et fēminārum fāmam Rōmae auxērunt. Audāx rēx, Rōmulus, fīliās Sabīnōrum rapuit; audāx factum Rōmulī est nōtum. Erat quoque virgō audāx, Tarpeia, dē quā fābula nārrātur. Magna est fāma rēgis audācis et virginis audācis. Brevī tempore fābulās nōtās dē rēge audācī et dē virgine audācī legēmus.
Respondē Latīnē
Urbs nova quam Rōmulus condiderat erat parva et paucōs incolās habēbat. Sed rēx Rōmulus magnam urbem cupīvit; itaque asȳlum aperuit. Ad asȳlum hominēs omnium generum convēnērunt. Erant pāstōrēs, mercātōrēs, agricolae, nautae, servī, latrōnēs. Hominēs quī ex suīs cīvitātibus pulsī erant ad asȳlum properāvērunt. Sed fēminae ad asȳlum nōn vēnērunt; itaque novā in urbe fuērunt paucae fēminae. Tum Rōmulus ad gentēs quae prope habitābant nūntiōs celerēs mīsit. Cum eīs gentibus rēgnum commūne cupīvit et ab hominibus fīliās uxōrēs petīvit. Sed negōtium nūntiōrum erat difficile; ab omnibus gentibus pulsī sunt.
Deinde Rōmae Rōmulus cum studiō lūdōs parāvit et Sabīnōs, fīnitimōs potentēs, ad lūdōs vocāvit. Sabīnī fābulās dē vīribus Rōmānōrum audīverant. Itaque nūntium libenter accēpērunt. Cum omnibus fēminīs et līberīs Rōmam convēnērunt. Brevī tempore Rōmulus ipse signum dedit et Rōmānī lūdōs commīsērunt.

Rōmulus, rēgnī cupiditāte adductus, nūntiōs ad gentēs proximās mīserat. Sed eae gentēs timōre adductae nūntiōs benignae nōn accēperant. Omnēs fīnitimī nūntiōs ā Rōmulō pepulerant. Itaque nova cōnsilia capta sunt. Is Rōmae lūdōs parāvit et Sabīnōs ad eōs vocāvit. Sabīnī nūntium ā Rōmulō missum accēpērunt et eum libenter audīvērunt. Tum Sabīnī Rōmam ventūrī uxōrēs et līberōs convocāvērunt. Fēminae domicilia relictūrae multa fēcērunt. Tandem omnia ad id iter parāta erant.
Sabīnī cum fēminīs et līberīs Rōmam intrāvērunt. Rōmulus eōs cernēns et eōrum clāmōrēs audiēns gaudiō mōtus est. Tandem erat magnus numerus fēminārum in urbe! Rōmulus apud nōbilēs Rōmānōs sedēns et multa cōgitāns cum gaudiō certāmina spectāvit. Sabīnī quoque prope sedentēs et lūdōs spectantēs gaudiō mōtī sunt. Rōmānī spectābant ōs Rōmulī cernentis gaudium Sabīnōrum et audientis clāmōrēs spectātōrum. Ōs Rōmulī apud nōbilēs Rōmānōs sedentis et multa cōgitantis nihil significābat.
Quid est? Cūr Rōmulus surgit? Daturne signum ā Rōmulō stante? Signum datur. Rōmānī lūdōs intermittunt et fīliās Sabīnōrum rapiunt. Clāmōrēs patrum fīliās petentium undique audiuntur. Eās frūstrā petunt. Virginēs in casās ā Rōmānīs rapiuntur. Sīc fēminae ab audācī Rōmulō Rōmam ductae sunt.

Sabīnī īnsidiīs Rōmulī incitātī Rōmā fūgērunt. Raptae virginēs quoque erant īrātae et lībertātem Rōmulum ōrāvērunt. Sed Rōmulus eīs lībertātem nōn dedit. Mox lēgātī ā patribus Sabīnīs ad Rōmulum missī sunt. Rōmulus eōs domum mīsit. Tum bellum longum et ācre inter Rōmānōs et Sabīnōs gestum est. Multōs annōs gentēs pugnābant. Multa proelia extrā mūrōs urbis facta sunt. Tandem Tatius, quī erat potēns rēx Sabīnōrum, multōs mīlitēs coēgit et Rōmam iter fēcit.
Rōmānī Capitōlium mūnīverant. Tarpeiō prīncipī Rōmānō salūs urbis tribūta erat. Eius fīlia, virgō audāx, erat Tarpeia. Ea in turrī stāns ōrnāmenta aurea in sinistrīs Sabīnōrum vīdit. Tarpeia armillās aureās amāvit et ōrnāmentōrum cupida mūnītiōnēs clam relīquit. Ad ducem Sabīnōrum cucurrit. "Sī mihi dabis ea quae mīlitēs tuī in sinistrīs gerunt, nocte portam urbis aperiam et mīlitēs tuōs in urbem dūcam."
Tatius mūrōs oppugnātūrus cum gaudiō eam audīvit. Celeriter Tarpeia intrā mūrōs urbis revēnit. Mediā nocte ipsa portam aperuit. Tatius prīmus in Tarpeiam ōrnāmenta postulantem nōn sōlum armillās sed etiam scūtum iēcit. Eius mīlitēs quoque ōrnāmenta et scūta iēcērunt. Nam Sabīnī in sinistrīs et ōrnāmenta et scūta gessērunt. Tarpeia scūtīs oppressa cecidit. Ab illō tempore eī quī patriam trādiderant dē Capitōliō dēiectī sunt. Ea pars Capitōlī appellātur Mōns Tarpeius.

