Three Short Latin Historical Plays For The Use Of Beginners
Rōmae rēs geritur, vīcēsimō annō post Tarquiniōs exāctōs.
(Veturia et Volumnia lānam faciunt. Lacrimat Volumnia.)
Quid agis hodiē, nurus mea? Valēsne? Quid est? Num lacrimās in vultū tuō cōnspiciō?
Quam timeō, nē quid malī mox audiāmus! Nē quid exercituī Rōmānō accidat! Nē vir meus...
Quid dīcis igitur? Nē vir tuus...
Ā, timeō dīcere, nē malō sit ōminī. Utinam Mārs iste pereat! Utinam bella tōtā Ītaliā quiēscant!
Hem, impium illud quidem vōtum est, et muliere Rōmānā indignum. Cūr igitur virōs parimus, sī quiēscent bella?
Illud mihi potius respondē: cūr virīs nūbimus, sī illī semper forīs aberunt?
Quam rīdicula dīcis! Illī in bellīs fāmam quaerunt, amōrem populī sibi parant. Viam in summōs honōrēs mūniunt. Ō album illum diem, cum fīlium meum cōnsulem aspiciam!
Ō ātrum illum diem, cum corpus virī meī exanimum vīderō! (in lacrimās solvitur)
Huius mē mulieris et miseret et pudet.
(Valeria intrat)
Salvē, Veturia: salvē tū quoque, Volumnia. Num lānam, ut semper, facitis?
Ita mulierēs Rōmānās, cum virī forīs absunt, decet.
Sīc mē quoque māter docuit: sed ipsa sermōnī libentius vacō. Numquid dē bellō audīvistis?
Immō nihil omnīnō nōvī.
Et ego quō minus audiō, eō magis timeō, nē quid virō... (lacrimat)
Ohē! Hodiē quoque hīc pluit. Quid ergō vīs, Volumnia? Fortasse tē cōnsōlārī possum.
Quid dīcis? Num pāx facta est? Num vir meus... (lacrimat)
Dīcunt virum tuum fortissimum sē praestitisse, et querceā illā corōnā ā dictātōre ōrnātum esse.
Quam corōnam dīcis?
Quā illī ōrnantur, quī cīvī vītam servāvērunt; itaque "quercum cīvīlem" appellant.
At ego auream certē corōnam, sī habeam, eī dēferam, quī virō meō vītam servāverit. Sed quis hūc accēdit?
(Intrat Līctor)
Salvēte, mulierēs. Mē ad vōs senātus Rōmānus mittit. Nūper litterae ā dictātōre Coriolīs sunt adlātae; cōnstat Volscōs pulsōs esse, urbem nōbīs cessisse. Fortūnam Rōmānōrum ūnus Gāius Marcius restituit, ducem Volscōrum suā manū interfēcit, pācem honestam sēcum affert. Grātulātur vōbīs senātus populusque Rōmānus; Marciō cōnsulātum in proximum annum pollicētur.
Nōn igitur nēquidquam māter sum facta. Utinam hanc victōriam maiōrēs sequantur!
Nōn igitur nēquidquam nūpsī. Utinam ultimum hoc sit bellum, cui vir meus intererit!
Gaudeō inter tot virōs ūnum fuisse muliebrī animō praeditum. Sed tū nōbīs nārrā quemadmodum omnia prōcesserint.
Sīc factum esse audīmus. Exercitus Rōmānus Coriolōs obsīdēbat; oppidānōs intus clausōs servābat. Tum subitō Volscōrum legiōnēs, ab Antiō profectae, Rōmānōs invāsērunt; simul ex oppidō ērūpērunt hostēs. Forte in statiōne Marcius fuit; is cum dēlēctā mīlitum manū nōn modo ērumpentēs reppulit, sed per patentem portam ferōx irrūpit; nec minus vōce et vultū, quam armīs, hostēs terruit. Tum caedēs oppidānōrum facta; et aedibus plūrimīs igne correptīs, clāmor usque ad mūrōs pervēnit. Quō audītō, Rōmānīs, quī extrā erant, auctī animī; turbantur Volscī, quī ab Antiō auxiliō suīs vēnerant. Ita fūsī hostēs, Coriolī oppidum captum.
Quid igitur vir meus? Num salvus ēvāsit?
Immō aiunt eum, vīgintī quīnque vulneribus acceptīs, tamen ducem Volscōrum in certāmen prōvocāvisse.
Quid nārrās? Num saucius cum integrō pugnam cōnseruit?
Ita dīcunt. (Clāmōrēs audiuntur) Sed iam ipsum adesse crēdō, sinite mē concēdere. (exit)
(Intrat Gāius Marcius)
Salvē tandem, māter mea; salvē, coniūnx tamdiū exoptāta. Valētisne? Valetne Marcius meus? Tū quoque salvē, Valeria.
Mī fīlī, salvē: dignum tē patre, dignum gente tuā, dignum mē mātre praestitistī. Tē imperātōrem Rōmānum, tē cōnsulem proximī annī salūtāmus.
Quid tū, Volumnia mea? Nōnne coniugem coniūnx salūtās? Nōnne gaudēs, salvum mē rediisse?
Equidem ita gaudeō, sī mē, ut dēbēs, amās.
Quis ergō negat, cor meum?
Illam igitur, quam plūs quam mē amās, ā tē dēpelle.
Egone ūllam? Quae tē īnsānia agitat?
Nōmen illī est--Glōriae. Ūnā vīvere nōn possumus: aut mē aut illa posthāc carēbis.
Haec vērō mulier virīlem animum habet. Equidem tria ā dīs cottīdiē petō; prīmum, ut virum habeam; tum, ut ille glōriam sibi cōnsequātur: dēnique ut quam prīmum moriātur et rem suam mihi relinquat. Tū vērō, cum fēlīcissima mulierum sīs, nescīs ubi sīs.
Tū vērō nōlī, mī fīlī Volumniam respicere: ob gaudium īnsānit. Nōnne glōria virō quam vīta cārior esse dēbet?
Ita ā tē semper didicī, mea māter; nunc vērō in Volumniae verba iūrō. Caecus et īnsānus est glōriae ille amor; neque ego glōriae causā, sed patriae, pugnāvī.
Mēcum ergō venī, et Marcium nostrum salūtā. Mīrum est quam ille patris similis sit. (lacrimās ob gaudium fundit)
(Gāius Marcius Puer intrat)
Eho, Mārcī, hūc ades; patrem salūtā.
Tū vērō abī, vir pessimē. Cūr lacrimās fundis, māter? Quid hīc tibi dīxit? Ego tē gladiō dēfendam.
Puer patris valdē similis: nunc vērō discēde, parvule.
(exit Marcius puer)
Tū vērō, Gāī Marcī, animum attende. Populus tē cōnsulem facere vult et, quō maximō potest beneficiō, ōrnāre.
Quid dīcis? Populusne? Immō fugitīvī illī, quōs ego meā ūnīus manū servitūte exēmī. Nōlō tālibus vīrīs beneficium dēbēre.
At sī senātus ōret, sī patria...
Ergō exōret mē senātus, exōret patria. Mihi satis est iterum mātrem, iterum uxōrem salvam vidēre. Populum vērō istum floccī nōn faciō.
