• Home
    • Library
    • Search
    • About
    • Support Us
  1. Library
  2. Initium - Addenda

Initium - Addenda

  1. Praefātio
  2. Iūliī Exitium
  3. Magister Est Is Quī Docet
  4. Mīles et Cīvis
  5. Prōmissor
  6. Cursus Maritimus
  7. Speciēs
  8. Mercurius
  9. Persōnae Huius Librī
  10. Verba Fīnālia

Praefātio

Transcrībentēs lēctōribus salūtem plurimam dant.

Salvēte, ō sodālēs. In hōc librō alia addenda inveniētis quae in ēditiōne prīmā exstant sed in secundā omittuntur. Prīncipālis librī, nōmine Initiī, versiō trānscrīpta ex secundā ēditiōne facta est. Itaque alter liber faciendus erat ut omnia omissa adderentur. Gaudēte atque dīligentissimē legite. Valēte!

Iūliī Exitium

Persōnae: Iūlius Caesar, Brūtus, Cassius, Metellus, aliī.

Iūlius

Quis nōn adest?

Cassius

Cūnctī adsumus.

Iūlius

Amīcī, cūnctī adestis. Quid dēbēmus agere? Nōnne vult Metellus mihi dare libellum?

Brūtus

Ita, clārissimē. Scīs populōs validōs vincere, bella fēlīciter gerere potes, bellōrum perīcula nunc Rōmānī nōn timent; itaque benevolum ergā amīcōs tē praestā.

Iūlius

Venī ad mē, Metelle. Quid vīs?

Metellus

Spectā libellum meum, Caesar. Pūblius meus in exiliō est. Revocā Pūblium ab exiliō et sine ad amīcōs suōs redīre. Veniam, clārissime, dā.

Iūlius

Sed cūr mē ita rogās? Nōnne meritō in exiliō est? Num iniūstīs virīs veniam dare dēbeō? Quis culpās et flāgitia aequō animō tolerāre potest? Nōn dēbeō Pūblium ab exiliō revocāre.

Metellus

Nōlī nimis sevērus esse. Veniam Pūbliō dā amīcōrum tuōrum causā. Merita amīcōrum nōlī neglegere. Sī Pūblius est iniūstus, amīcī tuī sunt iūstī.

Iūlius

Nōn dēbeō iniūstus esse. Nōlō Pūblium revocāre.

Cassius

Adiuvāte nōs, Rōmānī. Iūlius vult esse tyrannus Rōmānōrum. Beneficia Rōmānīs praebēre nōn vult. Nōlīte esse ignāvī. Dēbēmus Iūlium necāre. Mēcum necāte tyrannum saevum. (Iūlium gladiō petit.)

Iūlius

(sē dēfendit) Cūr tē iniūstum et impium praestās, Cassī?

Brūtus

Ō saeve tyranne, necō tē, quia iniūstum tē praestās et amīcōs nōn vīs adiuvāre. (Iūlium vulnerat.)

Iūlius

Et tū, Brūte? Sī amīcī mē vulnerant, cūr in vītā manēre dēbeō? (cadit)

Brūt. et Cas.

Tyrannus est mortuus, amīcī. Rōma est lībera. Rōmānī sunt līberī et beātī. Gaudēte nōbīscum.

Magister Est Is Quī Docet

Magister

Hodiē artem grammaticam vōs doceō.

Titus

Ō magister, cūr semper mē excruciās? Semper enim grammaticam docēs, et eam nōn amō.

Magister

Quid mīrum? Magnī enim est mōmentī. Sed nōlī dīcere, "grammaticam docēs, et eam nōn amō." Dīc potius, "grammaticam docēs quam nōn amō." Tū, Tite, es puer quī grammaticam ignōrās. Audī hās quoque sententiās:

  1. Discipulus est is quī discit.
  2. Lūsor est is quī lūdit.
  3. Victor is est quī vincit.
  4. Serva est ea quae servit.
  5. Ego, quī doceō, sum doctor.
  6. Vōs, quī discitis, estis discipulī.
  7. Partēs corporis, quibus scrībimus, sunt digitī.
  8. Membrum, quō olfacimus, est nāsus.

Nunc scrībite. Ego enim exercitātiōnēs iam recitō.

Mīles et Cīvis

Mīles

Ego sum mīles.

Cīvis

Et ego sum cīvis.