Est hōra tertia et Orbilius parvōs puerōs numerōs docet. Numerī ab ūnō ad vīgintī docentur. Nōn omnēs discipulī sunt dīligentēs. Alius numerōrum memor erit, alius oblītus. Aliī bene, aliī male respondēbunt. "Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octo, novem, decem," respondet puer prīmus.
"Bene!" inquit Orbilius. Orbilius secundum puerum reliquōs numerōs rogat.
"Nesciō," respondet is puer. Orbilius eum nōn laudat. Laudātur opus alterīus sed opus alterīus reprehenditur. Alter domī dīligenter labōrāverat; alter nōn labōrāverat.
Tum tertius respondet, "Ūndecim, duodecim, tredecim, quattuordecim, quīndecim, sēdecim, septendecim, duodēvīgintī, ūndēvīgintī, vīgintī."
"Quis omnēs numerōs scit?"
"Ego numerōs sciō. Bene eōs memoriā teneō," clāmat Titus. Titus magnam laudem accipit.
"Quot digitōs, Claudī, habēs?"
"Decem digitōs habeō."
"Sī ūnī digitō adduntur duo digitī, quot digitī sunt?"
"Trēs digitī sunt," respondet puer quīntus.
"Sī duōbus digitīs quīnque digitī adduntur, quot digitī sunt?"
"Nesciō," respondet puer sextus. Is timet quod Orbilius certē eum castīgābit.
Tum Orbilius septimum vocat et rogat, "Sī tribus digitīs septem digitī adduntur, quot digitī sunt?"
Is quoque respondet, "Nesciō." Nunc magister īrātus ambōs puerōs pigrōs ad sē vocat. Animus neutrius est laetus. Orbilius cum studiō ambōs castīgat.
Utrī laus crās dabitur? Crās ambō puerī laudābuntur. Omnēs quidem puerī laudābuntur. Nūllī discipulī erunt numerōrum oblītī sed omnēs tōtam hōram cum dīligentiā labōrābunt.
Respondē Latīnē
Sabīnī in Capitōlium ā Tarpeiā ductī mūnītiōnēs occupāvērunt sed Rōmānī ad Palātium fūgērunt. Inter duōs montēs fuit spatium aequum quod posteā Forum Rōmānum appellātum est. Hīc duo rēgēs cum multīs mīlitibus proelium commīsērunt. Diū atque ācriter pugnātum est sed victōria neutrī rēgī data est. Multa proelia facta sunt; multī mīlitēs caesī sunt. Tandem Hostīlius, dux Rōmānus, interfectus est et Rōmulus lapide vulnerātus cecidit. Rōmānī rēgem vulnerātum videntēs perterritī sunt et aliī in aliam partem fūgērunt. Brevī tempore autem Rōmulus surrēxit. Fugā mīlitum īrātus ācriter eōs accūsāvit; sed nē ūnus quidem fugam intermīsit. Tum Rōmulus Iovem patrem deōrum invocāns auxilium ōrāvit. Virtūs Rōmānōrum verbīs Rōmulī cōnfirmāta est et fugam intermīsērunt.
"Proelium committite et hostēs vincite, mīlitēs," clāmat Rōmulus. "Iuppiter nōbīs auxilium dabit." Itaque Rōmānī cum Sabīnīs iterum proelium committunt. Subitō Sabīnōrum fīliae, quae ā Rōmānīs raptae sunt, in proelium currunt. Neque tēla neque vīrēs hominum timent. Hūc et illūc currunt, ōrantēs fīnem bellī. Et Sabīnī et Rōmānī verbīs eārum addūcuntur. Itaque ambō rēgēs fīnem bellī faciunt.
Pāx inter eōs cōnstitūta est. Rōmānī Sabīnīque urbem commūnem habuērunt. Et Rōmulus et Tatius urbem commūnem quīnque annōs rēxērunt. Tandem Tatius interfectus est et Rōmulus sōlus rēgnāvit. Posteā multa mīlia Rōmānōrum Rōmulum deum et patrem urbis adōrāvērunt.

Apud Rōmānōs Horātius Cocles fuit clārus mīles. Horātius fuit clārior vir quam multī prīncipēs. Fuit multīs rēgibus clārior. Appellābātur clārissimus mīles Rōmānōrum antīquōrum.
Quid fuit forte factum huius virī? Numquam fortius factum ā Rōmānō gestum est. Factum Horātī fuit fortissimum; sōlus cōpiās hostium vīcit. Factum nūllīus mīlitis clāriōris et fortiōris umquam scrīptum est. Numquam fābulam dē virō fortiōre, numquam fābulam dē factō clāriōre lēgētis. Fābula dē audāciā huius fortissimī et clārissimī mīlitis etiam ā poētīs scrīpta est. Facta nūllōrum virōrum fortiōrum et clāriōrum umquam scrīpta sunt.
Ubi Tarquinius Superbus, postrēmus rēx Rōmānōrum, propter ācerrimās iniūriās ex rēgnō expulsus est, miserrimus erat et auxilium ā rēge potentissimō Etrūscōrum petīvit. Lars Porsena, rēx Etrūscōrum, quī erat etiam Tarquiniō ācrior, Rōmam magnā cum celeritāte contendit. Sine morā fortissimīs et celerrimīs cōpiīs montem Iāniculum occupāverat. Tum vērō Rōmānī magnō perīculō erant miseriōrēs quam miserrimī servī. Nōn diūtius erat iter in urbem hostibus difficillimum. Pōns Sublicius, quī erat in flūmine Tiberī inter montem Iāniculum et urbem, sōlus hostēs prohibēbat. Ante oculōs Rōmānōrum vīsiō caedis et mortis miserrimae erat. Lars Porsena deō crūdēlissimō simillimus vidēbātur; itaque magnō terrōre mōtī sunt.

Horātius Cocles cum aliīs mīlitibus Rōmānīs pontem dēfendēbat. Subitō cōpiās Porsenae īnfimum ad montem dēcurrentēs vīdērunt. Itaque magnō terrōre commōtī aliī in aliam partem fugiēbant. Tum Horātius clāmāvit: "Quā dē causā, Rōmānī, fugitis? Timētisne mortem? Cōpiae Etrūscōrum sunt magnae; sunt multīs mīlibus mīlitum maiōrēs quam nostrae cōpiae; sed virtūs Rōmāna est maxima et semper omnia vincet. Sī mīlitēs malī Porsenae pontem tenuerint, cīvēs Rōmānōs in servitūtem dabunt. Estne mors servitūte peior? Cīvibus Rōmānīs, vērō, servitūs est longē pessimum malum. Rōmānī numquam servī erunt. Hic minimus pōns sōlus coniugēs līberōsque nostrōs dēfendit. Nōnne nōs igitur hōc ponte Etrūscōs prohibēbimus? Nōnne nostrās coniugēs līberōsque ab hostibus līberābimus? Sī ferrō ignīque pontem vōs dēlēbitis, ego sōlus in extrēmō ponte stāns hostēs prohibēbō. Ācerrimae cōpiae Etrūscōrum hunc pontem nōn tenēbunt!"
Haec dīxit et extrēmum ad pontem cucurrit. Herminius et Lartius, duo mīlitēs optimī, ad Horātium properāvērunt. Hī trēs erant multō audāciōrēs cūnctīs Etrūscīs et eōs ā ponte prohibēbant. Cēterī Rōmānī maximō cum studiō pontem dēlēbant. Mox Horātius Herminiō et Lartiō clāmāvit, "Pontem relinquite, meī comitēs. Ad cēterōs Rōmānōs properāte. Ego sōlus in ponte manēbō!" Eī Horātium relīquērunt, et ad terram firmam cucurrērunt. Tum hostēs clāmantēs tēla in Horātium mīsērunt, sed Horātius, rūpī simillimus, scūtō tēla eōrum accipiēbat. Tandem pōns magnō fragōre in flūmen cecidit. Horātius deum flūminis invocāns impedītus in flūmen dēsiluit, et ad terram tūtus vēnit.
Sīc Horātius magnum et bonum factum ēgit. Nūllus mīles umquam erat Horātiō maior; nūllus mīles umquam erat Horātiō melior. Etiam hodiē hominēs fābulam dē maximā et optimā virtūte Horātī nārrant.