(exeunt omnēs praeter Valeriam)
Amō hunc hominem et laudō. Hic sōlus intellegere vidētur, quam nihil virī valeant. Deōs deāsque omnēs ōrō, ut Volumnia lacrimandō vītā excēdat: tum hic mihi nūbet. (exit)
(Sicinius, Brūtus, Gāius Marcius (candidātus) et cīvēs adsunt)
Salvum tē redīre, Gāī Marcī, gaudēmus. Quod hostēs virtūte tuā repressistī, grātulāmur.
Immō novō tē nōmine, Coriolāne, salūtāmus. Quod tibi tuaeque domuī fēlīx faustumque sit!
Salvē, salvē, Cōriolāne! Salvē, quī ā bellō victor redīs! Salvē, pater patriae!
Grātiās vōbīs omnibus agō, dīsque huius urbis imprīmīs, quī urbem nōn minus ab ignāvīs cīvibus quam ab hostibus servāvērunt.
Nunc tē maior quaedam glōria, sī vīs merērī, exspectat.
Multum ille fēcit, quī urbem dēfendit: plūs faciet ille, quī concordiam inter cīvēs ipsōs cōnfirmābit.
Sīc ego quoque cēnseō. Discant ergō cīvēs sē fortēs in bellō, oboedientēs in pāce praestāre. Ego meae partī nōn dērō.
Dūrum hīc exercent patrēs imperium: verbera et famem cīvēs patiuntur. Urbem iīs dedistī: nunc ergō fac ut in līberā urbe līberī vīvant.
Immō ille semper erit līber, quī timēre nescit. Sed quid mē vultis facere?
Patrēs tē cōnsulem facere volunt: idque nōs quoque cupimus.
Salvē, Mārcī! Salvē, Coriolāne! Salvē, cōnsul Rōmānē!
Cum igitur cōnsul eris, mementō praesidiō esse pauperibus; mementō tribūnīs plēbis in omnibus rēbus subvenīre.
Sī cōnsul fīam, patrēs dē summā rērum cōnsulam. Sī quid mōre maiōrum concēdī poterit, nōn obstābō.
Nōbīscum ergō venī; suffrāgia singulōrum petāmus. Ohē, mī patrue! Gaudeō tē salvum vidēre. Ut valet uxor tua?
Illa quidem ante quattuor annōs mortua est.
Illud certē voluī dīcere, ut sine uxōre valēs? Nam plērīque nostrum neque cum illīs neque sine illīs vīvere possumus. Nunc vērō hunc respice quī mēcum venit. Est ille Marcius, quī apud Coriolōs vīgintī quīnque vulneribus acceptīs tamen ducem Volscentem ad certāmen prōvocāvit: nunc mē rogat, ut tibi nōtum sē faciam.
At dē vulneribus tantum taceās!
Quam pulcher homō est! Licetne mihi vulnera ista īnspicere?
Ōrō tē obsecrōque, mī homō...
Ohē, iam satis est. Ūnum, duo, quattuor, sex... omnia ēnumerāre nōn possum, quid vīs mē tibi prō hīs tot vulneribus dare?
Sī tibi placēbit, rogō ut suffrāgium tuum prō mē ferās.
Equidem vīgintī quīnque suffrāgia, sī habeam, tibi dem.
Alterum nunc rogā. Eho, mī frāter! Coriolānus noster tibi nōtus esse vult.
Quam saevum sē et tacitum praestat! Metuō nē nōbīs maius perīculum quam Volscīs afferat.
Suffrāgium tuum, mī amīce, tē ōrō. Ā! Tūne es, quem ego apud Coriolōs hostēs tergō versō fugientem vīdī?
Quam stulta dīcis! Ego fortissimum mē praebuī; sed venter meus, quem tū septem diēs cibō prīvāvistī, mihi imperantī pārēre nōluit. Spērō, sī cōnsul fīēs...
Ego, sī cōnsul fīam, profectō meritōrum tuōrum nōn oblīvīscar.
Hic, sī cōnsul fīet, tribūnīs plēbis in omnibus rēbus obtemperābit: ita mihi prōmīsit.
Eugē, tribūnī plēbis! Eugē, Coriolāne! Victōrem salūtāmus--cīvium dēfēnsōrēs salūtāmus--Marcium cōnsulem futūrum salūtāmus.
(mussāns) Spem cōnsulātūs tantī emere nōlō.
(exeunt)
(Cīvēs adsunt)
Exeunt, ecce! senātōrēs. Mīror quid sit hodiē nōvī.
At ego valdē sciō quid sit hodiē et cottīdiē nōvī, ventrī meō inopia.
Audiō Volscōs rūrsus nōbīs bellum īnferre velle, et senātum dē dīlēctū dēlīberāre.
Illa quidem fingunt patrēs, quotiēs plēbī aliquid adimere volunt. Ego vērō audiō--
Quid tū audīs?
Vim magnam frūmentī rēgem Syrācūsārum populō Rōmānō dōnō mīsisse.
Dīs ergō grātiās agāmus, et fēriās celebrēmus.
Vellem equidem: sed hic (ventrem indicāns) ait nimium longās sē iam fēriās ēgisse, nunc operam poscere. Sed tribūnī, ecce! exeunt.
(Sicinius et Brūtus nunc adsunt)
Audīte, cīvēs!
Audīte tribūnum plēbis!
Nīsī mē audiētis, cīvēs, nōn iam tribūnōs habēbitis. Marcius...
Quid Marcius?
Marcius, quem nōs cōnsulem fierī volēbāmus, nunc contrā vōs pugnat, et senātuī suādet...
Quid suādet?
Ut eā conditiōne frūmentum vōbīs grātiīs distribuātur, nē quis posthāc Rōmae tribūnus plēbis fīat, quid vōs respondētis?
(Mussant inter sē cīvēs. Intereā prōdit Coriolānus cum aliquot senātōribus: fit silentium.)
Audīte, cīvēs, quid dē summā rērum senātus iūdicet!
Audīte Coriolānum! Audītē senātūs sententiam!
Duo vōbīs minantur perīcula; intrā urbem famēs vōs premit, extrā Volscī bellum īnferre parant. Frūmentum vōbīs grātiīs senātus dabit; ā vōbīs petit, ut fortī animō mēcum arma contrā Volscōs sūmātis.
Ī secundō ōmine, bone dux! Numquam tē duce, Rōma cēdet hostibus.
Dēnique rogat senātus, ut concordiā ōrdinum restitūtā patrum auctōritātī concēdātis; tribūnī plēbis posthāc nē fīant.
(Clāmōrēs recūsantium audiuntur)
Quid respondētis, cīvēs? Num lībertātem vestram frūmentī causā vultis vendere? Quem vōs in Sacrum Montem secūtī estis? Quis vōs contrā crēditōrēs, quis contrā imperātōrēs dēfendit? Vidēte, quaesō, quid nunc fīat, famē, sīcut hostēs, petiminī. Nisi tribūnōs vīctōs vīnctōsque C. Marciō dēdētis, esse vōbīs nōn licēbit. Ēn quī vōs aut morī aut servīre iubet!
(Crēscit īra populō: Coriolānō minantur)
Quis hīc senātūs auctōritātī resistit? Abī, Sicinī; stultīs vōcibus populum excitās. (ad senātōrēs versus) Num hunc ferētis, patrēs? (Senātōrēs in Sicinium impetum faciunt)
Tribūnōs dēfendite, cīvēs! Vir virō succurrat! Sacrōsāncta tribūnōrum corpora nē quis attigerit! Eugē, hoc habet!