Mīles

Armātus sum, arma habeō.

Cīvis

Togātus sum, togam habeō.

Mīles

Ego contrā hostēs Rōmānōrum pugnō.

Cīvis

Ego dē negōtiīs Rōmānōrum cōnsulō.

Mīles

Arma mihi sunt galea, lōrīca, scūtum, pīlum, gladius, brācae, caligae.

Cīvis

Mihi sunt tunica, toga, calceī.

Mīles

Galea caput mihi tegit, lōrīca pectus, brācae crūra, caligae pedēs. Scūtō ā corpore vulnera arceō, pīlō et gladiō hostēs vulnerō et interficiō.

Cīvis

Tunica et toga corpus mihi tegunt, calceī pedēs.

Mīles

Ūtilis ego sum, quia patriam dēfendō.

Cīvis

Ego quoque sum ūtilis, quia patriae cōnsulō.

Prōmissor

Lūdum nostrum frequentat discipulus quī semper multa prōmittit, numquam tamen ea facit quae prōmittit. Itaque appellāmus eum "Prōmissōrem." Sī pater iubet eum surgere, "Surgam," inquit, nōn tamen surgit. Sī māter iubet ad lūdum festīnāre, "Festīnābō," inquit, sed lentē ambulat. Sī magister rogat, "Poterisne pēnsum facere?" Ille, "Poterō," respondet, nōn tamen facit.

Heri magister nōs iussit scrībere, et, "Scrībēmus," respondimus omnēs. Statim scrībere incēpimus, ille tamen immōtus mānsit. Quid faciēmus tam ignāvō puerō? Pater dēbet dīcere, "Dōnum tibi dabō," dare tamen nihil.

Cursus Maritimus

Pater

Tite, Tite, surge. Sex iam diēs cubās.

Titus

At, mī pater, surgere nōn possum. Prīmō huius cursūs diē aegrōtāvī, et secundō, et tertiō, et quārtō, et quīntō, et sextō; adhūc nauseā labōrō.

Pater

Nūgās! Minus iam tumidīs aestuat mare flūctibus, et portuī cuidam appropinquāmus.

Titus

Nōn nūgās, sed vēra dīcō. Ecce, tremunt manūs, tremunt genua. Stāre nōn possum.

Pater

Itane? Nōnne mē fallis? Fortasse vēra dīcis, nam pallidus es vīsō, et vultūs tuī speciēs mihi displicet. Sed sī in lectō quiēscēs, nōlī tempus perdere. Orbilius ipse hanc nāvem heri ascendit, quī tē rēs aliquot grammaticās docēbit. Ego eum iam vocābō. Nōndum enim didicistī:

portus rēs
portum rem
portūs reī
portuī reī
portū rē
portūs rēs
portūs rēs
portuum rērum
portibus rēbus
portibus rēbus
Titus

Ō parce mihi, mī pater. Etsī displicet mihi nausea, magis displicent rēs grammaticae. Abī, abī, nausea, sine mē surgere et ambulāre. Rēbus grammaticīs studēre omnīnō nōn possum. Ecce, pater, stō.

Pater

Ō rem mīrābilem! Quam celeriter convaluistī! Nōn modo magister sapiēns est Orbilius, sed etiam callidissimus medicus.

Speciēs

Puer

Quis tū es, speciēs superba?

Speciēs Prior

Fōrma quaedam sum verbōrum.

Puer

Et quis tū, speciēs miserābilis?

Speciēs Altera

Forma quaedam sum verbōrum.

-- Puer -- Sed quōmodo inter vōs discrepātis?

Speciēs Prior

Ego sum Vōx Āctīva. Āctīva sum quia omnia agō vel faciō--vocō, teneō, claudō, audiō.

Speciēs Altera

Ego sum Vōx Passīva. Passīva appellor quia nōn agō omnia sed patior--vocor, teneor, claudor, audior. Vōx Āctīva est domina, ego sum serva. Illa mē increpat, ego ab illā increpor. Illa mē verberat, ego ab illā verberor.

Puer

Altera vestrum est stulta, altera iniūsta. Neutra maiōrem habet potestātem. Utrīque est eadem potestās. Utraque eandem rem significāre potest. Nihil discrepat inter: Rōmānī Caesarem necant et Caesare ā Rōmānīs necātur.

Speciēs Prior

Nihil discrepat! Ō scelestum puerum! Verberābō tē!