Respondē Latīnē
Multīs ante annīs Daedalus cum Īcarō, parvō fīliō, Athēnīs ad īnsulam Crētam fūgit quod ab Athēnārum cīvibus damnātus erat. Prīmō Mīnōs, rēx Crētae, eum benignē accēpit; nam Daedalus erat vir artium perītissimus et rēgem iuvāre poterat. Sed posteā rēx Daedalō et Īcarō fuit inimīcus et eōs in cūstōdiam dedit. Mare et terra ā cūstōdibus rēgis cūstōdiēbantur. Daedalus, tamen, patriam vidēre cupiēbat et semper cōnsilia fugae cōgitābat. Sīc sēcum cōgitābat: "Nōnne novās artēs facere possum? Nōnne ego et Īcarus ā Crētā fugere possumus?"
Tandem parvum fīlium ad sē vocat. "Mīnōs quidem nāvibus et mīlitibus mare terramque regere potest. Caelum, vērō, regere nōn potest. Ā caelō nūllī cūstōdēs nōs prohibēre possunt. Ego ālās facere possum; tum nōs Athēnās mox revenīre possumus. Tū, parve fīlī, mē iuvāre potes."
"Tū et tuī cūstōdēs, Mīnōs, vincī potestis. Callidus es, Mīnōs, sed callidior est Daedalus; nōn terrērī potest. Mare et terra ā tē cūstōdīrī et rēgī possunt. Sed caelum ā tē occupārī nōn potest. Ē caelō neque vocārī neque cāpī possumus."
"Effugere nōn potuī; nunc dēmum hanc aliēnam īnsulam relinquere poterō. Nōs Graeciam iterum vidēre poterimus. Tū, mī fīlī, Athēnīs habitāre poteris. Cīvis Athēnārum esse dēbēs. Nunc properāre dēbeō; negōtium enim est difficile."
Hōc modō Daedalus effugere cōnstituit. Tum is multās pennās comparāvit. Ē pennīs cērāque ālās levēs fēcit. Sed Īcarus opus saepe impediēbat. Tum eius pater rogābat, "Vīsne relinquere Crētam, mī fīlī?"
"Certē, pater, volō fugere."
"Quārē, igitur, pennīs lūdis?"
"Pennae, pater, sunt levēs et pulchrae. Ventus eās hūc et illūc mittit. Mē iuvat pennīs lūdere."
"Sed nōs ālās facere volumus. Sī adultī opus facere volunt, nōn lūdunt; tū puer lūdere nōn dēbēs"
"Ego labōrābō. In Crētā manēre nōlō. Ego quoque Athēnīs habitāre mālō."
Sīc dēmum ālae sunt parātae; Daedalus Īcarō eās dēmōnstrat. Ālae Īcarum dēlectant, nam ālīs avis simillimae esse videntur. Poteruntne Daedalus et Īcarus eīs ālīs volāre?

Daedalus īnsulam prīmā lūce relinquere cōnstituerat. Id tempus eī maximē idōneum fugae esse vidēbātur. Nunc Daedalus fīliō parvō ālās dat et memor magnī perīculī sīc Īcarum monet: "Sī superior volābis, sōl cēram solvet; sī īnferior volābis, aqua ālās tanget et tē impediet. Inter haec perīcula volāre dēbēmus. Ego prīmus volābō; tū post mē volābis."
Nunc dēmum ambō sunt in caelō. Eī quī Daedalum et Īcarum per caelum volantēs spectant maximē commoventur. Eīs Daedalus et Īcarus deī esse videntur; nam deī sōlī caelum obtinent et volāre possunt.
Sine morā per caelum clārum volant. Graecia propior et cārior esse vidētur. Īcarus per caelum volāns est laetissimus. Sed propior sōlī esse vult. Mox est verbōrum patris oblītus; ad sōlem volat. Nōnne cōnsilia patris, Īcare, memoriā tenēs? Nōnne Graeciam vidēre vīs? Pater fīlium ad sōlem volantem videt et iterum eum monet. Eius verba frūstrā dīcuntur; nam sōl cēram solvit.
Nunc Īcarus perterritus volāre temptat. Sed volāre nōn potest; ālae āmittuntur. In mare cadit. Daedalus fuit miserrimus et domum volāre nōluit. In marī corpus fīlī petīvit et invēnit. Tum pater sōlus volāvit.

Respondē Latīnē
Fābulam lēgimus dē Horātiō, quī Etrūscōs ā ponte prohibuit.
Quamquam Lars Porsena ita ab Horātiō pulsus erat, tamen ab urbe Rōmā nōn discessit. Longē lātēque castra eius in rīpīs Tiberis pertinēbant. Porsenae castra longius et lātius quam Rōma ipsa pertinēbant. Rēx Etrūscōrum, quod victus erat, īrātissimus erat. Itaque trāns flūmen Tiberim castra posuerat et Rōmam obsīdēbat.
Senātōrēs Rōmānī castra in omnēs partēs longissimē et lātissimē pertinentia vīdērunt. Itaque timōre magnopere mōtī sunt. Omnēs magnō in perīculō erant. Nēmō ex urbe excēdere poterat; nēmō in urbem prōcēdere poterat. Interim Rōmae erat maxima inopia frūmentī. Frūstrā senātōrēs auxilium ā deīs immortālibus petīvērunt. Famem mortemque miserrimē exspectābant.
C.[3] Mūcius erat nōbilis iuvenis magnā virtūte. Ad senātōrēs, virōs maximā auctōritāte, fortiter vēnit et audācter dīxit. "Lars Porsena, vir audācissimus," inquit, "Rōmam iam diū obsidet. Diūtissimē cīvēs nostrōs perterruit. Diūtiusne eum tolerāre dēbēmus? Ego sōlus ad castra hostium celeriter prōcēdere volō. Nōn celerius quam ego sagitta ipsa volābit. Ego enim cīvis Rōmānus cīvēs Rōmānōs ab hōc perīculō et ab hīs hostibus celerrimē līberābō! Probātisne mea cōnsilia?"
Senātōrēs haec verba dīligenter cōgitantēs, ita respondērunt: "Bene dīxistī, C. Mūcī! Nē senātor quidem melius dīxit. Nam Lars Porsena, vir maximā audāciā, male ēgit. Nūllī hostēs umquam peius ēgērunt. Lars Porsena pessimē ēgit quod nostram urbem sine causā oppugnāvit. Sī tua cōnsilia optimē perfēceris, populō Rōmānō maximum beneficium dabis et ā populō Rōmānō semper laudāberis."