(Senātōrēs repelluntur; Coriolānus comprehenditur)
Iterum vīcit lībertās, vīcit plēbis Rōmānae iūs! Nunc prōditōrem illum rapite! Dē rūpe Tarpēiā dēiciātur, quī cīvēs Rōmānōs vī et verberibus necāre voluit!
Immō iūre omnia et ōrdine agantur. Nefās est eum, quī urbem quondam servāvit, morte ulcīscī. Ego vērō tibi, Gāī Marcī, diem dīcō, nē posthāc urbem malīs cōnsiliīs conturbēs.
Quid mihi cum hāc urbe? Virō fortī orbis terrārum patet. Nisi quis mē retinet, prōtinus Rōmā exībō. (exit)
Exulā ergō, Gāī Marcī, et populō grātiās age, quod vītam adhūc obtinēs. Rōmae vīvant, quī Rōmānō iūre ūtī sciunt, quī cīvēs inter cīvēs vīvere volunt.
(Exeunt)
(Veturia et Volumnia adsunt)
Ergō periit Rōma, et ego sum in causā: nisi enim peperissem, hodiē Rōma salva esset. Deōs ōrāvī, ut fīliō meō glōriam bellī concēderent; nunc haec ipsa glōria Rōmae exitiō est.
Quam nihil nōs mulierēs valēmus! Marcium in Volscōs ruentem ōrāvī, ut sibi parceret; nihil prōfēcī. Nunc in patriam ruentem sī ōrem, ut suīs parcat, tamen ille nōn audiat. Dī patriī, urbem ā virō meō servātē!
(intrat Valeria)
Salvē, Valeria. Num nōs cōnsōlātum vēnistī? Illud quidem frūstrā cōnābere. Volscōrum exercitus ad portās adest: cīvēs neque senātuī pārēre neque arma sūmere volunt. Quid nōs mulierēs possumus?
Sī virī nihil possunt, mulieribus rēs agenda est.
Tacē, Valeria; impia dīcis. Deōs adōrēmus et veniam illōs precēmur; cētera virōrum sunt.
Immō cum dīs ipsīs hodiē locūta sum. Illī nōs nōn iam sēdēre, sed agere iubent.
Quid agamus, mea Valeria?
Dīc mihi, Veturia: quārē Marcius contrā patriam pugnat?
Quia bona voluntās eī dēst.
Quārē mīlitēs Rōmānī prō ārīs et focīs pugnāre nōlunt?
Inimīcōrum meminēre, hostium oblīvīscuntur.
Agedum; mente et animō hodiē, nōn armīs dīmicandum est. Mē sequiminī; nē per inertiam nostram Rōma pereat!
Crēdō tē dīvīnō quōdam nūmine implērī. Venī, Volumnia; nisi fallor, adhūc spēs est.
(exeunt)
(Tullus Attius et Coriolānus adsunt)
Rōmam tandem in cōnspectū habēmus. Exercitum Rōmānum ter vīcimus: cōnsulēs ambōs captīvēs habēmus: crās urbem ipsam flammīs cōnsūmēmus. Num tē paenitet, Gāī Marcī, hanc tantam glōriam tibi parāvisse?
Quod fēcī, fēcī, nōluit Rōma mē cīvem habēre; excēpēre Coriolī. Ibi mihi est patria, ubi dignitās: factī mē nec paenitet nec paenitēbit. Tū modo sīs mihi testis, grātiās mē, quās dēbuī, Volscīs rettulisse.
Fidēlī tē amīcō semper ūtor, tēque ut frātrem colō atque carum habeō. Sed lēgātōs audiō Rōmānōs accēdere: nōnne praestat tē dēcēdere, nē cīvium tuōrum vel maledictīs vel precibus nimium commoveāre? An nescīs vītam tuam ex fide pendēre?
Immō accēdant hūc mē praesente. Vidēbis ipse, mihi ex animō omnīnō excidisse, quī quondam fuerim.
(intrat Līctor)
Adsunt lēgātī Rōmānī, rogantque vōs, ut mandāta urbis Rōmānae prō benevolentiā vestrā audiātis.
Tantum iūs gentium iīs concēdit. Accēdant ergō.
(intrant Sicinius et Brūtus)
Salvē, Tulle Attī. Salvē, Coriolāne.
Vōs quoque salvēte. Parātī sumus, quae adfertis, audīre.
Nōlīte vērō posthāc mē illō appellāre nōmine, dum Rōma stat incolumis sine nōmine vīvō: cum cecīderit illa, nōmen mihi novum ex ignibus ēripiam.
At victōrēs saltem vōs salūtāre fās erit. Hoc vōbīs nōmen et deōrum voluntās parāvit et virtūs vestra. Ut nōs vīribus superāvistis, ita hūmānitāte et misericordiā ergā vīctōs vōs decēbit excellere.
Sunt ut pācis, ita bellī iūra. Cui ex vīcīnīs gentibus nōn bellum Rōmānī intulērunt? Quam nōn cupiunt servitiō premere? Dēlenda est gēns gentī hūmānae inimīca, ignī cōnsūmenda sunt moenia, quae virīs tam īnfēstīs praesidium et refugium praebent.
Tū vērō īrae moderāre, Gāī Marcī. Fortasse senātus noster pācem facere volet, sī modo firma erit.
Nōn mē eā condiciōne cīvem fēcistis, ut stante urbe Rōmā pācem cum inimīcīs meīs faciātis. Nihil praeter iūs meum poscō.
Nōnne tē nōmen Rōmānum, Gāī Marcī, adhūc movet? Sī quid in tē peccāvimus, fatēmur et veniam rogāmus: deōs respice, quī iūra et victrīcis gentis et vīctae pariter tuentur.
Immō dī ipsī in hāc causā iūdicium tulērunt. Tum cum urbem incēnsam vīderō, respōnsum ā mē habēbitis.
(Concēdunt Brūtus et Sicinius. Intrant Pontifex Maximus et Sacerdōtēs.)
Adsunt sacerdōtēs Rōmānī, sacra urbis portantēs.
Dīs urbis Rōmae iubentibus, genibus submissīs veniam poscimus. Deōs, quibus fortūna bellī vōs aequāvit, imitāminī: eīs, quī nōn iam vōbīs resistere possunt, parcite.
Nūllum nōbīs cum dīs bellum: vōs quoque, deum ministrī, omnī honōre colere parātī sumus.
Rōmānī ipsī deōs reiēcērunt, cum sānctam senātūs auctōritātem sprēvērunt. Nunc dī ipsī Rōmam dēlendam esse cōnfirmant.
(Concēdunt Sacerdōtēs. Intrant Veturia, Volumnia, Valeria et C. Marcius Puer.)
Accēdit mulierum agmen: prohibēre aditū nōn possum.
(Marcius vultū turbātur: dēscendit salūtātum)
(genibus submissa) Audī, mī Mārcī, quae dīcō. Ego tē Rōmānum Rōmāna, virum coniūnx, supplex ōrō atque obsecrō, ut urbī parcās.
Surge, Volumnia. Ut tē absentem dēsīderāvī! Quantō tē nunc gaudiō rūrsus aspiciō! Valēsne? Valuistīne?
Egone valēre possum, dum Rōma in hōc tantō discrīmine pendet? Ō Mārcī, Mārcī, nōlī coniugī negāre, quod nunc prīmum tē ōrat!