Speciēs Altera

Tū ab illā verberāberis.

Speciēs Prior

Caedam tē!

Speciēs Altera

Tū ab illā caedēris.

Speciēs Prior

Poscēs auxilium. Omnēs tē audient.

Speciēs Altera

Tū ab omnibus audiēris.

Speciēs Prior

Lacerō tē!

Speciēs Altera

Ab illā lacerāris.

Puer

(expergīscitur) Quāle somnium! Nimis heri grammaticae studēbam. Ad multam noctem vigilāvī. Hinc illae speciēs! Nunc surgam, et dum surgō pēnsum iterābō.

Mercurius

Mercurius

Ubī sunt ille mānēs, quōs ad īnferōs dūcere dēbeō?

Servus

Iam collēctī sunt omnēs. Vestēs illīs adēmptae sunt. Ōrnāmenta quoque ablāta sunt. Mihi spolia erunt.

Mercurius

Sed ubi sunt? Nōndum ā mē spectātī sunt.

Servus

Ecce, in tenebrīs stant.

Mercurius

Exī tū, quī ā tergō latēs. Quis fuistī?

Umbra

Caesar fuī. Interfectus sum ā Brūtō, quamquam nōndum rēx factus eram.

Mercurius

Nunc tū prōgredere, puer. Cūr vulnerātus es et caesus?

Titus

Ego verberātus sum. Eram ōlim Titus.

Mercurius

Verberātus es?

Servus

Ita; verberātus est ab Orbiliō, quia ars grammatica neglēcta erat. Itaque sē occīdit.

Mercurius

Ō puerum miserum! Ō crūdēlem Orbilium! Ubi est ille? Vīvitne adhūc?

Servus

Nōn vīvit. Īnsānus factus est et furiōsus quia Titus sē occīdit, itaque ipse quoque sē occīdit. Cito ā tē spectātus erit. Ego illum dūcam ad tē. Nōn veniet etsī ā tē vocātus erit.

Mercurius

Ō rem mīrābilem! Ecce venit magister Orbilius. Canit furiōsus grammaticās aliquot nūgās.

Orbilius

Ō Tite, Tite, ubi es? Quandō ā mē vidēberis? Grammaticam artem ā mē ipsō docēberis. Numquam iterum Vōce Passīvā territus eris. Ecce, ipse recitō:

Perfectum Tempus Plūsquam Perfectum Futūrum et Perfectum
territus sum territus eram territus erō
territus es territus erās territus eris
territus est territus erat territus erit
territī sumus territī erāmus territī erimus
territī estis territī erātis territī eritis
territī sunt territī erant territī erunt
Mercurius

Ego poenās nōn sūmam. Satis poenārum dat.

Persōnae Huius Librī

Mīles loquitur:

  • Mīles in arma feror; puerī teneraeque puellae
  • vīvite felicēs, mē mala bella vocant.

Cīvis loquitur:

  • Cēdunt arma togae. Sum cīvis inūtilis armīs,
  • pāce tamen faciō mūnera digna virō.

Caesar loquitur:

  • Īnsignis victor Gallōrum Iūlius adsum,
  • cui miserae mortis glōria causa fuit.

Brūtus loquitur:

  • Caesaris adveniō victōris Brūtus amīcus.
  • Cūr nex ista? Rogās? Ille tyrannus erat.

Titus loquitur:

  • Adsum grammaticam quī stultus abōminor artem.
  • Quis sine grammaticā reddere pēnsa potest?

Verba Fīnālia

    • Hīc meus liber, ō puer
    • quī studēs sapientiae,
    • sī placet tibi, dum docet,
    • sī docet, tibi dum placet,
    • mūnus omne perēgit.
    • Scrīpta pāgina fābulās,
    • picta pāgina imāginēs,
    • pāgina omnis habet iocōs;
    • mixta sēria cum iocīs
    • taedium grave tollunt.
    • Disce grammaticam, puer.
    • Cīvis, indue tē togā.
    • Caesarem gladiō necā,
    • Brūte, cum sociīs tuīs.
    • Tū renāscere, Rōma!
    • Rōma mīlitibus potēns,
    • Rōmā lēgibus ūtilis,
    • Rōma Vergiliī parēns,
    • virtūtis puerīs dēdit,
    • dat, dabit documentum.

Fīnis