Tum C. Mūcius gladiō armātus ad castra hostium laetissimē et celerrimē properāvit. Ibi mīlitibus Etrūscīs ignōtus ambulābat et omnia spectābat. Subitō in mediīs castrīs duōs virōs magnā auctōritāte in sellā sedentēs vīdit. Circum eōs plūrimī mīlitēs ācriter properābant. "Uter est Porsena? Poterōne perficere cōnsilia mea?" Ita cōgitāns ad virōs audācissimē cucurrit et gladiō virum sibi proximum occīdit. Tum quam celerrimē fūgit. Iuvenis miser vērō scrībam, nōn rēgem, occiderat!
Mīlitēs iuvenem captum ad rēgem trāxērunt. Rēx magnopere commōtus eum superbē rogāvit, "Cūr hoc malum perfēcistī? Sine causā scrībam meum occīdistī!"
C. Mūcius sine timōre etiam superbius respondit,"Rēgem, nōn scrībam humilem, occīdere voluī. Id autem perficere nōn potuī. Sed, Porsena, maximīs perīculīs et plūrimīs īnsidiīs semper circum daberis. Multī enim iuvenēs Rōmānī tē occīdere cōnstituērunt."
Porsena maximē perterritus respondit, "Nīsī mihi omnia cōnsilia Rōmānōrum statim nārrāveris, ignī cōnsūmeris."
Mūcius respondit, "Cīvis Rōmānus multō magis honōrem suum quam vītam amat. Patria cīvī Rōmānō vītā multō est cārior. Cīvis Rōmānus mortem nōn timet." Haec dīxit et posuit dextram in ignī quī prope in ārā erat. Dextra ignī cōnsūmpta est. Mūcius autem statuae simillimus sē nōn mōvit.
Porsena virtūtem eius vidēns etiam plūs timōris habēbat, et magnā vōce clāmāvit, "Tū es fortis! Hostem tam fortem interficere nōn possum! Deī ipsī mortem tālis virī vetant!"
Sīc C. Mūcius servātus est quod tam fortis fuit et quod patriam suam amāvit. Tum hōc beneficiō adductus, rēgī omnia cōnsilia iuvenum Rōmānōrum dīxit. "Sunt," inquit, "trecentī nōbilēs iuvenēs quī tē occīdere cōnstituērunt. Sī fortūna alium ab hōc factō prohibuerit, alius id libenter temptābit. Tandem ūnus ex nōbīs cōnsilia perficiet. Sīc dēmum Rōma, nostra patria, līberābitur!"
Tum Lars Porsena hīs verbīs adductus virum fortissimum domum mīsit. Mox cum Rōmānīs pācem cōnfirmāvit. Omnibus suīs cōpiīs Rōmā discessit. Posteā populus Rōmānus propter magnam eius virtūtem Mūciō cognōmen Scaevolam dedit, et nōmen eius semper laudāvit.

Respondē Latīnē
Exercitus Rōmānus, quem Caesar in Galliam dūcēbat, in trēs partēs dīvīsus est. Ūna pars exercitūs equitātus erat, altera pars auxilia, tertia pars peditēs, quī mīlitēs legiōnāriī appellābantur.
Potentissima pars exercitūs Rōmānī erant legiōnēs, nam habēbant mīlitēs legiōnāriōs, virōs maximae virtūtis, quī pīlīs gladiīsque pugnābant. Ubi Caesar signum dēdit, mīlitēs prīmī in hostēs appropinquantēs pīla mittēbant; tum gladiīs in eōs impetum faciēbant. Post proelium equitātus, quī in cornū dextrō et in cornū sinistrō cōnstiterat, in hostēs fugientēs impetum faciēbat et eōs caedēbat. Ante proelium quoque equitātus Caesarī et exercituī magnō auxiliō erat, nam equitātus cum equitātū hostium proelium saepe committēbat. Auxilia, vel peditēs levis armātūrae, proeliīs nōn saepe pugnābant. Eae cōpiae tamen magnō ūsuī erant, quod ad exercitum frūmentum ā fīnitimīs gentibus coāctum portābant. Ab exercitū Caesaris multae gentēs vīctae sunt; nam mīlitēs Rōmānī virtūte vīribusque omnēs aliōs superāvērunt.
Exercitūs Rōmānī ad multās terrās sociīs praesidiō mittēbantur. Mīlitēs eōrum exercituum terrā marīque pugnābant. Nūllī exercitūs exercitibus Rōmānīs parēs erant virtūte. Omnēs nātiōnēs orbis terrārum igitur potentēs exercitūs Rōmānōs timēbant. Diū cum Rōmānīs bellum gerēbant, sed frūstrā pugnābant, nam omnēs nātiōnēs ab exercitibus Rōmānīs vīctae sunt.