Coniugī ego omnia concēdō, urbī nihil, tū tibi quidvīs pete, concēdētur: sed nōn tē decet inimīcīs meīs favēre et succurrere.
Hodiē iterum iste vir malus lacrimās mātrī meae movet; tolerāre nōn possum; cūr gladium in manū habeō?
(ruit in Coriolānum: ā proximīs retinētur)
Ā Volumniā discant omnēs mātrōnae Rōmānae, quid sit virum ōrāre!
(vult mātrem amplectī) Salvē, māter mihi semper veneranda!
(amplexum recūsat) Prīmum hoc mihi, Mārcī, respondē; utrum ad fīlium, an ad hostem venī? Utrum captīva hīc sum, an māter?
Quid mē reprehendis, māter? Tū mē semper amāvistī, et ego tē; Rōmānī mē ēiēcērunt, illōs ego ēiciam.
Taceās potius, homō dīs inimīce, et mē audī. Num decet fīlium cum parente iūs agere?
Neque decet, neque ego umquam id fēcī.
Patria commūnis cīvium parēns est: haec tē genuit, tē aluit. Sī tē honōre ōrnat, grātō animō accipere dēbēs; sī poena afficit, īrāscī tē et ulcīscī velle nefās est.
Eugē, Veturia! Hoc habet; iterum adī.
Quam graviter dīcit mulier! Hāc ēloquentiā ipse commoveor. Cōnsīderā bene, Gāī Marcī, quid Volscīs, quid Rōmānīs dēbeās!
Ego quondam mātrem habuī, uxōrem, patriam, dignitātem, ūnus mihi diēs omnia abstulit. Quid mihi nunc cum mātre, cum patriā? Illa quidem omnia periēre; manet cōnsilium.
Mī puer, mī puer, nōn tē ista decent verba: numquam haec in sinū meō parvulus didicistī. Pugnant in pectore tuō hāc īra, hāc pietās. Cui tē dabis? Respondē... mātrī! Illud saltem scītō; sī Rōma perierit, Veturia eī nōn supererit.
Eugē, eugē, Veturia, iterum! Quantum muliebre genus virīs fortitūdine praestat!
Respondēre nōn possum, ego quī vir fuī, nunc videor mihi rūrsus puer fierī.
Optimus ille virōrum est, in quō puer numquam dēsiit vīvere. (subrīdēns) ērubēscis; vincit pietās; salva rēs est. (plaudit)
Vīcistī, māter, et mē perdidistī. Tulle Attī, mē tibi dēdō: nōn iam Rōmānīs hostīs esse possum.
Ergō in corpore tuō poenās sūmō, quās Rōma Volscīs dēbet! (occīdit eum gladiō) Sīc pereat, quī neque suīs neque aliēnīs fidem praestāre intellegit!
(Volumnia animā dēficit: Veturia immōta manet.)
Dīs grātiās agite, cīvēs! Glōriam ille vītā maximam, morte maiōrem sibi parāvit: bis patriam, semel virtūte, iterum pietāte, servāvit. Quid māter Rōmāna melius sibi optāre poterat? Ego in summam fēlīcitātem pervēnī: itaque laeta morior: Rōmāna Rōmānum comitor. (moritur)
Satis iam fūnerum, satis īrārum. Fēcī, quod senātuī Volscōrum mē factūrum, hoc ipsō poscente, pollicitus sum. Nunc vērō, līctōrēs, corpora aufertōte et sepelītōte: pāx dehinc aeterna Rōmānōs cum Volscīs cōnsociet!
Dī urbī suae salūtem mulierum cōnsiliō et fortitūdine parāvērunt. Cum Rōmam redierimus, templum Fortūnae Muliebrī statuēmus.
Mortuum hunc cīvitāte Rōmānā redōnāmus.
(exeunt)
Rōmae rēs geritur, annō post conditam urbem septingentēsimō decimō.
(Cicerō et Casca adsunt)
Salvē, Cicerō. Quid hīc in hāc tantā tempestāte facis? Nōnne mēcum domum ībis?
Salvē, Casca. Postquam tot hōrās lībrīs vacāvī, libenter ante cēnam ambulō.
Cavendum tamen est, nē valētūdō tibi imminuātur. Quis enim patriae cārior quam Cicerō?
Quid tibi vidētur, Casca? Manetne nōbīs patria, cum rēspūblica iam periit?
Illud mē potius abs tē audīre decet. Nōnne in animō tibi est, ut librum dē rēpūblicā edās?
Ego prō ingeniō meō, sī quid in mē ingenī est, rem meditātus sum. Aiunt Graecī optimam reī pūblicae fōrmam rēgnum esse: Rōmānī vērō hanc pessimam esse adfirmant.
Quam igitur illī fōrmam pessimam crēdunt?
Illam, quam Graecō verbō tyrannida dīcunt.
Mihi igitur vidētur, quod illī tyrannida dīcunt, idem esse atque illud, quod Rōmānī rēgnum. Quid tū ais?
Vix audeō dīcere. Quid sī quis Rōmae vir bonus, Clēmēns, bellī perītus, prūdēns, tamen rēgnum exercēre velit? Num quis tyrannum hunc appellāre velit? At tyrannus vir malus, crūdēlis, luxuriōsus, perditus est.
Ille igitur et tyrannus sit et nōn sit. Rēs rīdicula et absurda est: hoc placet.
Ego vērō timeō, nē nōbīs omnibus exitiō sit.
Quārē?
Quia sī vir malus Rōmae rēgnāre velit, nēmō permittat; sī vērō vir bonus et populō cārus, nēmō eī obstāre velit.
Abī, philosophia! Nōn placēs mihi. Ego sīc ā mātre didicī, virum bonum esse bonum, virum contrā malum malum esse, tū vērō hīs contrāria dīcis. Sed quis hīc populī tumultus? (Clāmōrēs audiuntur)
Etsī vulgus nōn amō, propius accēdāmus.
(Caesar, Antōnius, Vātēs et Cīvēs intrant)
Salvē, Caesar dictātor! Salvē, cōnsul noster! Salvē in Parthōs itūre, et signa āmissa relātūre!
Grātiās vōbīs, cīvēs, agō. Sed iam longō diēī labōre fessus sum: ōrātiōnem habēre vix queō. Audīte potius, quae -- Antōnius -- meīs verbīs ūsus prō mē dīcet.
Salvē, Antōnī! Salvē, cōnsul noster!
Quid opus est verbīs, cīvēs? Ipsī oculīs hodiē vīdistis quālis sit Caesar. Aiunt invidī hunc rēgem fierī velle. Quid vōs dīcitis?
Rēgem Caesarem salūtō. Salvē, rēx Caesar!
Nōn licet rēgem Rōmae fierī.
Utrum Caesar rēx fierī vult, an nōn? Quid hodiē vīdistis?
Tū Caesarī corōnam dētulistī. Ego plausum dedī.
Quid vērō Caesar fēcit?
Reiēcit Caesar, ut dēbuit. Tum ego quoque plausum dedī.
Ter ego dētulī, ter reiēcit Caesar. Nunc iubet Caesar hanc rem in templō in aēneā tabulā īnscrībī, nē quis posthāc crēdat rēgem Rōmae fierī posse.
Salvē Caesar dictātor! Salvē, quōcumque nōmine vīs appellārī! Dīs Rōmānīs faventibus prōcēde!
Audī, audī, magne Caesar. Cave Īdūs Mārtiās!