Mīlitēs legiōnāriī erant cīvēs Rōmānī, incolae Ītaliae aut prōvinciārum Rōmānārum. Equitēs nōn erant cīvēs Rōmānī sed erant mīlitēs aliēnī quī ex aliīs terrīs vēnerant. Mīlitēs legiōnāriī equitibus magnitūdine corporis nōn semper erant parēs sed saepe eōs virtūte superābant.
Mīles legiōnārius bene armātus erat. In capite galeam, in corpore lōrīcam, in sinistrā manū scūtum gerēbat. Quae arma eī praesidiō erant. In dextrā manū gerēbat grave pīlum, quod longissimē mittere poterat. Habēbat praetereā gladium, quī ā dextrō latere pendēbat. Ubi hostēs propius vēnerant, mīles legiōnārius pīlum mittēbat. Tum in hostēs dēcurrēbat et cum eīs gladiō pugnābat. Arma equitum erant variōrum generum; nam equitēs ā variīs terrīs vēnerant.
Quī summum imperium exercitūs habēbat "dux bellī" appellābātur. Post eius prīmam victōriam "imperātor" appellābātur. Lēgātī erant mīlitēs quī singulās legiōnēs dūcēbant. Eī lēgātī erant nōbilēs magnae virtūtis. Fortissimī autem mīlitum omnium erant centuriōnēs. Erant bellī perītissimī et multōs impetūs in hostēs fēcerant.
Respondē Latīnē
Exercitus Rōmānus ad proelium īnstrūctus aciēs appellābātur. Aciēs Caesaris aciēs triplex appellābātur. Aciēs triplex complūrēs legiōnēs habēbat. Omnis legiō in decem cohortēs dīvidēbātur. Eae cohortēs ad proelium parātae hōc modō īnstruēbantur. Prīma aciēs quattuor cohortēs habēbat. Mīlitēs prīmae aciēī gerēbant pīla quae prīmō impetū in hostēs mittēbant. Secunda aciēs trēs cohortēs habēbat. Eae cohortēs saepe prīmae aciēī auxiliō mittēbantur. Tertia aciēs quoque trēs cohortēs habēbat. Tertia aciēs vel prīmam aciem vel secundam aciem magnō in perīculō iuvāre poterat. Mīlitēs quī proximē cōnscrīptī erant reī mīlitāris perītī nōn erant et in tertiā aciē collocābantur. Interdum aciēs triplex circiter octingentōs pedēs pertinēbat. Aciēs legiōnum sex veterānārum quam Caesar in rīpīs Axonae īnstrūxerat circiter mīlle passūs pertinuit.
Exercitus Rōmānus, iter faciēns, agmen appellābātur. Aestāte Caesaris mīlitēs, ex hībernīs ēductī, iter multa mīlia passuum in fīnēs hostium faciēbant. Gallia longē aberat et multī diēs cōnsūmēbantur. Eōrum diērum ōrdō agminis sīc cōnstituēbātur. Inter singulās legiōnēs erat magnus numerus impedīmentōrum; itaque legiōnēs auxilium inter sē dare nōn potuērunt. Sī, autem, legiōnēs hostibus appropinquābant et perīculum erat maximum, agmen sē aliter habēbat. Veterānae legiōnēs in prīmō agmine collocābantur; post eās impedīmenta tōtīus exercitūs collocābantur; deinde reliquae legiōnēs quae proximē cōnscrīptae erant agmen claudēbant et impedīmentīs praesidiō erant. Cottīdiē mīlitēs castra mūniēbant. Itaque tōtum diem iter facere nōn poterant. Iter quīndecim mīlium passuum erat illīs diēbus idōneum. Quod sī Caesar in hostēs repentīnum impetum facere voluit, paucōs diēs magna itinera fēcit. Magnīs itineribus Caesar paucīs diēbus ad hostium castra subitō pervenīre poterat.

Respondē Latīnē:
Caesar aciem in colle īnstruēbat quod mīlitēs ā superiōre locō pīla in hostēs facilius mittere poterant. Clārissimō proeliō Helvēticō Caesar maiōrem partem collis mīlitibus complēvit. In colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānārum. In summō colle duās legiōnēs quās proximē cōnscrīpserat atque auxilia collocāvit.
Iam Helvētiī prīmae aciēī Caesaris appropinquant. Quod hostēs nōn longē absunt, Caesar signum dat. Statim mīlitēs prīmae aciēī pīla in Helvētiōs venientēs mittunt. Tum omnēs mīlitēs gladiīs diū atque ācriter pugnant.
Tandem Helvētiī vulneribus dēfessī ad proximum collem sē recipiunt. Eō in colle aciem īnstruunt. Sed Rōmānī victōriā audācēs ad eum collem currunt et impetum iterum faciunt.
Auxilia Helvētiōrum quae erant in novissimō agmine et in prīmō proeliō nōn pugnāverant, Rōmānōs ad eum collem currentēs vident. Poteruntne circumvenīre Rōmānōs in colle pugnantēs? Maximā celeritāte ab novissimō agmine mīlitibus Rōmānīs appropinquant. Nunc Rōmānī sunt inter cōpiās hostium. Sed magna est virtūs Caesaris exercitūs. Prīma et secunda aciēs cum Helvētiīs ācriter pugnat. Tertia aciēs sē vertit et cum Helvētiōrum auxiliīs venientibus pugnat.
Tandem Helvētiī impetūs Rōmānōrum nōn diūtius sustinēre possunt. Alterī in summum collem sē recipiunt; alterī ad impedīmenta fugiunt. Etiam ibi fortēs Helvētiī tēla in Rōmānōs appropinquantēs mittunt. Tandem Rōmānī Helvētiōs superant. Propter hanc victōriam Caesar imperātor appellātur.
Lūcius et Aulus hodiē ad lūdum libenter eunt quod magister fābulam dē Caesare nārrābit. Paedagōgus libenter it, nam fābulae magistrī eum quoque dēlectant. Tēla quae frāter Mārcus ā Galliā attulit puerī ad lūdum ferunt; Lūcius scūtum Gallicum fert et Aulus galeam Gallicam fert. In lūdō discipulī sunt dīligentēs et omnia magnā cum celeritāte fīunt.
Mox stilī tabellaeque dēpōnuntur et silentium fit. Tum magister incipit: "Ad multās terrās Caesar iit et multōs annōs cum incolīs eārum terrārum bellum gessit. Ā Galliā Rōmam multa spolia tulit et propter magnās victōriās imperātor factus est. Fortasse vōs quoque, meī discipulī, fīētis magnī ducēs. Tum ad terrās extrēmās ībitis et cum hostibus bellum gerētis. Multa spolia et clārōs obsidēs Rōmam ferētis."
Iam diū mōs est discipulōs multārum terrārum commentāriōs bellī Gallicī ā Caesare ipsō scrīptōs legere; semper eōs iuvat Caesaris verba legere. Iam difficile est eius sententiās intellegere; iam facile est. Hodiē est magnum gaudium in lūdō Americānō, nam magister fābulam ā Caesare scrīptam leget.
Magister iubet discipulōs stilōs tabellāsque dēpōnere. "Erit necesse," inquit magister, "operam dare, quod multae sententiae sunt difficiliōrēs. In lūdō Rōmānō magister fābulās nārrābat; tum discipulī eās verbīs īsdem reddēbant. Nōn necesse erit vōbīs eadem agere."
Deinde iubet omnēs maximā cum dīligentiā verba accipere et incipit: "Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs; quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam Gallī. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen dīvidit; eōs ā Belgīs flūmina Matrona et Sēquana dīvidunt."
Multae gentēs Galliam incolunt. Helvētiī, Sēquanī, Haeduī sunt potentēs gentēs Gallicae. Hōrum omnium fortissimī sunt Helvētiī. Fīnēs eōrum autem angustī sunt et undique continentur: ūnā ex parte, flūmine Rhēnō quī agrōs Helvētiōrum ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte, monte Iūrā quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā ex parte, lacū Lemannō et flūmine Rhodanō quī prōvinciam Rōmānam ab Helvētiīs dīvidit. Īsdem causīs mercātōrēs eōs facile adīre nōn possunt neque Helvētiī dē fīnibus facile exīre possunt. Sunt bellicōsissimī et perīcula libenter subeunt.
Cum Germānīs bellum saepe gerunt; nam aut in Germānōrum fīnēs eunt et proeliō contendunt aut ipsī ā fīnibus Germānōs prohibent. Est difficile autem propter angustōs fīnēs multīs fīnitimīs bellum īnferre; quā dē causā magnō dolōre afficiuntur. Prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī fīnēs sunt minōrēs et prīncipēs eōs iubent lātiōrēs agrōs petere. Orgetorīx potēns prīnceps est rēgnī cupidus. Ab eō multī nōbilēs cōnferuntur.
Respondē Latīnē
Apud Helvētiōs Orgetorīx est prīnceps longē nōbilissimus et potentissimus. Is, rēgnī cupiditāte adductus, coniūrātiōnem nōbilitātis facit. Cuius coniūrātiōnis dux esse vult. Ad nōbilēs hanc ōrātiōnem habet:
"Cīvitās Helvētia, nostra patria, locī nātūrā continētur. Helvētiī undique flūminibus montibusque continentur. Helvētiī, hominēs maximae audāciae, sunt bellī cupidī, sed propter angustōs fīnēs fīnitimīs bellum nōn facile īnferre possunt. Glōria bellī et fortitūdinis quondam fuit maxima sed mox minima erit. Helvētiī sine difficultāte dē fīnibus suīs exīre et lātiōrēs fīnēs petere possunt. Sīc fīnēs sibi magis idōneōs obtinēbunt."
"Rōmānī autem magnam partem Galliae iam superāvērunt. Prīncipātum tōtīus Galliae obtinēre volunt. Rōmānī fortasse ab itinere nōs prohibēre temptābunt. Multae nātiōnēs autem ab Helvētiīs vīctae sunt. Exercitus Rōmānus quidem ab eīs quondam victus est. Sine dubiō cōpiae Helvētiōrum eum iterum vincent."
Alius Helvētius, frāter Orgetorīgis, Rōmānīs amīcus, hanc ōrātiōnem audit et Caesarī dēfert:
"Orgetorīx dīcit cīvitātem Helvētiam locī nātūrā continērī. Dēmōnstrat Helvētiōs undique flūminibus et montibus continērī. Cōnfirmat Helvētiōs, hominēs maximae audāciae, bellī esse cupidōs sed propter angustōs fīnēs fīnitimīs bellum nōn facile īnferre posse. Nōbilibus nostrīs nārrat eōrum glōriam bellī et fortitūdinis fuisse maximam sed mox futūram esse minimam. Putat Helvētiōs sine difficultāte dē fīnibus suīs exīre et fīnēs lātiōrēs petere posse; sīc sibi fīnēs magis idōneōs obtentūrōs esse. Dīcit Rōmānōs ipsōs magnam partem Galliae iam superāvisse et prīncipātum tōtīus Galliae obtinēre velle. Putat Rōmānōs fortasse eōs ab itinere prohibēre temptātūrōs esse. Scit autem multās nātiōnēs ab Helvētiīs vīctās esse et exercitum Rōmānum quidem ab eīs quondam vīctum esse. Spērat cōpiās Helvētiōrum Rōmānōs iterum victūrās esse."