Somniat hic--prōcēdāmus.
(exeunt omnēs praeter Cicerōnem et Cascam)
Audīstīne, Casca?
Videntur mihi hī quoque philosophiae studēre. Caesar vult rēx fierī; Caesar nōn vult rēx fierī; quod vult, nōn vult; quod nōn vult, vult.
Quid id est, quod nōn vult?
Rēgnum; ita ait Antōnius.
Equidem valdē gaudeō. Amō enim Caesarem.
Quid vērō, sī erās velit?
Quī rēgnāre Rōmae vult, nōn potest cīvis esse, quī nōn cīvis est, hostis est.
Quid, Caesarne hostis est?
Nōn equidem dīxī: sed sī...
Perlonga illa philosophia est. Ego iamdūdum bene intellegō, quō velīs excēdere. Brūtum hāc nocte vidēbō: illī dīcam quae tū sentiās.
Amīcus Brūtus Caesarī est, patriae magis amīcus.
(discēdunt)
(Brūtus et Porcia adsunt)
Quārē tam tacitus es hodiē, Brūte?
Egone? Sī tacitus sum, nesciō tamen cūr tacitus sim. Quis hic diēs est?
Crās Īdūs sunt Mārtiae.
Īdūsne Mārtiae? Īdūs illās timeō, sed cūr timeam nesciō.
Quid igitur tēcum semper meditāris? Nōlī uxōrem quidquam cēlāre.
Sunt quae virīs cūrae esse dēbent.
Quid ergō? Sī ad tē attinent, ad mē nōn minus attinent, quae uxor tua sum: sī ad rempūblicam attinent, ad mē quoque attinent, quae Catōnis sum fīlia.
Utinam Catō nātus essem! Ille patriae semper, semper vēritātī serviēbat. Ego vērō cui serviō?
Nēminī servīs, Brūte. Līber in līberā cīvitāte vīvis.
Itane est? Līberane cīvitās est, quae ūnī pāret? Sed quis hūc accēdit?
(Cassius et Casca intrant)
Salvē, Brūte: et tū salve, Porcia.
Quid agis, Cassī? Valēsne?
Equidem satis valeam, sī tū valeās. Quid nōn ille Brūtus valuit, quī Tarquiniō pulsō prīmus cōnsul Rōmānus fuit?
Concēde paulum, Porcia mea. (Exit Porcia)
Quid mēcum vultis?
Illud scīre volumus, num satis et animō et corpore valeās. Quid faciās, sī hostem hīc Rōmae intrā mūrōs habeāmus?
Quem dīcis hostem?
Ego nēminem. Sed sine ūnum tē rogem. Quid cēnsēs dē caede Lentulī, quae Cicerōne cōnsule facta est?
Iūre mihi caesus vidētur, et mōre maiōrum.
Quō iūre?
Quia Catilīnam rēgnum appetentem adiuvābat.
Sunt fortasse hodiē quoque in urbe Catilīnae.
Est in urbe Cicerō quoque hodiē.
Hodiē ego cum Cicerōne locūtus sum.
Quid ergō ille dīcit?
Ille quidem philosophiae hodiē studet. Ait illum, quī rēgnum cupiat, reīpūblicae esse hostem.
(Litterās adfert Lūcius)
(legit) Excitā tē, Brūte! Nōlī iam dormīre! Cum videās, Brūte, cūr simulās tē nihil vidēre? Brūte, rēspūblica tē vocat! Brūte, dēfende rem pūblicam! Brūte, nē timuerīs fortiter agere! Brūte, sīs Brūtus! (loquitur) Quid ego agam? Ad quam rem vocor? Licetne vōs cōnsulere, amīcī?
At ego quidem cēnseō, sī Caesar...
Quid Caesar?
Ā, verbum sapientī satis. Vereor nē iam nimium dīxerim.
Quid tū, Cassī?
Nōlō equidem verbum dīcere. Tū crēdis mē Caesarī invidēre. Ego vērō contrā Caesarem nē ūnum quidem verbum dīcam. Tū vīderīs, quid tibi dīcendum, quid agendum sit. Hoc tantum dīcam, sī quandō amīcō egēbis ad agendum, nōn ad dīcendum, praestō esse Cassium tibi.
(praeter Brūtum abeunt: redit Porcia)
Quid est, mī vir? Quārē tam pallidus es? Omnia tuae Porciae nārrā.
Ego amīcum amō, amō patriam quoque. Utrum magis amem, nesciō.
Nescīs igitur vir esse. Quī amīcum nimium amat, patriae amīcus esse nōn potest.
Audī mē, Porcia. Ferunt Germānōs, cum cōnsiliō egeant, ā mulieribus suīs semper petere. Hās crēdunt dīvīnō nūmine adiuvārī.
Est in quōvīs homine deus, quī cōnsilia regit. Ita ā patre meō didicī. Fortiter modo agās, quod agendum est.
Idne mihi cōnsilī dās?
Immō hoc cōnsilī dō, ut nunc tandem dormītum eās: paene tōtā nocte vigilāvistī; Ēn! Iam lūcet. Ego nunc famulās vocābō, et officium meum praestābō. Dī tē prōtegant! (Exit)
Fortiter age, Brūte! Quid vērō agam? Sī amīcō egēbis! Patria tē exspectat, Brūte! Quī amīcum nimium amat, patriae amīcus esse nōn potest! Quid illa omnia volunt? Age, ī dormītum, Brūte: crās vidēbimus. (Exit)
(Adsunt: Caesar, Antōnius, Cicerō, Cassius, Casca, Brūtus, Vātēs et aliī senātōrēs)
Vōs, dī deaeque omnēs, quibus haec urbs cūrae est, cīvēs vestrōs tuēminī! Caesarī iam nimium fāvistis: satis ego habeō, sī incolumem Rōmam vidēbō. Vōbīs, patrēs cōnscrīptī, deōrum immortālium voluntāte haec urbs commissa est: cōnsulite ergō, quid dē summā rērum agendum sit. Litterae hodiē ad mē perlātae sunt, Parthōs in fīnēs nostrōs irrumpere. Loquere, Cicerō: quid hodiē cēnsēs?
Nūper, mī Caesar, in Ciliciā in prōvinciā fuī. Cottīdiē veniēbant nūntiī, Parthōs in oppidum aliquod irrūpisse. Ego quod potuī, vī et armīs iīs restitī. Nunc vērō cēnseō dēlēctum habendum esse, maiestātem Rōmānam armīs dēfendī dēbēre.
Cōnsilium bonum prō rē dedistī. Quid vērō tū, Cassī?
Sciō Caesarem nūllum umquam perīculum timuisse. Sī quid illī foris, sī domī acciderit (absit ōmen!), numquam sustinēbit patria hanc iactūram. Spērō equidem Caesarem nōn iterum urbe discessūrum.
Sī patria Caesarem in arma vocābit, numquam hīc in ōtiō manēbit. Dīc, Casca.
Ego hostem prōtinus petendum, sī foris est, sī domī... (Cēterī tacēre iubent)
Deōrum opera nūllum iam domī hostem habēmus: concordiam inter cīvēs firmātam vidēmus. Quī prō Pompēiō pugnābant, patriam nōn minus quam mīlitēs meōs amāvisse fateor: illōs pariter amō: illōs pariter cum meīs rempūblicam gerere gaudeō. Dīc, Brūte.
Ego tibi, Caesar, honōrēs, tibi dignitātem dēbeō: amāvistī mē ut fīlium: quod patrī concēdī solet, tibi libenter concēdō. Ego cīvium voluntātī resistere nōlō: faciat Caesar, quod optimum iūdicet: spērō mē numquam officiō meō dēfutūrum.
Audī, audī, Caesar: cave Īdūs Mārtiās! Cave Īdūs Mārtiās! Tum maximē cavendum est, cum tē tūtissimum putābis!
(turbātī) Quid ille canit? Quārē īnfaustā vōce concordiam nostram turbat?
Mittite hominem, patrēs. Nōlō faustum hunc diem ōmine malō turbārī. Quid ad nōs vātum carmina pertinent? Ipsa mē Calpurnia hodiē precāta est, nē in cūriam prōcēderem: ego vērō nūllō modō vōs fallere voluī: neque mē usquam tūtiōrem crēdō, quam cum undique amīcīs circumdor. Agite ergō, prius quam urbe exeō, ratiōnem vītae meae dabō. Sī quem vestrum forte offendī, veniam cōram omnibus petam.
Nihil habeō quod respondeam, Caesar. Nōlō tē meā causā vōcem ūllam edere.
Numquam mē Caesar offendit. Audiō tamen-- (vī abripitur)
Prō sē quisque dīcat. Nōlō rūmōrēs audīre.
Nōn habeō quod tibi ignōscam, Caesar. Tū mihi potius ignōsce, sī quid cōnsiliō malō perductus perfēcerō.
Caesar Brūtō tantum crēdit, quantum sibi. Sed quis hūc advenit?
(Intrat Metellus Cimber; litterās adfert)
Ad tē appellō, Caesar; litterās hās perlege.
Domī illud vidēbō, nōn hīc amplius sedendum est.
Audī Metellum, Caesar: litterās lege.
Nimium molestī estis; concēdite. Līctōrēs, viam facite.
Nunc vērō, Brūte, fortiter age: nunc summum est tempus: ēn, ego exemplum dabō!
(Caesarem gladiō cōnfodiunt: ultimus Brūtus quoque ferit)
Et tū, mī fīlī! (moritur)
Mē quoque, patrēs, occīdite: numquam ego Caesarī meō supererō. Ēn quod Gallī totiēs voluērunt, numquam potuērunt! Ēn aeternum urbis huius dēdecus! Ēn quī amīcī, quī patris, quī patris patriae sanguine gladiōs suōs imbuere! (anima dēficit)
(pūgiōnem cruentum attolēns) Salvē, Cicerō! Salvē, pater iterum patriae! Salvē, cōnsilī huius bonī auctor!
(pectus percutiuēns) Occīdistis mē, amīcī! Occīdistis optimum Rōmānōrum, optimum amīcōrum! Deōs deāsque omnēs testor, mē huius cōnsilī expertem esse.
(Clāmōrēs ad forēs cūriae audiuntur. Irrumpunt cīvēs, corpus Caesaris efferunt, senātōribus mortem minantur. Fit tumultus.)
Rōmae rēs geritur, quīntō et vīcēsimō annō post Chrīstum nātum
(Adsunt: Cremūtius, Lepidus, Seneca et Marcia)
Salvēte, amīcī. Grātiās vōbīs agō, grātiās agit Marcia mea, quod nōbīscum paucās hōrās ūnā vīvere dignāminī.
Salvē, Lepide; et tū quoque salve, Seneca. Fēstum hodiē agimus diem: nam hodiē pater meus Annālēs suōs ad fīnem perdūxit.
Grātulāmur tibi, Cremūtī: ergō pulchrum illud opus cōnfēcistī, quō veterēs Rōmānōs iterum vīvere audiō.
Mihi quoque liceat tibi grātulārī, Cremūtī: tibi quoque, Marcia, quae profectō patrem et cōnsiliō et opera adiūvistī.
Immō dīs grātiās agō, quī mihi concessērunt ut susceptum opus ad fīnem perdūcerem. Satis enim mihi vīxisse videor, sī ex mē discent posterī, quid sit vir Rōmānus.
Cum igitur ūnā sīmus, quid sī inter nōs disputāmus, quid istud sit? Dīc igitur, Cremūtī: quōs tū virōs Rōmānōs appellās?
Quōs ego appellem? Nōnne Brūtum prīmum illum, quī Tarquiniōs ēiēcit? Nōnne Deciōs istōs, patrem et fīlium, quī prō patriā mortem ultrō obiērunt? Nōnne Rēgulum, quī lībertātem sibi eā condiciōne merērī nōluit, ut senātuī pācem suādēret?
Bene fēcistī, mī amīce; tē laudō. Nam hīs exemplīs iuvenēs nostrōs (quālis hic Seneca est) ad virtūtem incendis, nec tamen potentium īrās commovēs.
Tū vērō nōlī crēdere mē hīs rēbus movērī: ad lībertātem mē nātum sentiō, nōn ad servitūtem.
Nōn minus līber eris, sī prūdentem tē ostenderīs. Quot ego ex amīcīs meīs vīdī, quī ob verba praepropera vītam perdidēre!
Vix tē nōvī hodiē, mī Lepide. Quī vītam vērō impendit, is mihi sōlus vīvere vidētur. Illud omnibus nōtum velim, mē in Annālibus meīs Mārcum Brūtum magnopere laudāvisse; Gāium vērō Cassium "Ultimum Rōmānōrum" appellāvisse.
Mihi quidem ista nōn placent. Hīs exemplīs imprūdentēs hominēs in scelus incitārī possunt.
Ego vērō nesciō quid tū scelus dicās: hoc tantum sciō, virōs illōs prō rē pūblicā nōn tantum sentīre, sed et agere esse ausōs. Utinam hodiē parēs essēmus!
Nōlī tantum commovērī, mī pater: īra philosophum nōn decet. Nōbīs potius respondē, utrum in Annālibus tuīs mulierēs quoque Rōmānae locum invēnerint, annōn.
Tū quidem bene nōvistī, mea fīlia, quid respōnsūrus sim. Profectō neque Lucrētiae oblītus sum, quae (quamquam innocēns) nōluit tamen pudōrī superesse; neque Cloeliae, quae contemptō hoste Tiberim trānsnāvit; neque Cornēliae, quae duodecim līberīs āmissīs tamen fēlīcem sē iactāvit, quae Gracchōrum fuisse māter.
Quid vērō cēnsēs, Cremūtī? Utrum fēminae virīs parēs nāscuntur, an iūre crēduntur virtūte eīs cēdere?
Possunt certē, ut Stōicī nostrī dīcunt, virīs parēs esse, sī modo volunt. Itaque Porcia, Catōnis fīlia, cum Brūtō nūpsisset, sociam sē labōrum, sociam cōnsiliōrum vēnisse dīcēbat. Eadem cōram marītō femur sibi cōnfōdit, ut docēret, quam bene dolōrem ferre posset. Nōnne tū, fīlia mea, idem, sī opus erit, faciēs?
Equidem nesciō, mī pater, an possim, nesciō an velim. Utinam Brūtum Porcia cōnsiliō suō et opera servāvisset! Sed eāmus ad cēnam: parāta est.
Quālis cēna nōs exspectat, Marcia? Scīs mē carnem esse nōlle.