Helvētiī hāc ōrātiōne adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī omnibus cum cōpiīs dē fīnibus suīs exīre cōnstituērunt. Putāvērunt necesse esse cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfirmāre. Orgetorīx ipse ad proximās cīvitātēs iit. Is ad nōbilēs ōrātiōnem habuit et coniūrātiōnem fēcit. Casticus, prīnceps Sēquanōrum, sē rēgnum in cīvitāte suā occupātūrum esse cōnfirmāvit. Dumnorīx, Haeduus, dīxit sē quoque rēgnum in suā cīvitāte obtentūrum esse. Orgetorīx illīs probāvit esse facile haec perficere. Dīxit sē suae cīvitātis imperium obtentūrum esse; tum suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna sē conciliātūrum esse cōnfirmāvit. Hī trēs nōbilēs sē prīncipātum tōtīus Galliae obtinēre posse spērāvērunt.
Brevī tempore Helvētiī intellēxērunt Orgetorīgem coniūrātiōnem fēcisse et rēgem fierī spērāre. Crēdidērunt eum esse hostem; itaque cōnstituērunt necesse esse suppliciō eum afficere. Sed paulō post Orgetorīx perterritus dē vītā dēcessit. Omnēs sēnsērunt eum sibi mortem cōnscīvisse.
Respondē Latīnē
Post Orgetorīgis mortem nihilōminus Helvētiī cōnsilia perficere cōnantur; nam sē maiōre parte Galliae facile potītūrōs esse spērant. Itaque cum omnibus cōpiīs domō proficīscī cōnstituunt. Sunt hominēs maximae audāciae; neque angustiās itineris neque hostēs bellicōsōs verentur. Ubi sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, vīcōs omnēs, prīvāta aedificia incendunt. Fīnitimī eōdem cōnsiliō utī et ūnā cum Helvētiīs proficīscī cōnstituunt. Sunt omnīnō itinera duo: ūnum angustum et difficile inter montem Iūram et flūmen Rhodanum pertinet; alterum multō facilius per prōvinciam Rōmānam pertinet.
Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs Helvētiī diem dīcunt. Omnēs pollicentur sē eā diē ad rīpam Rhodanī conventūrōs esse.
Caesar, hīs rēbus nūntiātīs, Rōmā proficīscitur et maximīs itineribus in Galliam ulteriōrem contendit. Brevī tempore ad flūmen Rhodanum pervēnit. Maximō mīlitum numerō collātō pontem quī est in Rhodanō dēlērī iubet.
Caesaris adventū cognitō Helvētiī celeriter concilium convocant, et lēgātōs ad Caesarem nōbilissimōs cīvitātis mittunt. Lēgātī dīcunt Helvētiōs, Caesare volente, iter per prōvinciam Rōmānam facere velle. Eīs audītīs Caesar negat sē posse iter per prōvinciam ūllī dare. Caesare invītō, Helvētiī tamen flūmen trānsīre cōnantur. Id facere nōn possunt.
Relinquitur ūna per Sēquanōs via. Sēquanīs invītīs, autem, īre nōn poterunt. Dumnorīx apud Sēquanōs plūrimum potest et Helvētiīs est amīcus. Helvētiī spērant Dumnorīge duce Sēquanōs sibi iter datūrōs esse. Nōn frūstrā spērant; nam Sēquanī Helvētiōs īre patiuntur.