Scīmus tē Pȳthagorēum fuisse; dīceris quoque litterārum amōre perductus corporis neglegēns fuisse. Sed cum in hāc rē ēmendātum tē hodiē videāmus, experiēmur num in illa quoque prōfēcerīs.
Eāmus ergō ūnā: nōn dērit nōbīs aut disputandī aut corporī satisfaciendī, quātenus nātūra iubet, māteria.
(Adsunt Seiānus et Satrius)
Salvē, Seiāne! Valēsne, ducum optimē?
Ego satis valeō, Satrī, sī prīncipī nostrō grātus vīvō.
Immō ille tē, ut merēris, ōrnat. Nōnne in theātre Pompēī, quod iam nunc exustum reficit, statuam tibi pōnit?
In hāc rē grātiās illī agō, nōn quod mē ōrnet, sed quod malevolōs quōsdam reprehendit. Quid cīvēs crēdis dīcere?
Immō gaudent omnēs, ūnō vel alterō fortasse exceptō.
Quem excipis? Sciō multōs mē, quod prīncipem amem, valdē ōdisse.
Est quīdam Cremūtius Cordus, contumāx homō...
Novī hominem: sed quid nunc ille?
Dīcit nunc vērē theātrum perīre, quod statuam tuam recēperit.
Ille quidem verbīs mē petit: alius fortasse hīs verbīs incitātus manū mē petet. Ego quidem prīncipem cūstōdiō; quis vērō mē cūstōdiet?
Canēs tibi alendī sunt, quī tibi ūnī mānsuētī erunt, aliīs ferī.
Tūne canis partēs vīs agere?
Sī tū mihi cibum dabis.
Quem igitur cibum petis?
Cārō mihi hūmāna maximē placet. Dā mihi illum Cremūtium: quamquam dūrus est, ego illum mītem reddam.
Cremūtium petis? Vir probus est, spectātus, suīs cārus, prīncipī nōn invīsus. Sed sī ē rē pūblicā est illum perīre, obstāre tibi nōn audeō. Tū vērō cavē quid agās.
Grātiās tibi maximās agō, mī Seiāne. Pulchram ego hodiē ōrātiōnem in senātū habēbō: lacrimās omnibus movēbō.
Tacē vērō: prīnceps cum cōnsulibus accēdit.
(Omnēs aliae persōnae praeter Marciam intrant)
Tē, Iuppiter optime maxime, vōsque dī deaeque omnēs quibus haec urbs est cūrae, ōrāmus et obsecrāmus, ut quae hodiē hīc gerantur, bene imperiō Rōmānō, bene prīncipī dīlēctissimō vertant. Salūtat senātus Tiberium.
Deōrum nūmine huic senātuī reī pūblicae cūra est commissa: dē iīs nunc rēbus cōnsulēs referant, quae maximī mōmentī esse videantur. Ego prō virīlī parte, sī quid imperiīs gerendīs didicī, cōnsiliō vōs adiuvābō.
Audī, audī, Caesar, et miserīs prō tuā dēmentiā succurre.
Dīc līberē, Mārce Cominī, quid velīs.
Mihi quidem nihil poscō; sed frātrī meō, calamitātem passō, veniam ōrō.
Ille est, nisi fallor, quī probrōsō carmine in Caesarem scrīptō lēge maiestātis damnātus est.
Stultitia errāvit, et iuvenīlī ārdōre facēta dīcendī: nunc factī paenitet, nunc veniam ā tē, Caesar, ōrat.
Quid multa? Sē laesit, nōn mē: poenae remissiōnem ā vōbīs, patrēs, sī placet, libentissimē petō.
Dignum tuā fāmā tē praestās, maximē Caesarum!
Audī, audī, Caesar, et miserīs prō tuā dēmentiā succurre.
Dīc līberē, Mārce Suillī, quid velīs.
Mihi quidem nihil poscō; sed frātrī meō, calamitātem passō, Caesaris auxilium poscō.
Nōnne ille est, quī pecūniā ob rem iūdicandam acceptā in exilium damnātus est?
Ita est: sed quid faciās? Etiam praestantissimī senātōrum in hīs rēbus peccāvērunt; cūr hunc ūnum tantā afficitis poenā?
Nōs quidem, Caesar, Pūbliō Suilliō bonō amīcō et lepidō homine ūsī sumus. Sī huic ignōscēs, omnibus senātōribus grātum fēcerīs.
Deōrum voluntāte magistrātibus Rōmānīs vītae et bona omnium cīvium commissa sunt, quid fīet hāc rē pūblicā, sī iūdicia argentō corrumpentur?
Prō sapientiā tuā dīxistī, Caesar: nōs vērō quī hominēs sumus, nōn philosophī, veniam petimus, sī forte ūnus nostrum in hāc rē peccāvit.
(murmura adsentientium audiuntur)
(trucī vultū) Pudet mē hercule vestrum, patrēs, et miseret. Num ita didicistis, amīcōs reī pūblicae antepōnere? Ego vērō hīs precibus nōn cēdam: immō vinciātur Pūblius Suillius et in īnsulam āmoveātur! Discant omnēs Rōmānī, valēre iūdicia in eōs, quī pūblicum honōrem pretiō vēndant.
(Silentium fit)
Adsunt lēgātī Hispāniae ulteriōris; ōrant ut sibi liceat templum in honōrem Tiberiī et Augustae aedificāre.
Rēs haec nōn parvī mōmentī est, patrēs. Cōnsulite līberē, quid fierī velītis.
Dīc, Cossī, quid ipse sentiās.
Sunt, patrēs cōnscrīptī, quī deōs mundum regere pūtent: sunt quī deōs quidem esse pūtent, sed illōs nōn cūrāre, quid agat hūmānum genus, sunt quoque, quī deōs esse omnīnō negent. Quid hōrum vērum sit, nescīre mē fateor: nūllam sententiam affirmāverim, nūllam negāverim. Hispānī prīncipem nostrum deum esse volunt: ipse paene addūcor, ut cum iīs cōnsentiam. Equidem cēnseō lēgātīs nihil negandum.
Tū vērō, Lepide, hīc et annīs et prūdentiā excellis. Dīc quid sentiās.
Sciō bene, patrēs cōnscrīptī, multōs hominum ob bene merita in caelum maiōrum mōre esse sublātōs: sīc Rōmulum, quī prīmus hanc urbem condidit, sīc Caesarem Augustum, quī post tot tumultūs pācem et lēgēs restituit. Faciat prīnceps, quod iūstum cēnseat. Ego vērō cēnseō, praestāre gentēs Iovem optimum maximum templīs et caerimōniīs, prīncipem amōre et oboedientiā colere.
Asiae cīvitātibus priōre annō, patrēs, concessī, ut meō nūminī et urbis Rōmānae templum statuerent. Hoc semel fēcī, ut in animō habērent Graecī, īnstabile hominum genus, dīvīnā auctōritāte hoc nostrum imperium nītī. Iterum ut fīat, nōn permittam. Quid enim mihi cum templīs, cum sacrificiīs? Ego mē mortālem esse sciō: hoc vōs, hoc posterōs meminisse volō. Illud modo dē mē dīcant: vīxit maiōribus suīs dignus; reī pūblicae causā neque hostium minās neque amīcōrum offēnsiōnēs timuit. Hoc mihi optimum monumentōrum, quod in animīs vestrīs aedificātur. Dī mihi dent, ut numquam dīvīnī, numquam hūmānī iūris oblīvīscar! Nunc vērō abeant lēgātī, atque suōs iubeant Caesarī ea dēferre, quae Caesarem accipere deceat.