Respondē Latīnē
Helvētiī multa dīligenter comparant quod ē patriā exīre cōnstituērunt. Sēmentēs quam maximās faciunt nē inopia frūmentī in itinere sit. Iūmentōrum et carrōrum maximum numerum emunt ut omnia sēcum facile portent. Nūntiōs ad cīvitātēs proximās mittunt ut eae gentēs quoque cōnsilia audiant et auxilium mittant. Fortasse cīvitātēs sē sociōs iungent et ē fīnibus ībunt. Helvētiī patriam relinquunt ut novōs agrōs videant et fīnēs multitūdinī hominum idōneōs capiant. Magna est eōrum spēs.
Orgetorīx, nōbilissimus Helvētiōrum, erat cīvitātibus proximīs amīcus. Dux igitur dēlēctus est ut fīnitimī cōnsilia Helvētiōrum benignē audīrent et auxilium mitterent. Ad cīvitātēs iit ut prīncipēs vidēret et cum eīs cōnsilia caperet. Helvētiī cum fīnitimīs pācem et amīcitiam cōnfirmāre voluērunt ut omnia per eōrum fīnēs sine difficultāte portārentur. Erat mōs gentēs obsidēs inter sē dare nē iniūria esset.
Helvētiī cum cīvitātibus proximīs pācem et amīcitiam cōnfirmāre cōnstituerant quō facilius per eōrum fīnēs iter facere possent. Itaque Orgetorīgem miserant quī eās rēs cōnficeret. Sed Orgetorīx rēgnī cupiditāte adductus alia cōnsilia cēpit.
Nōbilēs Helvēticī Orgetorīgī persuādent ut lēgātiōnem ad cīvitātēs suscipiat. Eī imperant ut sine morā proficīscātur. Ducēs Orgetorīgem monent ut ad cīvitātēs proximās eat. Ab eō maximē postulant ut pācem et amīcitiam cum Sēquanīs et Haeduīs, fīnitimīs potentissimīs, cōnfirmet.
Sed Orgetorīx in illō itinere patriae oblītus erat. Ipse rēx tōtīus Galliae fierī voluit. Iit igitur ad Sēquanōs et Haeduōs et ā nōbilibus quaesīvit ut sēcum coniūrātiōnem facerent. In itinere fīliō prīncipis Sēquanī persuāsit ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret; itemque Dumnorīgī, nōbilissimō Haeduō, ut idem cōnārētur persuāsit. Utrīque iuvenī probāvit sē suae cīvitātis imperium obtentūrum esse; Helvētiōs tōtīus Galliae plūrimum posse cōnfirmāvit. Dīxit autem sē iuvenibus rēgna conciliātūrum esse et eōs monuit ut suās cōpiās et suum exercitum exspectārent. Eīs imperāvit nē cuīquam cōnsilia ostenderent neu metum habērent.
Respondē Latīnē
Tam bene dīcit Orgetorīx ut iuvenēs nōbilēs coniūrātiōnem faciant et rēgna in cīvitātibus suīs occupāre cōnstituant. Inter sē fidem et iūs iūrandum dant. Tam audācēs sunt ut perīcula nōn timeant. Etiam spērant sē tōtīus Galliae imperiō potīrī posse. Tanta est Orgetorīgis cupiditās rēgnī ut patriam trādere velit.
Ea rēs, paulō post, Helvētiīs ēnūntiāta est. Helvētiī Orgetorīgem hostem esse sēnsērunt et ita incitātī sunt ut eum ex vinculīs causam dīcere cōgerent. Orgetorīx amīcōrum magnum numerum habēbat et eius audācia erat tanta ut ad iūdicium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique convocāret; per eōs sē ēripere posse spērāvit. Sed cīvitās, ob eam rem incitāta, armīs iūs suum exsecūta est multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs ad iūdicium coēgērunt. Orgetorīx perterritus dē vītā dēcessit.
Post eius mortem nihilōminus Helvētiī patriam relinquere cupīvērunt. Quārē accidit ut cōnsilia exsequerentur. Magnae sēmentēs factae erant; carrī et iūmenta ēmpta erant; fēminae līberīque collātī erant. Sed spem domum reditiōnis tollere necesse erat. Fīēbat ut oppida sua omnia, vīcōs omnēs, reliqua prīvāta aedificia incenderent. Etiam frūmentum omne praeter id quod sēcum portāre necesse erat incendērunt. Hōc modō effēcērunt ut omnis spēs domum reditiōnis tollerētur. Effēcērunt praetereā ut fīnitimī eōdem cōnsiliō ūsī ūnā cum eīs proficīscerentur.
Respondē Latīnē
Helvētiī multa comparāverant ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent. Multīs fīnitimīs quoque persuāserant ut oppidīs vīcīsque incēnsīs ūnā cum eīs proficīscerentur. Id fēcerant quō tūtius per hostium fīnēs iter facerent. Sed cīvitās Helvētia flūminibus montibusque ita continēbātur ut Helvētiī duōbus omnīnō itineribus domō exīre possent. Ūnum per Sēquanōrum fīnēs, alterum per prōvinciam Rōmānam pertinēbat. Iter autem per Sēquanōrum fīnēs, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, erat tam angustum ut sine maximā difficultāte Helvētiī iter facere nōn possent. Veritī sunt autem nē paucī hostēs itinere prohibēre possent. Sed iter per prōvinciam Rōmānam erat multō facilius quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī erant sociī Rōmānōrum, Rhodanus fluit. Helvētiī scīvērunt sē id flūmen paucīs locīs vadō trānsīre posse. Sīc spērāvērunt sē iter per prōvinciam Rōmānam facere posse. Hīs rēbus fīēbat ut Helvētiī facilius iter dēligerent.
Allobrogēs ā Rōmānīs nūper vīctī erant; itaque Helvētiī crēdēbant eōs nōndum bonō animō in populum Rōmānum esse. Ex oppidō extrēmō Allobrogum, Genāvā nōmine, ad Helvētiōrum fīnēs pōns pertinēbat. Helvētiī exīstimābant sē Allobrogibus persuāsūrōs esse ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Itaque nūntiōs quī eās rēs cōnficerent mittere cōnstituērunt. Sed Caesar effēcit ut cōnsilia exsequī nōn possent.
Amīcī Caesaris cōnsilia Helvētiōrum animadvertunt atque maximē perturbantur. Intellegunt Helvētiōs ex fīnibus suīs ēgredī statuisse. Cognōscunt eōs multīs aliīs gentibus persuādēre ut sē sociōs coniungant et ex fīnibus suīs ēgrediantur. Sentiunt Helvētiōs per prōvinciam Rōmānam iter facere cōnātūrōs esse. Timent nē Helvētiī sociīs Rōmānīs maximē noceant. Itaque magnā cum celeritāte Rōmam contendunt ut cum Caesare colloquantur.
"Cūr tam celeriter ex Galliā vēnistis?" quaesīvit Caesar. "Cūr perturbāminī?"
"Cūr perturbāmur? Multa apud Helvētiōs cōnspeximus, Caesar. Libenter tē certiōrem faciēmus cūr perturbēmur. Helvētiī ex fīnibus suīs ēgredī statuērunt et magnum numerum carrōrum et iūmentōrum ēmērunt. Rogāsne cūr Helvētiī ēgredī statuerint? Rogāsne quantum numerum carrōrum et iūmentōrum ēmerint? Prīmō nōn intellēximus cūr ex suīs fīnibus ēgredī statuissent, et cūr tantum numerum carrōrum et iūmentōrum ēmissent. Itaque ā nostrīs amīcīs Helvēticīs quaesīvimus quae Helvētiī facerent."
Tum Caesar ipse perturbātus quaesīvit quae repperissent. "Helvētiī, Caesar, exīstimant suōs fīnēs angustiōrēs esse prō multitūdine hominum; cōnstituērunt igitur domō exīre ut regiōnibus sibi idōneīs potīrentur. Ad novās regiōnēs eunt. Rogāsne num per prōvinciam Rōmānam eant? Amīcī nostrī nōs certiōrēs nōn fēcērunt quō īrent. Lātiōrēs tamen regiōnēs petunt atque sine dubiō per prōvinciam Rōmānam iter facere cōnābuntur. Itaque ad tē contendimus ut tē dē hīs rēbus certiōrem facerēmus."
Caesarī cum cōnsilia Helvētiōrum nūntiāta essent, Rōmā celeriter profectus est. Magnīs itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit. Mīlitum quam maximum numerum coēgit atque pontem quī erat ad Genāvam dēlērī iussit. Cum Caesar mīlitēs ex prōvinciā cōgeret, Helvētiī lēgātōs ad eum mīsērunt. Lēgātī rogāvērunt ut eius voluntāte Helvētiīs iter per prōvinciam facere licēret.
Caesar cum memoriā tenēret Helvētiōs quondam exercitum Rōmānum sub iugum mīsisse, eīs iter dare dubitāvit. Sēnsit autem quālēs essent Helvētiī, neque hominēs bellicōsōs sine iniūriā iter per prōvinciam factūrōs esse exīstimābat. Cum satis magnum numerum mīlitum in Galliā nōn habēret, eō tempore contrā Helvētiōs bellum gerere nōluit. Itaque lēgātōs post aliquot diēs revertī iussit.
Interim Caesar et legiō decima rīpam Rhodanī multa mīlia passuum mūrō fossāque mūnīre coepērunt. Mīlitēs, superiōribus proeliīs exercitī, brevissimō tempore rem perfēcērunt. Ubi lēgātī Helvētiī diē cōnstitūtā ad Caesarem revertērunt, sē Helvētiīs iter per prōvinciam dare posse negāvit.
Cum Caesar eīs iter nōn dedisset, tamen Helvētiī vī flūmen trānsīre coepērunt. Aliī nāvibus, aliī vadīs flūmen trānsīre ausī sunt. Magnus fuit labor Helvētiōrum at frūstrā ausī sunt. Helvētiī cum diē noctūque mūnītiōnem perrumpere cōnārentur, id tamen perficere nōn potuērunt. Tandem, mūnītiōne et mīlitum tēlīs repulsī, cessērunt.
Respondē Latīnē
Relinquēbātur ūna per Sēquanōs via, quā Sēquanīs invītīs īre nōn poterant. Hīs cum suā sponte Helvētiī persuādēre nōn possent, cum Dumnorīge Haeduō, amīcō suō, collocūtī sunt. Dumnorīx erat cupidus rēgnandī. Apud Sēquanōs plūrimum poterat quod magnās facultātēs ad largiendum comparāverat. Helvētiī Dumnorīgem certiōrem fēcērunt omnia esse parāta ad ēgrediendum. Dīxērunt sē Caesarem neque ōrandō neque pugnandō addūcere potuisse. Dumnorīgem ōrāvērunt ut perficeret ut Sēquanī Helvētiīs iter per fīnēs suōs darent. Dumnorīx eōs rogāvit ut fīnem dīcendī facerent; dīxit sē Sēquanīs persuādēre cōnātūrum esse.
Dumnorīx Sēquanīs persuāsit ut per fīnēs suōs Helvētiōs in Santonum fīnēs prōgredī paterentur. Caesarī cum id nūntiātum esset, Helvētiōs itinere prohibēre statuit. Iūdicāvit enim magnō cum perīculō prōvinciae futūrum esse ut Helvētiī in Santonum fīnibus essent. Itaque eī mūnītiōnī quam fēcerat T.[4] Labiēnum lēgātum praefēcit. Decima legiō quoque in Galliā ad mūnītiōnem dēfendendam mānsit. Caesar ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit ad plūrēs legiōnēs cōgendās. Brevī tempore cum quīnque legiōnibus in ulteriōrem Galliam rediit et in fīnibus Segūsiāvōrum cōnsēdit.
Interim Helvētiī per fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant, et in Haeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs vastābant. Haeduī cum sē ab eīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mīsērunt ad auxilium petendum. Dīxērunt sē auxilium petere līberōrum cōnservandōrum atque oppidōrum tuendōrum causā.