Audī, audī, Caesar, quae ad tuam salūtem maximē pertinent.
Meam quidem salūtem tū optimē cūrās, mī Seiāne; nōlī iam senātum morārī.
Hunc vērō audī, Caesar; nam in hāc rē reī pūblicae salūs cum tua maximē coniūncta est.
Hodiē, Caesar maxime, omnēs cīvēs prūdentiā et benevolentiā tuā coniūnxistī. Quid tum illīs faciendum putās, quī cīvīlia odia excitāre, partium īrās cōnflāre volunt?
Tū mihi potius dīc, Satrī, quem hodiē accūsēs.
Dīvus Iūlius ita in senātū sedēbat, ut nunc tū; ita precēs amīcōrum audiēbat, ita cōnsultīs senātus intererat. Inopīnantem, īnsontem Brūtus et Cassius interfēcēre. Quis hoc iūre factum dīxerit?
Dē illā rē puerī in lūdīs disputent: quid ad nōs attinet? Morārīs senātum, Satrī.
In hāc causā etiam molestus esse audeō. Quī enim hōs laudat, hōs iuvenibus imitandōs prōpōnit, quam maximam calamitātem cīvitātī aliquandō īnferre potest.
Quid tū cēnsēs, Seiāne? Nōnne haec neglegere possumus?
Ego sīc cēnseō, Caesar: sī quis haec inter vīna imprūdēns dīxit, neglegās: sī vērō eōrum quis, quī aetāte et doctrīnā auctōritātem habent, amplius rēs investīganda est. Ubi enim multus est fūmus, potest esse aliquid et ignis.
Quem igitur nōminās, Satrī?
Ego quidem nēminem. Ecce hunc librum, ubi laudātur Brūtus, Cassius vērō "Rōmānōrum Ultimus" appellātur. Videās ipse, cuius sē esse dīcat.
(Librum legēns) "Aulī Cremūtiī Cordī Annālēs! ...Brutus, quem honōris causā nōminō... sīc mortem obiit Cassius, 'Rōmānōrum Ultimus'... discant ex mē posterī, quid sit vir vērē Rōmānus!"
Itane vērō, Cremūtī, prāvā ratiōne inductus scrībis?
Equidem līber sum nātus: līberē sentīre, līberē scrībere didicī.
Quid vērō hīc līberē sentīs, līberē scrībis? Nōnne dīvus Iūlius, nōnne Augustus, nōnne ego prō lībertāte omnium virīliter ēgī?
Iūs meum postulō.
Nōnne mihi quoque aliquid apud posterōs iūris concēdere vīs? Quam minimē hoc Rōmānum est, nimium philosophārī!
Nno sīs tam commōtus, prīnceps! Temere ista dīcuntur, cito in oblīviōnem cadent.
Quōrsus tantum verbōrum? Dīc nōbīs potius, Caesar, quid nunc agendum sit.
Ego vērō quid dīcam, quid nōn dīcam, nesciō. Dī mē omnēs perdant, nisi cottīdiē peius pereō, quam quisquam cupit eōrum, quī mē exemplō pessimō perīre volunt.
Ego quoque nihil nisi iūs meum postulō. Cremūtiō diem dīcō: illud quoque mōre maiōrum repetere audeō, ut videant cōnsulēs, nē quid dētrīmentī rēspūblica capiat.
Iūre igitur et ōrdine omnia agantur: dictō diē cēnseat senātus, quid hīs hominibus faciendum sit. (discēdit)
Surgite, patrēs, et domum suam quisque redite. Rēs in alterum prōfertur diem. (exeunt)
(Cremūtius Marciaque adsunt)
Num rē vērā valēs, mī pater? Quam pallidā es faciē, quam īnfirmō pede! Nōn bene tibi prōcēdit, quod nunc semper sōlus es, sōlus bibis. Ōrō tē atque obsecrō, mī pater, nitēre ut vīvās!
Nōn omnēs rē vērā valent, mea fīlia, quī valēre sē crēdunt. Ego vērō rē vērā valeō. Quid mihi cum faciē, cum pedibus? Haec mihi prō veste sunt: ego vērō neque faciē neque pedibus, quae hūmāna sunt, cōnstō; sed animō, cui dīvīnī aliquid inest.
Quam vereor, mī pater, nē mē aliquid celēs! Quid tibi nunc in animō est facere? Quae tē spēs, quī metūs rapiunt?
Numquam quidquam, fīlia mea cārissima, tē cēlāvī, neque nunc faciam. Optimās ego concēpī spēs: mox accūsātōrēs meōs effūgerō; mox illud attigerō, quod hominibus optimum dētulit nātūra.
Quam haec timeō verba!
Saepe mē dīcere audiistī, mortem optimum nātūrae esse dōnum. Nunc rē expertus sum quam vēra ista sint: quārtum iam diem cibō careō. Didicī, quid ipse possim; lībertās mihi in manibus est; cūrārum omnium fīnis adest.
Perdis mē hīs verbīs, pater. Didicistī, quid ipse possīs facere: nōndum didicistī, quid ego tolerāre nōn possim. Adhūc est tempus; ad vītam, ōrō tē, dum licet, revertere.
(Lepidus et Seneca intrant)
Salvē, Cremūtī. Neque temere hoc dīcō: salūtem tibi adferō.
Immō salūtem mihi mea ūnīus opera iam parāvī, nisi haec negat.
Seiānum hodiē, quamquam hominem nōn amō, adiī. Valdē tibi īrātus erat ob ea, quae dē theātrō dīxistī. Ego vērō eī animum indūxī, ut tibi parceret.
Quid sī ego illī nōlō parcere?
"Coram omnibus," inquit Seiānus, "mihi maledīxit. Ego vērō mītī sum animō: sī mē vītam ōrābit, dabō. Satis mihi erit tam sapientem virum mihi vītam dēbēre."
Abs tē, Marcia mea, rēs pendet. Ego quidem satis vīxī, sī līber morior: satis accūsātōrēs meōs ultus sum, sī eōs effugiō. Tibi ēligendum est, utrum patrem peius perdere velīs, quam Seiānus facere potuit.
(diū silet: tandem loquitur) Ego, pater, Rōmāna nāta sum: nūlla mulier ā mē discat, virōs ā bonō prōpositō dēterrēre. Tibi, nōn mihi, rēs dēcernenda est.
Dīs, quibuscum hodiē bene cēnābō, grātiās agō, quod tālī mē fīliā beāvēre. Corporis istud onus iam mihi excutere videor: mēcum vīvō: vīcī: vīxī. (moritur)
Hunc aeterna nunc manet requiēs! Ossa et cinerēs, pessimās eius partēs, hīc aspicimus: ipse integer effūgit. Paulum suprā nōs morābitur, dum expūrgātur et inhaerentia eī vitia exūruntur; tum inter fēlīcēs curret animās, Scīpiōnēs Catōnēsque, inter contemptōrēs vītae et mortis beneficiō līberōs. Minimē periit; eō praemissus est, quō nōs quoque tempore nostrō sequēmur. Nōn relīquit ille nōs, sed antecessit. Nōn extrēmus hic eī diēs est: aeternī aevī nātālis est.
(Exeunt Lepidus et Seneca: Marciam corpus patris flentem relinquunt.)
Fīnis
Cui posteā cognōmen Coriolānō datum est.