Lēgātīs quī plūra dicturī erant Caesar respondit: "Helvētiī prōvinciae atque sociīs magnopere nocent. Omnia sua oppida vīcōsque incendērunt. Fīnēs eōrum vastātī sunt; domī nihil est. Fīnēs fīnitimōrum autem nōn vastandī sunt. Domum Helvētiīs redeundum est. Līberī enim sociōrum Rōmānōrum in servitūtem abdūcī nōn dēbent. Līberī vestrī cōnservandī sunt. Oppida sociōrum Rōmānōrum expugnārī nōn dēbent. Oppida vestra tuenda sunt. Mihi, vērō, bellum gerendum erit. Cōpiae Helvētiōrum itinere prohibendae erunt. Sociī Rōmānī ab iniūriā tuendī sunt."
Hōc dictō Caesar lēgātōs dīmīsit. Simul ac discessērunt Caesar sibi nōn morandum esse statuit. Putāvit Helvētiōs sine morā superandōs esse. Itaque Helvētiōs secūtus est.
Flūmen erat Arar quod per fīnēs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnflūxit. Id Helvētiīs trānseundum erat. Helvētiī iam trēs partēs cōpiārum id flūmen trādūxerant. Quārta pars trānsitūra erat. Caesar eōs Helvētiōs quī impedītī flūmen trānsitūrī erant aggressus magnam partem eōrum occīdit. Reliquī sēsē fugae mandāvērunt.
Respondē Latīnē
Suī erat oblītus: Literally he was forgetful of self. This means he was self-sacrificing.
augurium capere/agere: to take the augury, to consult the omens
C. A standard abbreviation for Gāius.
T. A standard abbreviation for Titus.